Gabrielis Cossartii Orationes et carmina

발행: 1675년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

carum in te virtutum consensus conspiratio collegerit vincit tamen caeteros hic unus, non eo tan-rum quod a sanctitate sua praestantior sit, sed etiam quod religione tua commendatior 'itamque tuam, cujus sibi partem decerpunt singuli, omnem unus

contineat.

Nam quod Magnanimus , quod invictus, quod victor diceris, dos est bestorum propria , quod sapiens , consiliorum, quod magnificus, splendoris illius quem in palatio, in publicis operibus, in

omni apparat , regium explicas. Te Pacificum ut vocemus , facit Galliae tranquillitas , ut patriae parentem, selicitas publica , ut Λugustum , oris illa majestas, quantam nemo ante viderat tanta humanitate conjunctam Te Clementem condonatae injuriae, te moderatum victoria medio incursi repressae, te Legisatorem emendata jura, te justum non reddita tantum judicia, sed etiam data beneficia loquumur. Quae virtutes cum in diversa regni munera par se sint , udisinoeeque ossiciis definitae ubique, Rex maxime, Christianissimus es : titulos omnes tuos hic unus amplectitur, in omnes, veluti mens quaedam, infusus est in quamquam illi strior , eos tamen adeo non obscurat, ut ipsis magna fiat ab ejus splendore claritatis accessio. Vere enim Magnanimum te probasti, cum in Hungaria ecclesiae injurias armis ultus S; Vere Clementem, cum tuas ob ecclesia reverentiam condonasti. Neque vero aut sapientior unquam videberis, quam cum gladiatorum furorem , qui tot iaculis , tot tentatis artibus , tanta vi adhibita , re renari non

potuerat, non tam edictorum severitate, quam

perlasione animorum , penitus compressisti Laut

172쪽

NVNI CUI LA TORIAE. 333ustiori, quam cum jussu tuo versa impietatis delubra simi, vera religio magno bonorum omnium plausit pius asteria ι aut titulis caeteris clarior, quid enim hic replicem omnes Θ quam cum OSTeligione consecrasti. Hanc enim cum in dictis etiam factisque tuis quotidianis elucere palatini tui praedicent oum gnostunt, quos rebus gerendis adh4bes, in eam

te Perpetuo , tanquam in regiae administrationis normam , esse intentum eam , legum tuarum mentem esse .consiliorum omnium moderatri

cem.

Quapropter merito tibi , Chrisianissime Rex,

hunc religionis theaurum dicamus cilla conci, quae perinde Gregorius Magnus ut evangelia venerabatur , illos antistitum conventus quorum iudicium eodem ac divinum loco habendum primus Christianorum principum censuit quorum arbitrio causas sitas Deus ipse , quoties habui adverserios, permistri nec Veremur ut haec volumina benigne accipias, quorum argumento debere te non patrocinium tantum , sed honorem etiam beservantiamque, profiteris.

Hae sent , ex maxime , principibus aeque ac populis positae leges, eoque magis principibus, quod senam legisatori propius subjecti, per eas duplicis ossicij formam acceperint, parendi Deo, populis imperandi sic ut nunquam imperent selicius , quam cum religiosius parent. Privatorum

quippe series varie dispensat Deus aegnorum sita ex religione ispensa sent Perinde enim ut illa colitur , ita stare imperia vel prolabi selent ejus nutibus, qui ea non condidit, nisi ut in iis ipse regnaret. Et interest alioqui principum, eum silmme

dominari , cujus potestate fundatam est suam

173쪽

agnoscunt. Nam quae vicaria silersit autoritas , si suprema tollatur Hoc scilicet intelligebant majores issi tu , Rex Christianissime , quorum summae religioni par regnandi felicitas gloria divino munere cov- cessa is ad posteros deinde transinissa reges, per te tam admirabiliter aucta est. Eorum enim Pietatis monumenta cum sint dicata Deo basilicae , defensa, locupletata ecclesia, ejus hostes bellis domiti ejus pontifices in Petri sedem restituti tum praesertim convocatae synodi, quibus ipsi

sepe intererant , asserta sacris canonibus autoritas e qui cum a Leone I pontifice dicantur mansirtae usque in finem iaculi leges, Gallico maxime regno conveniunt, cui perennitatem omnia polli

centur.

Tum sancta , Princeps optime , regum edicta sint , cum ab his sanctitatis sontibus manant: tum vera Constantini magnifica illa vox, Deum per pectora principum jura se dictare. Quod uia per te Deus tum praestitit , cum leges tuli- i ejus oracula referentes , quia primum in x Pub religioni locum esse vis , atque ita sacerdotium

imperium temperari , ut sit utrumque alterius vi estate augustum, alterius sanctitate venerandum : O fit, ut te tui Constantinum alterum habeant, quem aequales sui communeria episcopum, ultirpato liberius vocabulo , nuncuparunt te non minorem Theodosio , cui animum non tantum regium, sed etiam sacerdotalem, Leo Magnu gratulatus est , te Marciano majorem, cui quarta δε- nodi Patres , sacerdoti, imperatori, acclamarunt. Facis hac tua pietate Regum maxime, ut re-'gnet in Gallia Deus , qui te principem delegit tranquam idoneum, per quem tot populis impera-

174쪽

ret. Propagabit ille vicissim regnum tuuiri, ut suum amplincet atque ut diutius regnet te sespitem diutissime tuebitur. Immo , si augurari fas est, aeternum Deus in Gallia dominabitur, quia sapientiae tuae ac religionis exemplis illam perpetuo reges. Habebunt te icilicet nepotes specimen immortale regnandiciis Christianissimam gentem non tam reges in posterum iri, quam aeterna virtutum tuarum magisteria gubernabunt Lutetiae Parisiorum , AaY Kal. April. M. C. LXXII.

ARMANDO ORBONIO

PRINCIPI DE CON TY.

Nuncupatoria regi panegyrici I. OVAητο mihi decori sui panegyricum

hunc te praesente dicere, PRINCEPS SERENISSIME ; tantum orationi meae splendoris indidem ornamentique decessit. Gloriosum fuit oratori, coram erudito principe verba facere, cujus auribus quidquid probatur , fastidiose oculosivinus deinde formidat iniquius orationi detractam praesentia tua partem eam esse . quae decOza uia propius spectabat seque auditorem sedere, dum argumentum esse debuisses. Dicere de hujus imperii raculis non poterat, quin eorum par magna occurreres. Venerat plena tuo nomiidi ut toties id

persuaderet, quod sese erat, quoties Armandum appellaretri Et dum Angulani ducis quot iacta tot prodigia percenseret respectabat continuo germanum ad miraculum, tuasque ad laudes properabat veluti orba foret lumine altero, nisi a te quo splenderet. Sed illam oculus tuus perpetuo x

175쪽

13 ς E RISTOLAE prcssit, vix imperiosias unquam, nisi cum de te silentium indicit Tot premendis miraculis modestiae miraculum impendisti Fluxerunt tamen gloriosius novi accessione prodigi : neque splendoris quidquam ademit huic orationi pudor tuus, quod ubeatus in te non resuderit. Tanti mih1 sitit tuis de laudibus tacere' quas silens ipse, silentiumque imperans , admirabilius attolleres. Utcunque igitur mutilus in tam illustri parte diminutus , iterum se tibi sistere audet panegyricus noster , Princeps serenissime seperbus etiamnum eo vulneres, quo tua virtus inclaruerit. Quod ipse decerpsisti non restia tuo. Sacris rebus admistere quidpiam eligio est. Talem ostero , qualem praesentia tua consecrasti. Lutetiae Parisiorum Kal. Decemb. CID I c. XLV.

Urunt CARDINALIS EMINENTISMUM E : neque dubito, qui per te facile impetrent, cum intelligam , quo cinae apud te in tu apud Regem loco sis. Ea si offeres pacifico Principi, nihil offeres non tuum: eoque tuum gloriosius quod singularfide ac prudentia secisti, ut totum Regis esset. Etenim in multis tuis praeclarisque via tutibus , haec mihi merito maxima visa est quod ita rem administrasti, ut eam Ludovicus gereret ita domestica pax a te illius auspiciis, ab illo tuis consiliis restituta est, ut omnis ad eum tam illustris

iacit gloria in selidum pertineret. Euere pilae.

176쪽

NVNCVP ATORIAE. 37 temporibus, qui decus captarent ex inertia regum, a quibus erant ad imperi procurationem adstitit deque vilitate principis , administri tape dignitas

crevit. Tu cum Regis educationi praefueris , cum ejus composueris mores , ingeniumque finxeris: majorem non potes, quam ex ejus prudentia, sortitudine, humanitate, virtutibus caeterii, gloriam reserre Laus tua summa est, laudatissimus princeps: tuaque censere potes , non ea tantum, quorum iSauctorem te actoremque unum esse voluit . sed etiam quae ipse per sese , nullius admonitu consilioque ustrepit. Ita quamvis propriis abundes laudibus eris tamen regiarum praeconiis multo , quam tuarum, ornatior Has laudes, qua mereri per te Rex voluit, patere, Cardinalis eminentissime eidem per te a nobis offerri quas si respue nrodestissimus Princeps, cum sitas agnostet, amabit profecto, cum tuas esse quoque meminerit. Tu ne sic eas aversare, quod tuae sines ut non ea lem , quiassent regiae libentissime amplectaris. Vale. Lutetiae Parisiorum XI. Kal. Ian. CIO IOC. m.

FRANCISCO

FRANCIAE POLEM ARCHO,

Nuncupatoria orationis adversi novitatem doctrinae. OU AE te dies doctissima terrarum urbi praefecit VIR ILLusTRISSIME, eadem doctrinas omnes clientes effecit tuas : sed hono-

177쪽

138 EPISTOLAE

tem tibi si nullae deserrent artes, praecipuum a me opella haec nostra deberet. Fuit enim haec vel ipsus felicitas , vel humanitas lux tit te , Vix orta latronum in , quod minime ambiisset, laudatorem invenerit. Nimirum quae grata est tibi a dicentis arte non poterat, argumento ipse placuit.

De doctrina dicebam , quae tibi domestica semper, atque inter atina ipsa contubernalis suit: pugnabam pro antiquitate, quam cognitione comprehe Lim habes,in moribus insigniter expressam disputabam de republica , in qua eum obtines locunt, quem tui, pro ejus tuenda, augenda dignitate,

labores, pugnae, Victoriae meruerunt. Ita fiebat, ut cum libens dicentem audires, pondus orationi nostrae tui nutus adderent quae nec arbitrum magis idoneum nancisti, nec honestiorem desiderare fautorem poterat. Erire itaque gestit in tuo nomine quo veluti paterno gloriatur ex quo tam benigne

rus episse vises es is quasi adoptasse nastentem.

Neque vero tenuitatem excusat aut, quo minus tibi consecret, exiguitate sua deterretur quae quod minima est, non ideo tibi minimum debet. Suum enim oceano vectigal non famosi tantuin amnes,

ed etiam rivuli, exiles aquaea pensitant Adiri te ab ea non gravate seres, quam dum ipse tam comirer adsisti prior leneficio provocasti. Utinam autem , quantum nobis aditu illo tuo decus attulisti tantum haec tibi, jam illustre observantia nostrae monimentum referret Sed cum impar si huic

dissblvendo nomini, nedum expediendis aliis , quibus tibi sumus obstricti, haud paullo majoribus quod potest unum , debiti professione fungetur.

Vale. Lutetiae Parisiorum Kal. Ianu CIO. Ioc M.

178쪽

NUNC RATORIAE. . D

REGI CHRISTIANISSIMO, Nuncupatoria theseon philamphicarum.

Ex persona C A R. La 'O, LAE A NAE , Comitis a sancto Paulo. ADitum ad te , RE CHRISTIANIsSIME , per sapientiam quaero, cujus idcirco studiassim amplexus, ut ea me ad parendum erudiret, a qua tu imperare didiceras. Nihil apud te mihi verendum ea auspice , quam ita rerum gerendarum administram

adhibes ut magistra sit: nihilque nisi ex ejus arbitrio decernas. Facit enim illa , quod i selebane administri, quorum se in tutelam Reges aliqui tradebant: dictat quid loquaris, suggerit quid imperes, insormat consilia, praeit verba ipsa. Hoc uno ab imperiosis illis tutoribus administra tua disteri, quod nihil te instio moliatur. Quanquam autem perpetua tibi comes assistit, tamen in Gallias omnes longe lateque diffusa est atque uti Sol nec coelum de rit, cin terras omnes spargitur, sic illi, dum in regia tecum est, simul in provinciis cernitur tota ut per ipsem ubique sis praesens neque , ut cepe fit , regnum rege majus esse videatur. Immo videris ipse regno tuo major: cum latius regnare, fi velis , possis . animum potentiamque Galliae finibus ampliorem , iis ultro coerces Dum autem tuam, sive comes, live moderatrix sapientia, res inter se prius disjunetissimas conciliat summam aequita- em cum summa potestate, populi felicitatem cummi storitate principis, sacerdoti sanctitatem cum

imperiimajestate , cum bellicis expeditionibus paria Monjisinum, dum eam laudibus, admirati9M u

179쪽

1 o EPISTOLAE ne amoribus, votis , orbis terrarum prosequitur: tibi , ex sapientissime claudes illi , illae admirationeS, amores, Vota tribuuntur. Neque enim,

ni quondam , recte factorum gloria detrahitur principi , ut adjutori concedatur : tibi uni ascserit adjutricum, quidquid essicit tibi opes, tibi

amicos, tibi vim ac robur acquirit: neque cens rentur haec omnino tua , nisi consertis istius tuae tota essentri quo vel uno , ex maxime , ad Deismilitudinem accedis , qui rerum universitatem ita moderatur selus, ut sapientia duce moderetur Quam incredibilem tuam coelestemque virtutem , dum Galli omnes ut parentem intuentur, bcij ut patronam, Christianae gentes ut arbitram, sapientes ut oraculum reges ut exemplum Deus ut imaginem

suaeri patereri Princeps optime , eandem a me tanquam magistram coli ; cui deinceps uni siestudeam , ut quemadmodum tibi divina sapientia, se mihi tua proposita sit ad imitandum omnemque putem , in contemplandis factis tuis selen tiam in in exprimendis exemplis virtutem , cinopesiendis imperiis gloriam esse collocatam.

CARDINALI MAZARINO.

Nuncupatoria theseon philosophicarum.

Ex persona FRANCIscI MICHAELI LE TELLII Marchionis de Lo Ois. VER E Ram ut facilis ad te pateret aditus, PRINCEPS EMINENTISSIME , hoc praesertim maximarum occupationum tempore nisi ducem adhiberem sapientiam, quae te nunquam utitur familias

180쪽

rius, quam cum maxime occupatus es. une enim

te toto fruitur, tecum dies noctesque constultans , codem tuis in consiliis dignata loco, quem tu in rein is obtinesci ut neque Rex te inconsulto , neque tuanaudita sapientia , quidquam aggrediamini. Eam , Princeps eminentissime, piae caeteris causis

impulit , ut studia ipsi mea consecrarem. Ut enim eo te quiseu colit impensius , quo Regis gratiam ambitiosius affectat cita placet tibi poΩ1 facilius neminem dux , quam qui pientiam studiosius colue1it. Quidquid autem illa praeceptis

sitis inculcet, minus est, quam quod eam tua facta docuerunt. Hoc unum ante norat, magnis opibus magna facere a te didicit, exhausto est aeratio perne grandiora posse, quam eodem ex diuturnae pacis assiuentia reserto tentaverat posse omnia splendidiora domi, florentiora militiae, summa aeris

publici parsimonia curari id aeternae illius cipientiae modum, res praestantissimas ex nihilo procreantis. te dididit, timeri posse , qui neminem terreat posse amari, cujus potentia sermidetur didicit inimicos beneficentia , sentes indulgentia coercere rmaxima quaeque minimis agitationibus moliti intum videri otiosissima, cum operosissime laborat ruti Solem, quanquam sertur incitatissime, quietum semper immotumque videmur intueri. Ignorabat artem adjungenda sibi fortunae , ejus inimicam se professa, cum amica esse non posset hanc a te artem edocta est dum regnum administras ea prvadentia, cui servire felicitas cogitur . ea selicitate, cui nihil non credere prudentia tuto possit. Cui prosperitati mae cum gratulatur Gallia, Princeps em nentissime , gratulatur, suae meque jam invidere felicitati tuae quisquam potest nisi qui sitam

sistidiat, qui publicam oderit, qui regiae sit ininuh

SEARCH

MENU NAVIGATION