장음표시 사용
91쪽
metris consideratur, esset concipiendus; quia non aliter in ea contineretur, quam velut in rudi ligno Mercurius; sed quia jam antea in nobis fuisset idea veri trianguli et facilius a mente nostra quam figura magis
c0mposita picti trianguli concipi posset, ideirco visa ista
figura composita non hanc ipsam ac potius Verum triangulum a nobis apprehensum fuisse; eodem plane m0do, quo, dum respiciamus in chartam, in quo lineolae quaedam astramento ita ductae sint, ut faciem hominis repraesentent, non tam excitetur in nobis idea istarum lineolarum, quam. h0minis; id quod non contingeret, nisi laeses humana nobis aliunde esset cognita essemusque magis assueti de illa quam de lineolis istis cogitare, quippe quas saepe etiam, cum aliquantum a nobis remotae sint, distinguere non possimus: ita triangulum geometricum ex eo, qui in charta pictus sit, agnosci non posse, nisi aliunde mens ejus ideam habuisset. Nec chiliogoni intellectionem esse confusam; distincte enim et clare multa de eo demonstrari; quod non fieret, si confuse vel nomine tantum conciperetur; totum simul clare intelligi, etsi non possimus totum simul imaginari; figuras geometrigas esse corporeus, nec Veroideas illas, quibus intelligantur, quando sub imaginationem non eadant, corp0reas esse putandas. His in unum collatis testimoniis certissimum est, Cartesium censuisse, mathematica, quia in uniVersum valeant et multa subtilius ac limatius, quam in Sensibus est, eXplicent, non esse sensibus hausta, sed a mente petenda, ut tamen usui rerum c0nformia Sint.
In Ρrincipiis philosophiae his nihil adjicitur, quod quidem alicujus momenti sit; dubitatur de mathematicis
92쪽
demonstrationibus propter easdem, quae Supra eXPO- sitae sunt, rati0nes; non posse nos iis non assentiri, quotiens ad communes notiones, ex quibus deducantur, animum adverterimus; quod cum non queat semper
seri, metaphysica illa de deo deceptore opinione facile ad dubitationem rapi nos; sed agnito deo non amplius
mathematicas veritates debere suspectas esse, cum Sint maxime perspicuae' ). Durationem, ordinem, numerum
a nobis distinctissime intelligi, si nullum iis substantiae
conceptum affingamus, sed putemus durationem rei modum esse, quo concipiamus rem istam, quatenus perseveret; similiter nec ordinem nec numerum esse quicquam diversum a rebus ordinatis et numeratis, sed modos esse, quibus eas consideremus' ). Haec dicit mathematica et geometrica cogitatione illa quidem contineri, sed congruere eum rebus in iisque versari; concipi sine ullis ceriis rebus, at locum habere in rebus; exempli gratia deo agnito, ex hoc solo, quod habeamus
idem claram et distinctam substantiae extensae sive corporeae, quamvis nondum certo sciamus ullam talem revera existere, certos tamen esse illam posse existere; atque, si existat, unam quamque ejus pariem, Gotatione definitam, revera ab aliis ejusdem substantiae esse divisam. Quae huic loco praemissa sunt de notionibus universalibus, non dicunt, mathematica a sensu perceptis sumi, Verum, cum sint in mente, sensibus elici; semper hortatur ut meminerimus, quam clare cognoscantur in viso corpore magnitudo vel figura vel motus vel situs vel duratio vel numerus et similia. In parte altera extrema ea habet, quae supra a nobis '' p. 4 l. l. hy) p. 5 ibid.
93쪽
posita sunt, in explicanda natura nihil a se considerari nisi quantitatis geometricae divisi0nes, figuras, motus; nihil de ipsis ut verum admitti, quod non ex communibus illis notionibus, de quarum veritate dubitare non possimus, tam evidenter ducatur, ut pro mathematica demonstratione habendum sit. - Ιn literis identidem affirmat, mathematicas veritates e deo pendere, qui cum omnium veritatum prima et aeterna et sola causa sit, ne has quidem eximi ). Hac mathematicorum natura quodammodo perspectatisque ad res naturales explicandas adhibitis magnam Cartesius et apud aequales et apud posteros laudem consecutus est; quemadmodum enim in omni quaestione mathematica censebat debere dari aliquod medium inter extrema, quo conjungantur vel explicite vel implicite, velut circulus et parabola ope coni ' : sic omnia ad naturam pertinentia statuit contineri mathematicis, quibus propter partitiones, divisiones, figurarum Variationes
motum adnumerabat, cumque haec secutus sensuum
perceptiones invenisset oriri motibus diversis ad animum
a corporibus pervenientibus ab eoque suam in naturam commutatis, animum a corporis natura plane sejunxit. Non semper erat ipsi idem animus eademque sententia, sed erat tempus, cum omnes notiones, quas de intellegiualibus rebus habebat, ad corpus referre consuerat
Resp. VI, 165. Extant adhuc ejus rei exempla quaedam apud Foucter de Careit, ubi haesi sunt '): hut imaginatio, ait Cartesius, utitur figuris ad corpora concipienda, ita intellectus utitur quibusdam corporibus similibus ad spiritualia figuranda, ut vento, lumine;
ὶ p. I, 110; 120. 'βὶ Foucher de Careii I, p. 30. 'φὶ p. 10, p. I.
94쪽
inde altius philosophantes mentem cognitione possumus ad sublims tollere; ventus spiritum significat, motus eum tempore vitam, lumen cognitionem, calor amorem, activitas instantanea creationem '); omnis forma corporis agit per harmoniam; plura frigida quam calida et humida quam sicca, quia alioquin activa vis nimis cito victoriam reportasset et mundus non diu durasset; una est iu rebus activa vis, caritas, harmonia' ). Quae omnia attingunt paene philosophiam primam Schellin-gianam, certe remota sunt ab ea naturae explicatione, quam postea Cartesius probavit; neque debuit Foueherde Careil haee adhibere posterioribus scriptis intelligendis.
Illis mathematicis ac physteis non est dubium quin tribuendum sit, quod brevi tempore philosophia Cartesiana tot ac tam magnos admiratores imitatoresque 'nacta sit; nam illis receptis fides ceteris facilius adjungebatur. Claritas et distinetio cum et in iis et in breui
illa rataque sententia: cogito, ergo sum, tantae apparerent, non instituta subtili0re quaestione, assensu multoriim comprobata est regula illa veritatis, qua servata obscura detegerentur ac patefierent. Ρraeterea commendabatur philosophus non a sensibus 0mnia repetens,
sed rationi quam plurima tribuens; idque in singulis persecutus firmissimis validissimisque rationibus. De deo multi contra dicebant; at habet Cartesius, quo moveat vel acerrimos adversarios, cum quaerit, si deus
95쪽
gotio, quae his objici solebant, diluebat. Alterum caput
erat de animo et corpore; quae dissimillima esse inter se cum diceret, facile omnium assensum extorquebat; hinc diversae naturae esse multis persuasit. De rebus bonis et malis pauca disseruit, ratus theol0gorum potius esse; sed quae habet, ex quibus postea Leibnitium de vita beata libellum exercendi ingenii causa composuisse Trendelenburgius ostendit, et conveniunt eum aliis placitis suis et sunt in multis utilia; velut illud bene dictum est de pass. I, ς 45: passiones nostras non posse directe excitari vel auferri per actionem nostrae voluntatis, sed indirecte per repraesentationem rerum, quae soleant jungi passionibus, quas habere velimus, et
quae contrariae sint iis, quas Velimus rejicere. - lanonnullis mira usus est prudentia et moderatione; non enim pauca sunt, quae, cum utrumque veritatis nota velut signatum sit, repugnare Videntur, quae suis locis' nominavimus; quae placebat Cartesio non submovere
neque alia aliis labefactare et evertere, ut postea Spi-noga fecit, sed relinquebat suis in locis. In quo Kantii similior est, cui cum Cartesio hoc aliud convenit, quod a Francogallis Cartesius auctor habetur novae ac Verae certaeque philos0phiae, nostris civibus Xantius extitit princeps et ad ingrediendam et ad suseipiendam novam ac prudentissimam eamque feracissimam philosophandi
rationem. Longum est accuratam horum summorum
virorum contentionem sacere; pauca dicemus. Primum ut sunt acerrima ingenia veritatis cupidi nec levibus rationibus contenti, utrique magna erat cura rerum cum animi cogitatis conjunctarum; utrumque dubitatio ceperat, quaenam ex ideis, quae in animis humanis oc-
96쪽
currunt, sint totae in animo eonversae, quaenam Sint rerum ideae extra animum extantium. Cartesium
maxime movit ea, quae in sensibus saepe deprehenditur, fallacia; iis, quae menti velut intimae ac proximae videntur, notitiis, magis fisus est; inde deum introduxit
rerum cognoscendarum Velut auctorem ac fidejussorem
hominibus. Κantii, mathematica et physica, ut patet
in protegomenis, probatissimae et exploratissimae veritatis esse rati, perculsus est animus summa philosophorum disceptatione de deo, de animi immortalitate nunquam non certantium; his ductus antinomias induxit, ut mens ipsa a se dissentire videretur et essent contrariarum rationum in eadem re paria momenta; quare illa e metaphysicis exterminavit, ad finem bonorum rationi e0nsentaneum rettulit, quam partem philosophiae non deseruit, sed quam maxime excoluit ac locupletavit. Ad conservationem vitae potius quam ad rerum cognitionem sensus datos esse dixit Cartesius, e sola ratione scientiam hauriri; Κantius docuit afferre sen8us, quae ratio formaret ac fingeret; sine hac nullam, sine illis inanem esse scientiam; verum tam alte is scrupulus, quem Berkele3 et Humius ei injecerant, in animum ejus descenderat, utrum ideae sola mente terminarentur an haberent in rebus, qu0d exprimerent, ut negaret in logistis Jaesellianis posse eum unquam omnem eximi; neque enim in erroribus humanis ad dei Veritatem provocare satis tutum putabat '). Ex claritate ac distinctione principiorum veritatem judicavit Cartesius; nisi generalia ac necessaria non admisit Κantius, sed eadem cohibuit a rebus sensu non percipiendis;
97쪽
in his primis notitiis definiendis et enumerandis non parva reperta est Cartesii negligentia, Κantius via ac ratione processit, quamquam in hac parte multa nullo jure tanquam vera videtur sumpsisse. Mathematicis et physicis uterque plurimum tribuit; alter in inveniendis major erat, melior alter in ratione perspicienda; ut rem paucis comprehendamus, non sumus ei, quibus, quidquid placuit Κantio, pro eo sit equis viris, ut stjunt, pugnandum; sed si contentio fiat, uter utri praeferendus videatur, multa in singulis disciplinis et ingeniose excogitavit et acute repperit Cartesius, at in philosophia et copiosior multo et subtilior ac limatior et verior
98쪽
datus sum Joannes Iulius Baum annus a. d. X Kal. M. anni p. Chr. 1837, patre Ioanne Henrico, opifice, cive Moenostaneolariano, matre Magdalena e gente Wen-zeliana, fidem professis evangelieam. Pari cum his dilectissimis parentibus loco fuit mihi ab anno inde sere aetatis quarto decimo Stetigius, doctor theologiae, concionater Francolarianus, cui plurima debeo cuique aeternis beneficiorum et caritatis vinculis obstrictus sum. Seholam frequentavi urbis patriae Classenii et Flecheisenii egregia opera graecis latinisque litteris florentissimam. Anno 1856 judicio magistrorum probatus cum egressus essem e schola, ad majora studia capessenda prosectus sum Heidelbergum, itide Gottingam, postremum me contuli Berotinum. In his celeberrimis academiis per quattuor annos doctoribus usus gum viris clarissimis et humanissimis, theologis Hundeshagio,
quibus viris omnibus optime de me meritis gratiam habeo maximam. Sed praecipuo quodam amore ab initio philosophiam amplexabar ac plurimum temporis atque industriae in philosophorum libris pervolutandis collocavi. Nam audivi paucos, praeter Rostium, virum in ethicis ganctum ac subtilem, Ritterum, philosophiarum explicatorem elegantissimum,
99쪽
Loigium, in naturali philosophia doctissimum ae laetio hujus memoriae principem, Trendelenburgium, in omni parte philosophiae veritatis indagatorem prudentissimum; quos Summos viros honoris causa nomino. Postquam deinde anno 1860 Berotini examen pro facultato docendi in scholis superiorum ordinum et post Francolarii examina duo muneris ecclesiastici suscipiendi causa sustinui, ex eo seretempore primum praeceptoris, tum etiam adjuncti munus atque officium in gymnasio regio Ioachimico Berotinensi mihi delatum est, quo adhuc langor. Diuitiaco by Cooste
100쪽
I. Favent Bemaysianae de cathargi Aristotelia sententiae ea, quae de eodem argumento Kantius habet et in simili re Cartesius judicavit. Loei Κantiani hi sunt, anthropol. p. 171 ed. 1798r Quare fabulis tam tragoediis quam comoediis tantopere delectamur 3 Quia res quaedam in his tractantur difficultatum et angustiarum
plenae, quae anim0s suspensos tenent et metu, spe, laetitia afficiunt; hae variae affectuum commotiones peracta sabula animos eorum, qui spectarunt, gratissima quadam agitatione perfundunt. Ibid. p. 43 ait ludieris artibus animum nihil agentem non solum delectari, sed etiam varie motum quodammodo excoli; nam per Vim affectus non posse edomari, sed his artibus suaviter esse mulcendos. - Cartesius haec scripsit ad Guiis. Voet. p. 25 ed. ElgeV. 1672: ea est omnium hominum natura, ut non modo ad hilaritatem, sed maxime etiam ad quoslibet tristes animi affectus commoveri delectentur: hine tragoediae n0n minus quam comoediae in theatris locum inveniunt; atque etiam in ecclesiasticis concionibus magnum est solatium turbae non malae, sed imperitae,