장음표시 사용
61쪽
sit, neque sit a deo, creditur esse ab eo, quod non sit deus; qui cum sit summe ens, fingitur error originem trahere a non ente sive nihilo. Haec aut nihil dieunt aut sunt salsissima; nam nihili nulla sunt praedicata, nulla essentia, nullae facultates; quidquid ex nihilo Hunt esse theologi, id omne volunt esse, cum antea non fuerit, per s0lum deum; itaque qui errorem consert in nihilum, is omnem confert in deum; at si nihil pro re habeatur nescio qua, quae in creandis rebus dei potentiam infregerit neque omnes persectiones receperit, id quod veteres de materia sentiebant inerti et cessatura, si nemo moveat, hoc Cartesius, ut erat animus ejus christianis dogmatis addictus, ipse respuisset et aspernatus esset. Quod nos querimur nonnunquam, res humanas fragiles esse et inanes, omnem vitam nihil esse vel umbram fallacem, est ea ipsa imperfectio nostra, non causa hujus imperfectionis, sed ea demum qua renda est. - Neque, quoniam judicandi facultas, quae in nobis est, non est infinita, efficitur, ut erremus, sed
ut non omnia cogitatione complectamur sive in ignor tione quarundam rerum versemur; sed cum finita videatur esse ea, in qua collocati sumus, mundi constitutio, ab hac ignoratio haec videtur debuisse abesse. Ne ipsi quidem Cartesio haec ratio satisfecit; monet, ne quid temere de hac re, ne quid incaute; nos esse finitos, deum infinitum; sed id ipsum quaerimus, cur sit; nam finitum sive limitatum esse imperfectio est secundum Cartesium; neque liquebit, si omni ex parte finiti sumus, unde sit notitia infiniti, quae est in nobis. - Ρrohibet hoc loco Cartesius, ne id nobis praesumamus, ut fines dei indagare velimus; quorum cum duo
62쪽
sint genera, alterum, quod cernitur in singulis rebus apte et ratione quadam compositis; alterum, quo quaeritur, rerum universitas ad quid velut ultimum perventura videatur, in quo consistat nec tendat ulterius: illud, quod immanentium vocant, admittit nonnunquam, ut supra demonstratum est, hoc, quod transscendentium appellatur, prorsus rejecit; sed ne in priore genere probando sibi constat; nam in Med. VI, 45, ubi ratio perfecta videtur, probat et admiratur, eodem loco p. 43, ubi de imperfectis agitur, reprobat hanc rationem tanquam denominationem extrinsecam, sumptam a cogita tione nostra, exempli gratia, hominem aegrotum et horologium male fabricatum comparante cum idea hominis sani et horologii recte facti. Alterum genus plane exterminavit ac negavit, fines, quos deus sibi proposuerit in creando universo, ingenii nostri viribus posso comprehendi '. Manet igitur propositio: mundum esse persectissimum, neque, cujus hae perfectiones modi sint, explicatur. Nam quod ait non partes, sed totum spectandum esse, hoc vel maxime flagitat, ut dilucide explanetur, quae sit ratio ac finis totius mundi, ad quem
singula apte et comenienter referantur. - Ιs locus uberius videtur tractandus esse, quoniam vulgo fieri soleta philosophis, ut a partibus ad universum transferant perfectionem mundi. Ac primum quidem perspicuum est, persectissimam sine controversia rerum conditionem eam esse, qua et singulis optime sit et universis; neque id vid0tur prohiberi rerum natura; nam est, quae
arte fiunt, habent saepissime quendam absoluti operis effectum, ut in Praxiteleis, Raphaeleis, aliis videre licet,
63쪽
in quibus totum perficitur opus e singulis sine vitio persectis; non sunt ibi omnes, quotquot esse possunt, persectiones in unaquaque parte, sed in nulla est aliquid imperfecti, de quo sola quaestio est. Ac si vel maxime natura rerum non rideatur pati, perfecta esse cum perfectis, sed alia aliis obstare, ea est interpretatio ejus, quam in manu habemus, naturae, non eXHicatio, cur ita sit; neque intelligi unquam poterit, cur persectio persectioni officiat; ut taceam, e singulis imperfectis non videri vici universi absolutionem. - De Voluntate, quam causam erroris facit esse Carterius, supra a nobis dictum est; restat una ratio, in qua multus est; nam saepissime ait esse de natura intellectus creati, ut sit finitus, et finiti, ut multa non intelligat; atque etiam sensuum errores nonnullos repetit a natura corporis, quae sit talis, ut ei vitari non potuerint. Est ea altera ratio rerum imperfectionis explicandae, quae multis philosophis valde placuit, dicentibus, pertinere ad naturam rerum creatarum, ut sint imperfectae; ne in ipsa quidem mente divina aliter res potuisse se habere. Hi nodum non solvunt, sed dissecant; causas malorum reddere eum non possint, non potuisse aliterres fieri affirmant, ne a deo quidem, voluntque, rerum naturam factam esse eam quidem a deo, sed qualis menti ejus ab aeterno fuerit obversata in eaque fuisse contenta in perfectione majoris partis pauca quaedam mala; quorum ratio non differt a profitentibus esse mala, quia sint, nee eorum rationem probabilem reddi. Cum his consentit hoe loco paene insciens Cartesius; etenim ait potuisse a deo dari scientiam non sallentem; sed melius fuisse adjicit, quosdam ab errore non esse im-
64쪽
munes, ut scilicet omnes, non persectiones, sed rerum gradus in mundo inveniantur; in haec tanta opinionum flagitia incidit, ut aliquo modo sibi rem videretur expedivisse. Blud verissime dixit potuisse a deo perfectam essentiam rebus dari; sensit nimirum levem et infirmam esse rationem negantium rebus creatis posse quicquam perfecti inesse; qui hoc secuti videntur deum esse infinitum; infinita creasse si voluisset, haec non potuisse ab ipso distingui, bis et quattuor futurum fuisse eundem deum. At patet creatas res satis nota creationis a deo separatas esse, et, cum deus perfectissimus habeatur, nihil impedire, quin summo bono increato creata bona summa adjecta sint. Latet in istorum sententia puerilis delectatio varietatis. - Non potuit Cartesius errores humanos, qui sunt in malis, cum ea, quam intelligebat, mundi persectione conciliare; non usi sunt in hac re alii philosophi meliore fortuna. Non Augustinores successit, qui multum in ea re posuit studium; non Leibnitio, qui plurimam eisdem rebus operam navavit conscripsitque librum, qui aureus olim putabatur, invento ab ipso Theodigeas nomine; non iis, qui hujus memoriae principes in philosophia habiti sunt. Multa Cartesio cum Augustino conveniunt, atque haud scio an omnis doctrina de nihilo, de voluntate, de perfectione existentiae ab illo repetenda videatur. Nam is quoque rationem non tam erroris quam peccati i. e. malae voluntatis hancidentidem posuit ', quod de nihilo creatura facta esset; naturae auctorem esse deum, malae voluntatis efficiens esse nihil; nec malam voluntatem esse effectionem, sed desectionem; deficere namque ab eo, quod summe sit,
65쪽
ad id, quod minus sit, hoe esse, incipere voluntatem pravam. - Ludit hoc loco verbis; explanat, quid sit
mala voluntas; quaeritur, quae sit causa malae Voluntatis ; sed videtur eandem esse censuisse cum mutabilitate, quae naturae communis sit; sic enim habet '): ea, quae fecerit deus, bona quidem esse, in quantum sint, verum tamen mutabilia, quod non de illo, sed de nihilo facta sint '): nam rebus, quas deus ex nihilo cre verit, esse dedisse, Sed non Sumne esse, sicut ipse sit; at aliis dedisse esse amplius, aliis minus; mali nullam naturam esse, sed amissionem boni mali nomen a
cepisse ). Esse Augustinus ducit pro perseetione saltenim dilueidis verbis de immortal. m. c. 2 melius est esse substantiam quam nihil); malum excludit a deo es. doctr. christ. I, c. 9: ex summa essentia, quae deus est, omne est, quidquid est, in quantum est; quia inquantum est, bonum est); negatque esse malum in natura; hinc ne quis putet non esse malum omnino, rejicit
malum, quod esse sibi persuaserat, ad nihilum, oblitus ille quidem nomine nihili non affirmari aliquid, sin
excludi, ut deo uni p0testas rerum creandarum assigne tur, neque differre deum et mundum, in quantum sint. Verum haec in hac ratione occulta latet sententia, quod non aeternum et immutabile sit, id quodammodo nihil esse; quare negat Augustinus in Solit0q. an. c. XV esseveritatem in rebus mortalibu8; nam manere veritatem etiam rebus veris i. e. sensibilibus intereuntibus. Hau in parte ejus sententia a Cartesio paululum immutata est, non mutabilitatem rerum pro argumento impersecti nis sumente, sed quod non omnes perfectiones eis a deo 'in Ibid. XIX, 3. - c. 2 ibid. υὶ XI, 3 ibid.
66쪽
datae sint, cum deus impertire eas potuerit is quidem, sed qua absoluta est potestate, neque impertiverit neque eum impertivisse oportuerit. Cartesius nomen nihili ab Augustino sumpsit, rem, quotiens suum ingenium se quebatur, in beneplacito divino collocavit; Augustini animo obversata est ea sententia, dei esse, summe esse; cujus m estatem cum nihil aequare posset, res debere minus esse quam ipse sit i. e. per eum esse atque eas mutabiles, ut tamen ordinata mutabilitate universum id,
quod immutabile sit, imitari reperiatur ). Hado, quae Augustini animo obversata est sententia, Leibnitius postea suam fecit et, qua erat ingenii subtilitate atque acumine, novis rationibus instruxit, ut ita dixerit, quidquid, cum non fuerit, a causa acceperit, ut sit, neque sit totum aptum ex sese, a deo perpetuo habere, quot sint in eo perfectiones, sed quodcumque imperfectionis in eo inveniatur, id esse ab illa limitatione, quae abessentia et origine rerum creatarum sejungi non possit Principes de la nat. et de la gr. ς s). Quemadmodum autem infinita sint universa possibilia in ideis dei, ut ipsius jam verbis utar, quorum nisi unicum existere non possit, ita necesse esse dari rationem sufficientem electionis divinae, quae deum ad unum potius quam ad alterum determinet. Hane rationem non posse reperiri nisi in gradibus persectionis, quam hi mundi contineant, cum quodvis possibile habeat jus praetendendi existentiam pro ratione persectionis, quam involvat. Id ipsum causam esse existentiae mundi melioris, quod deus visapientiae cognoscat, vi bonitatis eligat, vi potentiae
producat aerino. philos. ς 55, 56, 57). Praeter id, quod
67쪽
ei cum Augustino commune est, tacite loquitur haec argumentatio: deum quam plurimas res hoc mundo complexum esse; quod ut faceret, fieri non potuisse, quin singulae, quo aptiores inter se essent magisque cohaererent, aliquid de persectione sua amitterent; nam
multa, quae per se fieri possent, non posse e88e una cum aliis. Verum haec ratio non a natura rerum, Sed ab eo rerum ordine, qui in manibus est, petitur; nam
quare persectum perfecto obsit, non intelligitur. Adde quod sphciosius quam verius ex ideis dei causa hujus, ut ita dicam, imperiecti persecti sumitur; quid enim ξdeus continet et cohibet multa in ideis, comparat et contendit inter se, quocunque se vertit, habet imperfectionem occurrentem ibi; nihil vacat ab illa; sed cum melius ei videatur esse aliquid praeter se quam esse nihil, quod persectissimum est ex imperiectis, id constituit, ut sit. At non licet statim deo tribuere, quod
in nobis experimur, quibus, cum simus, ipsum hoc esse bonum videtur; deinde cui bono est, confugere ad ideas dei 3 cujus in ideis eum hoc universum fuerit tale, quale nunc est, praestat dicere res esse imperfectas, quia sint imperfectae. - Ρluribus sententiam suam Leiunitius in Τheodiceae volumine persecutus est; est causam mali quaerendam esse in natura ideati creaturae, quatenus haec natura contineatur in veritatibus aeternis, quae sint in ideis dei nec pendeant ex ejus voluntate. Esse enim imperfectionem originariam in creaturis, priusquam peccent, quia creatura secundum essentiam suam
finibus circumscripta sit; hinc accidere, ut non queat omnia scire et queat falli aliaque vitia committere' .
68쪽
Negat formam mali habere efficientem causam; esse privationem vel ex iis, quae causa essesens non agat; tria esse mala: metaphysicum, physicum, morale vel simplicem imperfectionem, dolorem, peccatum; omnia finita cum non possint non continere aliquid mali, deum permisisse. Neque enim deum creaturae omnia dare potuisse, quin deum eam fecisset; igitur oportere et esse diversos gradus persectionum in rebus nec fines varios non esse ' 3. - Ut mittam, finitum esse et errare non esse unum idemve, omnis argumentorum istorum ratio eo redit, esse malum, quia sit; nos deprehendere
in rebus, deum repperisse in ideis. - Ii philos0phi, qui post Kantium viguerunt, Sehellinoum dico et Hegelium,
cum statuerent, esse aliquid perfectum et absolutum, quod sit omnia complexum, cui nihil absit, quodque undique aptum expletumque sit omnibus numeris et partibus, ex hoc tanquam sonte uberrimo omnes et res et cogitationes hauserimi; his placitis convenienter has res mutabiles ac finitas hominumque errores et peccata ad naturam absolutam rettulerunt, sed nolebant esse
ejusmodi, in quo illud, quidquid est absolutum, acquiesceret, sed per quae suo quodam itinere ad ultimum
i. e. se ipsum perveniret; singularum rerum persectionem nullam esse, nec tamen eas esse persectionis expertes,
quia sint particulae quaedam persecti. Quae ratio non dissimilis est Leibnitianae; nam imperfectio in natura rerum i. e. dei fingitur esse, ut est apud Leiunitium in ideis dei; sed cur ita sit, non elueet; creditur defenditurque esse imperfectiones, quas nemo negat; ad naturam dei reseruntur, id quod tenebris lucem nullam
69쪽
affundit. Praecipua mihi hoc loco commemoratione dignum videtur, sententiam eam, quae in Hegellana disciplina summi momenti est, quam negativitatem appellavit, nihil significare nisi res finitas; ait finitum
esse, quodcunque contradictionem involvat, contradictionem involvere, quodcunque ab aliis differat; Encycl. l. I, ς 226; differre ab aliis, quodcunque determinatum sit; atqui omnem determinationem esse negationem ς 9 l. Principium philosophiae suae judicavit ipse esse nudam
notionem ejus, quod est; hoc se ipsum determinarei. e. esse absolutam, si nomini venia detur, negativitatem seque ipsum movens in partes dirimi q 238. Longius evagata est oratio nostra; redeat ad Cartesium. Is misere sane laborabat, ut errores perfectissimo mundo velut jure suo vindiearet; illud bene, maximam ac praecipuam hominis perfectionem esse, ut in errorum is quentia, quantum potest, iis, quae Vera sunt, studeat et firmam quandam lacilitatem sibi comparet vitandi errores omnibus ingenii viribus attendendis exercendisque. Non sunt haec petita ex idea dei, qua adhibita his rebus caligo potius obducitur quam lux affinditur, Verum Sumpta ex rebus obviis, quae in hac tanta impersectione hoc habent boni, ut mens inflammata atque incensa admirabili veritatis amore nunquam desistat eam sectari et paucis inventis veris bonam de futuro concipiat animo spem. Ac ne cui mirum videatur, me parum magnifice de philosophia existimare, non sumus ii, quiveritatem percipi ab hominibus posse negemus, at aliud est, ut nobis quidem persuasum est, idque omnium commune, summam Veritatis tactu quasi interno comprehendere ac tenere, aliud, idque philosoph0rum, vera et
70쪽
universa et singula explicare et quasi in luce collocare; sed nolo plura de hac re; non est hujus loci. Quadripartita fuit disputatio nostra; primum quaerebatur, quae veri falsique internoscendi nota a Cartesio tradita esset; quaeque huic regulae consociasset; deinde quarum rerum ignorationem hac regula usus sustulisset; tertius locus erat de errore errorisque cauin; quartus, qua ratione a deo Veritatem repeteret, errorem defenderet, de quibus ita diximus, ut singulis partibus nostrum de hac re judicium ae sententiam subjunge- . remus. Omnia cum ratione animoque lustramus, quaedam ut vera probavimus, pleraque tanquam salsa rejecimus; ipsa illa regula, qua velut virgula, ut Gunt, divina omnia vera suppeditari videbantur, Vera est ea quidem, sed verbis parum rectis concepta; quasque hae magistra ac duce veritates per se notas introduxit, earum major longe pars non placebat; quaeque ex his effecit de deo, de animo a corpore sejuncta, cum rationes essent leves, non erant firmae neque certae sententiae. Erroris novam et inauditam naturam statuit, ut ab intellectu removeret, in voluntate poneret totam; id quod non verisimile est eum fuisse facturum, nisi dei patrocinium ei fuisset suscipiendum, a quo suspicionem errorum immissorum depelleret; sed nec de voluntate ei constabat neque de deo probabilia attulit. Maximnm sibi ipse invenit impedimentum, quominus res, quae in magna sunt difficultate, facile expediret, iis, quae de deo induxit; qui dubitabat num se falleret,
quem cum auctorem rerum omnium esse statueret, noudistinctis, sed confusis rationibus cum causis, optimam philosophandi viam se seeuturum ratus est, si ex ipsius