Ad Petri Carpentarii causidici virulentam epistolam,

발행: 1573년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

conquerenti res oderis quam pecuniam, a quo, Cuius rei causa acceperis 3 Sed illitii sane detestabile scelus fuit, quod quu nonnullis quaerentibus quorsum eo ventiles, mentireris te a Vesentinis procura di ipsi

rum negotii causa missum,tatum abfuerit Vt hoc ageres,Vt cotra, inaudita quada perfidia miseros & penitus innocentes & tam bene de te meritos homines,curares ad C

farem iesum deferendos, quasi Academiae impetrandae praetextu & sub studiosorum

specie introducto milite externo,causariis quos tu vocas, ciuitatem illam prodere decreuissenti Scilicet quod nouostuc hostes, ac praesertim Germanos Sc Helvetios, sibi quaererent isti causarii: aut quasi simulatq; auditum fuisset Carpentarium quendam causidicum terrae filium, Vesontione iuris scholam aperuisse,probabile fuerit eo concursuros Gallos,qui ciuitate in medio Burgundiae comitatu sitam studiorum praete

qui Imperii libertatem imminuere r. Et tamen, creditum est tibi, perdite : adeo quidem ut ab eo tempore praeter quam quoadenegatum est quod antea promissum fuerat Academiae beneficium, non destiterint Religionis hostes, donec eiecta in abna cimuium parte urbs illa in miserrimum statum

12쪽

fuerit redacta. Haec si quaeris unde sint iambis perspecta, scuo nobis de his omnib ω

aliis praeterea multis, tu ex certis testimoniis, tum ex literis partim tua ipsius manu scriptis,partim ab aliis ad te mistis, pleniosime constare, quae quum & ubi minime voles tandem aliquando proferentur. Scito etiam id magna ex parte ex miseri illius scelerum tuorum conscii, a te&a Bella-quaeo Vesontione corrupti, & hic tandem cum tuorum characterum exemplo deprehensi, iustoque supplicio affecti,plano manifestoque iudicio liquere. Et tu me tuum audes vocare, Carpentari Lutetia quidem ab hinc biennium profectus, quum te non dum bene nossem , & operam mihi tuam in lite quadam mea Cfferres, Vsurum me illa dixi, ut ad optimum quendam Virum deducerer, cui sane plurimum debere me profiteor, & cuius tu mihi nomen hic aliquando edideras, ut ei procuranda mea n gotiola committerem. Haec una causa fuit cur te Lutetiae couenirem, ubi iam tu, nisi

ut inquit ille mes mihi laeua fuisset, prae-iagire sane quid aleres moliri debui,quum

tu me per P.Ramum adeoque per Cauan-nium a quo totus luc pendebas, dc cui nucingratus mortuo maledicis, ab hac schola, nescio qua magnorum praemiorum spe ab- du re tentares. Quid vero tum illis hone

stisti mis

13쪽

stissimis viris respoderim quoru credulitate ad me fallendum abutebaris, meminisso

te arbirror, neque me unquam recordari

poenitebit. Mene igitur, inquam, Carpentaeri, tuum appellast mene dignum censuisti quem veluti tuaru proditionum conficium appellares Audieram te moliri scriptum quoddam aduersus Ecclesiae ac Rei p. istius dignitatem, moniti etia sumus te anno superiore scriptu illud Lutetiae typographo cuidam Religionem atque nos eande proinfitenti,imprimendum obtulisse, quod ille tamen,Vt vir bonus,facere recusarit.Nunc igitur oblata venditandi tui commoda, Vetu quide existimas, occasione, interpolatis nonnullis mutataq; praefatiuncula,suffarcinatu illud opus evulgasti, & quide ab aliis

maxima ex parte emendicatum. Nouimus

enim, nouimus quae tua sit in bonis literis ac disciplinis ignoratia, cuius nos sςpissime pudui t,adeo ut eoru scriptoru quae, Ut nucfactitare nonulli inspectis libroru indicib.& copendiis consueuerunt, ineptae ostentationis causa profers, ne apertos quide Vn- qua a te libros fuisse constet. Sed age tame& tuas &eor una calumnias quos huius pamtradi flagith adiutores habuisti, sigillatim

expendam us . A mea lite auspicaris,causi

dice, & quidem non prorsus ineptz, quum ex arte litigandi semper vixeris & quidem misere, ut nihil mirum sit te praeter lites

14쪽

Ii nihil crepare. Tua lis,inquis,patrono destia tuta iacet. Et quidni iaceat, quu ipsa Christi Ecclesia no modo illic iaceat,sed etiam

summa cum immanitate conculcetuci Sco- qui tulim negotium,ino ais,absente me procurabat, 'bita morte occidit. Mene Vero, Carpetari, tuo patrocinio fretum unquam

fuisseὶ Scevam optimum & doctissimum hominem, nonisi absentis Carpentari j vices impleuisset putidum est sane hoc quoque mendacium a quo inchoare tuam hac epistolam infausto prorsus ominevoluisti. Sed esto, fidem ego tuam nimium credulus sequutus, causam tibi meam commendarim , quid λ tu nunc amicissimum tuum P ortum deseris, nec fidem necessario tempore praestast Mortuusium,aiS.Ergo apud inferos, Carpentari, non unuS Vt, Video, Cerberus latrat. Hic vero mihi de te cogitanti, distichi illius a Suetonio commemorati, in mentem Venit:

Tarpeio nuper quae sedit limine cornix Est bene non potuit dicere,dixit Erit.

Non CS mortinis, impure, nec enim dignus eras qui cum tot innocentissimorum hominum millibus perfidiotissimus Religionis desertor morereris. Morieri S tamen, morieri S tuo tempore, Ic nisi resipueris,lustam a Domino mercedem tot scelerum

feres. Scevam tui dissimillimum sane doleo

15쪽

IJ leo occidisse, lugere tamen non possum,

quem opportuna mors tot insiequutis calamitatibus exemit. Sed quo tandem genere mortis interisti,bone viri Exul, inquis um' tm,ex Gadia in Gemmaniam. O felicem vero Galliam, si te, Carpentari, tuique similes omnes profligarit, Vt quod de ea praedicauit Hieronymus valeat , illam videlicet monstris carere. Sed ὁ misieram vicissim Germaniam, in qua vel solus ex tot proditoribus Scapostatis Carpentarius cosederit.Sed quorsum haec,obsecroὶ An tu nos ignorare putas a quo & quorsum in ista Ianiena quam plebs Lutetiae exercuit, seruatus fueris ξ quorsum Metas Veneris λ cuius sumptu dispositis equis fueris emissus, ad-la ibito caduceatore qui te vitae suae periculo Argentorati saluum iis teretὶ Necesse est

enim omnia metuere qui Deum non metuat. Eo quum ad acnisses, & haec eade quae nunc scribis metireris, non meministi cur

illinc alio,& ad quos sis profectus Non tu postquam ibi ad tempus fuisti versatus, Scbellam istam epistola meditatus cs, MetaS redisti an etiam illic in consilium sis adhibitus,& qua de re tecum illic actum sit no

quaero.Nec enim ista PortuS exquirere co-sueuit.Hoc quide scio te veluti famelicum canem in Proregis coquina assiduit fuisse. Illic quum tibi forte mercator quidam no-

16쪽

stras,vir bonus,&qui te alium adhuc esse, credebat, occurrisset, non tu ipse illum adtolluerium,qui tum illic erat florentis Ecclesiae minister,deduxisti non tu illum de patietia nostrorum objurgasti Z non dixisti frustra fuisse multos a te commonefactoSut cessantes Germanos ad istud ut tu dicebas commune periculum depelledum excitarentin quum ille,ut vir est placidus de modestus, tibi quod res est respondisset, tabi satis esse si suum expauefactum gregem

ad patientiam &preces hortaretur, non tu

pigritiam illi & socordiam ex piobrasti Z Quid plura non tu postea ad Proregis coquinam reuersu Ssquis enim canem ab vn

cto corio absterruerit 3 curasti ut illi ipsi mercatori, homini simplici & res ibi suas

agenti,tanquam suspectae fidei esset, man daretur Vt inde, nondum cofectis negotiis, excederetξno is tibi aliquot post diebus rursum ex inopinato in alia Lotharingiae urbe occurrit, ad cuius cospectu ita exhorruisti, ut illii eis in vitae discrimen adduxeris,Veritus ne te sibi visum nutiareti Quid paulo post, quum illius Antonii Prosti casu cotagnito, aliud e profugi des molitus sis,&que

vii unobile &integrum ut opinor ad colloquiu elicere frustra studueris, an esse nobis ignotum putasὶ En causa Religionis susceptum a Carpetario voluntariu exilium.

quod si

17쪽

λs quod si verum esset,an no tande intelligis, homo ne ad id male quidem agendu satis accommodate,destruere te id ipsum cuius extruendi causa vel conductus es,vel ultro teipsum obtulisti, Hoc enim tibi propositu esse dicis, ut omnibus psuadeas lita omnia euenisse non causa Religionis, sed seditiosoru quorunda culpa, quibus palam cumalus multis fueris aduersatus. Quid igitur

Lutetiae mei uebas,vir pacifice, ac cur non

potius laude dc praemi si expectabas Z vulgi scilicet furore verebaris. Quasi vero quisquam Carpentarium, nisi rabula fortasse aut circunforaneus quispia vel fando istic audita erit:quasi quu ia multi patria sua noexcesserint, solus causarum tam multarum

patronus latitare saltem apud cliente at i- quem suu non potuerit: quasi denique cui secure discursare, & apud ipsos Potificios versari licet, tutari sese in aliquo ta ampli regni angulo non liceat. Viden', improbe, mente omne tibi Dei iudicio adempta, ut

quatumuis Veterator, tame proditoriu hoc

ingeniti tegereno possis: Dicangitur quod res est. Sperasti, lucelli nescio quid inde expectans,posse te si Religionis causa exiliu simulares, detegere nunquid consilij apud exteros captarent tot miseri homineStantae tepestatis fluctibus in hos portus nudi & semianimes eiecti:& siquid forte mo-

18쪽

Hlirentur quod nunqua,Opinor, cogitarunt impediri posse conatus eorum credidisti, si sparsa hac epistola seiunctam esse litorum Causarioru causam a vera Religionis causa indicasses: id est,ut mox patefaciam, si obiecto Principuilloru oculis fumo,fecisses ut veritatis ne species quidem ulla, quae ad opem miseris ferendam eos permoveret, ab ipsis conspiceretur. Sed hic rursus; hom i nis stol idissimi i mp robitatem miror, cui non venerit in mentem aliud potius quod uis scripti genus quam epistolam ad amicum priuatim scriptam, ad rem latam conficiendam adhibere: vel alium potius

quemvis quam Franciscum Portum trans marinum, ac ne de nomine quidem notum hominem ad quem istis tantis de rebus scriberetur,deligere. V reo inquis,ne ubi nos intesisteri extera frutes, nonpropter Religionem uti antea, sed propter Causam d est seditionem Patriapulsos, omnia hospitalitatis

iura uobis denegent. At ego te isto metu Iibero. Nemo enim est cui nota perspectaque non sit istarum calamitatum causa, quantuncumque illam tegere contendas.

Ipsum enim coelum hoc loquitur, hoc ipsa terra vociferatur, hoc sanguis clamat, hoc Regia maiestas editis literis a se in populi furorem rehcit, hoc nulli denique praeter Carpentarium audet aperte excusare. Sed

aliud

19쪽

I7 aliud quiddam esse non ignoras quod exteris suspectos reddit, non eos qui patria carere quam Religione malunt, sed eos ut omnia paucis dicam) qui tui similes sunt,& maculam istam perfidiae toti Gallicae

genti magna paucorum culpa insitam, factis dictisque suis etiam inurunt,ut elui facile non possit. Sed ponamus verum esse quod tam inepte dissimulas, & cauere te miseris voluiue, quid hoc ad me quem tecum inuoluis' Tufane, si vis,excusationes quaerito. Ego nec tua, nec cuiusquam defensione apud Germanos aut Helvetios indigeo. bd si forte egerem, mene tam amentem esse putas ut ad te confugerem'Imo vide quam a te ipso rursum in tam paucis verbis dissideas. Ita enim loquutus,

ut si essem ex eorum numero quibus metuis , adiicis a te scriptam hanc epistolam, ut te mihi bonisque omnibus de hac causa quam nunquam attigeris excuses. Satin' vero sanus es, Causidice, qui te apud eos excuses quos habere te dixeris eiusdem periculi sociosὶGermanis igitur & Helvetiis, ineptissime causidice, non mihi priuato, dc, ut arbitrari videris, de tua innocentia nihil dubitanti, adde etiam in ea urbe degenti in quam unam praecipue derivare malorum istoru causam studuisti, scripta haec oportuit. Deinde quis te accusauit

20쪽

I3 imo quis in Germania aut Heluetia albus an ater esset Carpentarius laborauit Z non meministi quid seruulus ille apud Cornicum Ne te, inquit, his admisce, nemo accusat te. Imo qui non accusatus excusat, reum sese confitetur. De caeteris vero quis

te solicitum esse iussitὶ an quenquam Illorum esse putas in tam iusta causa,apud tam aequos iudices, qui tam imperiti hominis consilio, tam indocti causidici patrocinio egere se existimetὶ Praeterea vero tota ista, quam Vocas, epistola, quam sane non modo te crassa Minerua, sed malo etiam genio scripsisse, etiamsi no dixisses,omnes tamen fatis intelligunt, quid aliud, inquam, tota haec epistola praeter perpetuam multorum optimorum & innocentissimorum homu

num tum Viuorum tum mortuorum inse

ctationem contineti non igitur haec fuit bonorum defensio, sed iniustissima crimi- minatio appellanda, quod an vere dicam, age singula colideremus. Offendit te causae nomen. mirum id quidem quum sis ipse,

aut salte haberi velis causidicus. Sed quid tibi velis intelligo. Defendendos suscepisti qui causam nullam habuerunt, ideo ferre non potes qui causam habuerunt. Sint igitur illi hoc sane modo Causaru,& quidem ab ea causa cognominati, de qua proprie Ciceronis illud usurpare nobis liceat: Vi

SEARCH

MENU NAVIGATION