Doctrina cartesiana : de vero et falso explicata atque examinata

발행: 1863년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dei cognitione rerum ab eo creatarum explicationem deducere conetur, ut scientiam perfectissimam, quae est effectuum per causas, acquirat Ρrinc. I. Theosophorum, qui dicebantur, olim hoc erat proprium, ut e natura dei rerum universitatem evolverent; quod nostris temporibus serpsit longius; at nemo ad hunc diem extitit, qui hanc artem professus sit, quin hanc, quae nos circumstat, rerum naturam ad dei naturam prius transtulerit quam inde repetierit. Liber ab his vitiis Carissius est; dixit se facturum esse nee secit; satis habuit certo tenere, deum Veracem esse nec fallere; est apud eum deus velut fidei jussor et promissor veritatis, cui credentes ad vera invenienda indefesso studio tendimus.

Ipse mirifice sibi placuit ), quod nusquam de infinito egisset, nisi ut se illi subjiceret, non ut determinaret, quid esset aut quid non esset. Ad quae explicanda deum adhibuit, poterat mittere; velut si animus et corpus et ratione et natura distincta sunt, possunt esse separata neque plus naturali lumine concludebat Cari sius, neque opus est deum facere separantem. Leges quasdam naturae ex idea dei deduci putabat Cartesius: Prima est, Iinamquamque rem manere, quantum in se sit, in eodem semper statu nec unquam mutari nisi a causis externis; similiter, quod semel moveatur, pergere semper moveri; altera est, omnem motum ex se ipso esse rectum; tertia est de motu a corpore ad corpus transferendo; haec ait deduci posse ex immutabilitate dei. At, quaeso quae harum veritatum ex dei immutabilitate unquam judicata est manasse, nisi antea fuerint ererum natura elementa sensibus hausta ac ratione eX-

72쪽

65 evita Nihil est dei immutabilitati cum his commune;

similitudinem quandam ac speciem immutabilitatis gerere si quis dicere voluerit, non interdico; sed continuam mutationem corporum argumentum esse immutabilitatis dei non licet neque Cartesio amrmare neque cuiquam. - Εxposuimus libere nostrum de philosopho Cartesio judicium regulam veritatis ac primas quasdam notitias constituente et ad deum referente; at longe alia de eodem sententia serenda Videtur ac summa admiratione summisque laudibus ingenium tanti viri prosequendum est animadvertentibus, quam scientiae formam ac speciem conceperit animo et in singulis quam multa vera invenerit et excogitaverit ingenti acumine sollertiaque mentis. Erat enim veritatis et cultor amantissimus et indagator acerrimus; quidquid ut probabile tantum asserebatur, propemodum pro falso habebat q); verum cum diffsus esset in scholis inveniri, cepit consilium ex se ipso et ex vasto mundi volumine quaerere; non ex vulgari locorum certorum inspectione petebat, verum ex intima ipsius difficultatis consideratione 'i;

justum usum rationis esse in circumspecta et accurata complexione eorum omnium, quae ad quaesitae cujusdam veritatis cognitionem requirantur '); ac persectam esse eam demum scientiam, quae sit concatenatio rationum. In omni quaestione a facilioribus ad difficiliora ordine ratiocinando operam dabat, ut perveniret; hocque ei praecipue propositum erat, ut de omnibus rebus ageret demonstrando effectus per causas et ostendendo, ex quibus geminibus quove m0do natura quaeque produceret; in quo progressus est eo, ut, licet religionis causa

73쪽

crederet omnia simul puncto temporis a deo creata esse, tamen conatus git demonStrare, qua ratione ex his elementis rerum potuerit deus paulatim hunc mundum producere; nam naturam rerum creatarum multo facilius capi, cum Sensim orientes conspiciantur, quam cum ut absolutae et persectae eonsiderentur ). Ut tum mira excellentissima ingenia cupiditas incesserat novae philosophiae condendae et in usus vitae communis a commodandae, - Dam maneam esse quodammodo atque inchoatam cognitionem contemplationemque naturae, si nulla actio rerum sequeretur; eam autem cerni in hominum commodis tuendis maxime - ita Cartesius summa

laetitia exultavit, cum primum notiones aliquas physicas generales sibi compararit, earumque plericulum facere incipiens in variis partieularibus difficultatibus observarit, quousque se illae ducere possent''3. Ex his cognovit mox ad n0titias vitae valde utiles posse perveniri et loco philosophiae illius speculativae, quae in scholis tum docebatur, practicam reperiri, qua cognitis

viribus et actionibus ignis, aquae, aeris, astr0rum, aliorumque corp0rum, quae nos circumstant, adeo distincte atque artificum artes noverimus, adhiberi pariter ea queant ad omnes usus, quibus inservire apta sint, atque ita nos velut dominos et possessores naturae efficere. Id esse maxime optabile, non solum ad infinitorum artificiorum inventionem, quae efficiant, ut sine labore Ductibus terrae et omnibus stommodis utamur, Sed praecipue etiam ad valetudinis conservationem, primum haud dubie hujus vitae bonum ceterorumque fundamentum' ). Haec persequi et pertractare ei pr0positum erat; eo

74쪽

omnia studia omnesque cogitationes dirigebat; quod ut

commodissime faceret, conatus est primum generatim invenire principia seu primas causas omnium, quae sunt aut esse possunt, in mund0, ad deum solum, qui eas creavit, attendendo easque aliunde non educendo quam ex quibusdam veritatis seminibus, quae a natura nobis indita essent; postea expendit, quinam essent primi et maxime ordinarii effectus, qui ex his causis deduci possent; videbaturque sibi hac via c0gnovisse caelos, astra, teri am, immo etiam in terra aquam, sterem, ignem, similia; quae essent omnium maxime communia Simplicissimaque ac proinde cognitu facillima' 3. Principiorum, quae dixit, explicatio atque evolutatio in meditationibus maxime instituta est, de quibus est a nobis satis disputatum; minus ibi comparent, ex quibus aeternam sibi laudem peperit Cartesius, mathematica arte adhibita ab eo ad res naturales tractandas. Ipse ait Princ. II, p. 49 nullam se aliam rerum corporearum materiam agnoscere, quam illam omni modo divisibilem, figurabilem, mobilem, quam geometrae quantitatem Vocent et pro objecto demonstrationum suarum assumant; ac nihil plane in ea considerare praeter illas divisiones, figuras, motus, nihilque de ipsis ut verum admittere, quod non ex communibus iis notionibus, de quarum veritate non dubitetur, tam evidenter deducatur, ut pro mathematica demonstratione sit habendum; et quia sic omnia naturae phaenomena possint explicari, nulla alia physicae principia admittenda aut etiam optanda esse. Idem cum in mathematicis auctor sit analyticae viae ac rationis, hane, quam instituimus, disputationem inchoatam relinqueremus, nisi de mathemati eis quid maxime

75쪽

doceret Cartesius, explicaremus. Hic locus totam Cartesianam philosophiam, si quis alius, illustrat; nam in meditationibus iisque, quae his convenientia congessimus, philosophia Cartesiana habet quandam maturitatem suam ac tanquam plene cumulateque perfecta prodit; in eis, quae dicturi sumus, licebit videre hujus rationis initia ac

pr0gressus, utque a mathematicis Cartesius profectus ab his omnem spem firmae ad stabilis et cohaerentis inter se connexaeque scientiae hauserit animo utque in eis tractandis cum ingenium exercuisset, sic paratus

ad philosophiam accesserit, multis ab illis ad hanc

translatis; ut postea haec quoque, quae satis scite sola mente instructa et composita videbantur, a quibus ceteris rebus fidem petiverat, jusserit in dubiis esse, sed levi inanique sententia.

Ut primum ex pueris excessit Cartesius atque ab iis artibus, quibus tunc aetas puerilis ad humanitatem insormari solebat, ad majores res animum adjecit, cum ei jam artes ac disciplinae non tam certae et evidentis cognitionis viderentur, ut inscientia animum liberarent, in mathematicis tamen sibi persuadebat' ) multa esse aeutissime inventa, quaeque cum curiosos oblectarent, tum etiam in operibus quibuslibet perficiendis et artificum labore minuendo plurimum juvarent. Itaque his praecipue delectabatur ob certas et evidentes rationes, quibus niterentur; sed nondum praeeipuum earum usum agnos ebat' ); et cum ad artes tantum mechanicas utiles Viderentur, mirabatur, fundamentis adeo firmis et

76쪽

solidis nihil praestantius fuisse superstructum. Nondum applicaverat animum ad quaerendum, cur haec scientiatam firma tamque inconcussa staret; satis nimirum eratiis confidere, quae rerum usus probasset, nec quisquam dubitationem unquam de his serio moverat. Post cum apud se constituisset, omnes, quascunque imbiberat, opiniones ex animo delere nec easdem recipere, nisi maturae rationis examen subissent, meditabatur, numquid inveniret, quod esset certum et exploratum, quod secutus novam sibi viam veri quaerendi patefaceret' . Praeter logicam artem analysis geometrica et algebra ad institutum suum facere posse videbantur' ); nec tamen ei analysis veterum neque algebra recentiorum

plane probabantur; putabat nihil nisi ad speculationes

quasdam, quae nullius usus Viderentur, pertinere; ac praeterea analysin in figurarum consideratione tam assidue versari, ut, dum ingenium acueret atque exerceret, imaginationem defatigaret ae laederet; algebram

vero, ut tum doceri consueVerat, certis regulis et numerandi formulis ita esse contentam, ut Videretur potius ars quaedam confusa, cujus usu ingenium quodammodo turbaretur et obscuraretur, quam Scientia, qua exsolveretur ac perspicaesus fieret. Quae singula non habebant, ex conjunctis pereepturum se cum Sperstret,

ex Logicis et Mathematicis quattuor illas regulas sibi

collegit, quibus usum confidebat se ad certam scientiam perventurum: ut nihil unquam velut verum admitteret, nisi quod certo et evidenter Verum esse cognovisset; deinde ut partitione facta, tum ut certo semper ordine, denique ut omnia complectens et circum- ὶ p. 11.

77쪽

spiciens in quaestione omni progrederetur. Longae illae valdρ facilium et simplicium rationum catenae, quarum ope geometrae ad rerum difficillimarum demonstrationes ducuntur, ansam ei dederunt existimandi, ea omnia, quae in hominis cognitionem caderent, eodem passio se mutuo sequi ''); cumque Vidisset ex omnibus, qui ad id tempus veritatem quaesivissent, solos mathematicos aliquas demonstrationes i. e. certas et evidentes rationes invenire potuisse, satis intelligebat hoc fieri non potuisse, nisi illi in re omnium facillima Versarentur; eam primam sibi duxit examinandam, ut ingenium quidem assuefaceret veritati agnoscendae salsisque rationibus non assentiri. Mox animadvertit, scientias mathematicas, etiamsi in diversis objectis Versarentur, in hoc omnes convenire, quod nihil aliud quam relationes sive proportiones quasdam, quae in iis essent, examinarent; has solas consideravit ''3. Inde magnum statim fructum cepit; nam cum a simplicissimis maximeque generalibus incepisset, ordinemque deinceps obserVaret, singulae, quas inveniebat, veritates regulae erant, quibus post utebatur ad difficiliores alias investigandas, ut non modo multas quaestiones inveniret, quas difficillimas antea judicarat, sed etiam in eam opinionem Veniret, posse a se determinari, quibus viis quousque ab humano ingenio solvi possent. Hanc methodum nulli singulari materiae cum alligasset, sperabat se non minus feliciterea esse usurum in aliarum disciplinarum disseultatibus solvendis quam in geometristis et algebrateis. At non

fugit Cartesium, illarum cognitionem e principiis quibusdam a philosophia petendis pendere; in ea vero

78쪽

quia tum nulla satis certa principia inventa fuissent, non dubitavit, quin de iis quaerendis ante omnia sibi esset cogitandum. Coepit deinde omnia in dubitationem vocare, ut, si quid veri esset, eliceret; interim pergebat in methodo, quam sibi seripserat, exercenda, atque etiam aliquot sibi interdum horas assumebat, quibus utebatur ea non solum in quaestionibus mathematicis solvendis, sed etiam in quaestionibus ad alia quidem pertinentibus, quae tamen ab eorum non satis firmis fundamentis sic abducebat, ut propemodum mathematicae dici possent' ;cujus rei exempla multa extant in dioptricis et meteoris. Ad id tempup propter sdem mathematicorum Vera et esse et inveniri posse sibi persuaserat; at in metaphysicorum landamentis jaciendis, omnibus corruentibus, ea quoque pr0stravit, et quia viderat aliquando nonnullos etiam in rebus geometricis facillimis errare ac paralogismos admittere seiebatque idem sibi posse a cidere, quod cuipiam potest, illas etiam rationes omnes, quas antea pro demonstrationibus habuerat, tanquam salsas rejecit. Animi deinde et dei natura perspecta, ut sibi videbatur, cum ad alias veritates quaerendas se accingeret, considerabat ') in primis illam rem, quam geometrae tractant; concipiebat ut corpus continuum sive ut spatium infinite longum, latum, pr0fundum, divisibile in partes tum magnitudine tum figura omnimodo diversas et quae moveri sive transponi possint omnibus modis; aliquas quoque ex simplicissimis demonstrationibus sibi revocabat. Non eum fefellit magnam illam fidem, quae eis omnium assensu tribuatur, inde esse, quod valde clare et distincte intelligantur; hoc

79쪽

convenire cum regula ab ipso inventa; deinde attendit nihil plane esse in eis, quod se certiorem faciat, illam rem, in qua Versentur, extare. Nam quamvis satis videret, si poneret dari aliquod triangulum, ejus tres angulos necessario esse duobus rectis, nihil tamen inveniebat , quod persuaderet esse triangulum alicubi.

Non agit hoc loco de idea trianguli, sed de triangulo

aliquo sensibus offerendo; ideam statuit ) veram esse ac vera in se habere, propterea quod ideae nostrae in omni eo, quo sint clarae et distinctae, entia quaedam sint atque a deo procedant nec possint in eo non esse verae; ne si dormiendo quidem quis geometra novam demonstrationem invenisset, ejus somnum impedire, quominus Vera esset, si idea valde distincta niteretur.

Ad mathematica illud quoque pertinet, quod jactat Τ', de methodo in physicis sibi usitata, ea demonstrari

effectus per causas et ostendi, quibus e seminibus quomodo natura illa producere debeat.

Atque haec de mathematicis in libro, qui est de

methodo, disputata sunt; veniamus ad ea, quae de iisdem in meditationibus dicta sunt, ut tamen ea omittamus, quae cum his, quae allega imus, plane conVeniunt; illa afferam, si qua vel subtilius vel diversa ratione explicata videantur. Ac primum quidem ordinem mathematicorum in his quoque Secutus est, ut praemitteret, ex quibus proposita quaestio penderet; antequam de ipsa quicquam concluderet ). In prima meditatione Arithmetica Geometrica aliasque ejusmodi artes ex illa, qua omnia velut quibusdam undis et fluctibus immergit, dubitatione exemturus videtur; neque enim

80쪽

ea nisi de simplicissimis ac maxime generalibus agere, et utrum sint in rerum natura, parum curare, sed certa et vera continere videri; etenim sive vigilemus sive do

Mamus, duo et tria conjuncta esse quinque, quadratum non plura latera habere quam quattuor; nec videri fieri posse, ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsi incurrant. Huic conceptae animo sententiae Veretur ne illud obstet, quod in mentem venit, num sorte deus aliquis ita nos formarit, ut, quemadmodum jadicemus interdum alios errare in iis, quae se perfectissime scire arbitrentur, ita nos ut fallamur, quod duo et tria computemus Vel numeremus quattuor latera vel quidquid facilius etiam fingi possit. In tertia meditatione hoc ipsum repetit; confitetur, quotiens ad ipsas res, quas

valde clare nos percipere arbitremur, nos converterimus, tam plane nobis de earum Veritate constare, ut nostra

sponte in haec verba erumpendum sit, fallat nos, quisquis potest; nunquam tamen efficiet, ut nihil simus, quamdiu nos aliquid esse cogitemus; vel ut aliquando Verum sit, nos nunquam fuisse, cum jam Verum sit nos esse; vel fortasse etiam, ut duo et tria simul juncta

plura vel pauciora sint quam quinque vel similia, in

quibus scilicet repugnantiam agnoscamus manifestam.

Apparet non pro tam certo atque explorato Cartesium habere, mathematica vera esse, deus si deceptor putandus sit, quam: esse eum, qui cogitet; sed in proximo tamen gradu Veritatis ea collocasse; his communem regulam proponi; nam ita ea se habere, ut non possimus idem non judicare, quotiescunque in ea contemplanda incidamus. Differre quare voluerit haec omnino, diff-cile est suspicari; sive enim eam regulam sequare, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION