장음표시 사용
271쪽
Illa mihi vitae pars selicissima, nullus Clarior atque illa Sol mihi nocte fuit. Sed postquam tenues virgo discessit in auras, Abstulit atque oriens gaudia nostra dies; Tunc ego nil , inquam, posthac mortale tuebor;
Non oculos patiar degenerare meos.
Ostentare mihi Puero quid pulchrius il Io, Pulchrius aut visa Virgine terra potest ZVos etiam hoc, oculi, mecum iurastis: at, eheus Nulla fuit vobis, di mihi nulla fides.
Nunc merito largo vos imbre madetis; acerbus Conficit dc merito pectora nostra dolor. Hoc etiam , tristes dum saepe recurrit in horas, Pectora solicito vulnere nostra premit. Infirmas animi recolens in corpore vires, Tartareoque novos semper ab hoste dolos ,
Saepe ego dicebam; mea si post devia recto
Per curvas erret mens male cauta vias,
vos mihi, queis sordes dolor eluat imbre frequenti, Lumina, de gemino sonte seretis aquas. Hei mihil nunc oculis haeret nam crimen in ipsis; Fons ille, o facinus i sordet uterque mihi. Unde petam posthac, qnae crimina tergeat, undam , Unda est ipsa oculis si vitiata meis ZNon satis est peccasse mihi: scelus abstulit illud Quae fuerat, lacrymas, sola medela mihi. Ergo , quod nostros vitiarunt Iumina fletus , Perpetuo hoc ipsum lumina nostra fleant.
272쪽
Ad Fontem assidens , aestuat desideris . Patriae Celsis.
Empus erat , torrer sitientes cominus agros Saeva Cleonaeae cum magis ira facis.
Herbosos tunc sorte aditus, ct tecta petebat Frondea, Sarmatiae gloria prima, Puer . Languidus ille quidem Nemeaei sideris aestu, Sed mage divino languidus igne flagrat. Fons erat, illimi placidissimus ubere lymphae Purior Arctoa, frigidiorque nive. Mobile sontis ebur densissima laurus opacat 'Perspicuis viridans & natat hospes aquis . 'Alludunt Zephyri circum , pennasque micantes Certatim irriguo mergere rore juvat. Marmoreo acclinis residet dum Sarmata Fonti Nam nitidus Pario Μarmore gurges erat Aurae, dicebat, quae circum Iuditis, aurae, Undaque de lacrymis crescere docta meis, Tenditis, heul frustra cordis lenire favillas qAd nostras humor non facit iste faces. 'Uror, di assiduus fibras depascitur ardor Est animi violens, credite , tortor, Amor. Uror, at ipsa placent flagranti incendia; tori Heus non est animi, dulcis at hospes Amor 'Vul
273쪽
Vulnera si numero, Πlale quae numerantur amanti,
Conqueror immiti spicula jacta manu . Cerno laboranti dum vulnera serre salutem, osculor immitem saucius ipse manum . Vulnera, tela, faces patior; sed amare vicissim Cogor, ctuae patior, vulnera, tela, faces. Qui, penna trepidante, fugit per gramina rivus,
Oceano tandem miscet anhelus aquas.
Rivus ego sum sente procul; sed rivulus, eheu Oceanum numquam possidet ille suum. Cervus, molle latus cui mordent spicula, tandem Impetrat a medico sonte salutis opem. Cervus ego , aurata consessus arundine ; cervus Sed tu,n hic sontem , quo medicetur , habet. Foedam de terrae salebris non quaerimus undam; Nobilior tali nostra liquore sitis. Non ego quaesierim sontem Dodonide sylva, Extinctas memorant quo caluisse faces. Fontibus augeri, non tolli pectoris aestum , Exemplis didici sepius ipse meis. Narmarico sontem nec littore sector, amaras Cui procul a pelago fata dedistis aquas. Quisquis mirari sontem nam sustinet illum, Non oculos callet, suspicor, ille suos. Nec te suspiciam , Euganea sons valle , tumescis, Ut mare, per certas qui, residesque vices. Nos etiam alternas nam sic jactamur in horas , Sed labor est nobis longior, arcta quies .
Non ego naturae memorem miracula, sontes,
Quot gignit vasto terra, sevetque sinu.
Effabor, cupiam quo sonte quiescere; sontis Si mihi quae pretium verba sequantur, erunt.
274쪽
Fons est prata su per semper vernantis olymni Qui dulci aethereos ubere lactat agros. 'Montanis nivibus non ille augescit, dc imbri , Nec lento Icarii deficit igne canis. 'Non illum colit hospitio mollissima Nais Luxuriet virides quae resoluta comas. Uirgineae sed circum acies per florida rura
Exercent sociis ludicra sacra choris. Saepe rosiis cingunt flammas imitantibus undas Purpurea: sacro sunt ab amore rosae Saepe etiam canis inspergitur unda ligustris
Testantur puram pura ligustra fidem Externae spoliis dives non ille rapinae, Furtivis soIum crescere discit aquis Inde alu potius norunt ditescere fontes Gurgitis & pretium nobilioris habent' Auratis non ille fluit dum fulvus arenis Nomina sordenti dat pretiosa luto. 'Ipse sed in pretio est , nudus licet effluat, humor Ducere nil sese dignius ille potest. Fontibus e reliquis paulum sitis aegra levatur Languidus epota sed redit aestus aqua 'Non iterum sitiet quicumque has hauserit undasHanc de se secit Fons, reor, ipse fidem.
Non Pelago, ut reliqui, pendit vectigal aquarum, ortus inexpleto quippe nec ille Mari Nondum prodiderat frontem nata Iibus umbris Exercet caecas qui modo pontus aquas, 'Imbre tamen saturo fons integer ille fluebat. Principium cursus, author & ipse sui. Utque magis clari stupeas miracula sontis Unicus effertur, trinus di esse sitnul . '
275쪽
'Teroeminos tamen in rivos non scinditur ille :Unda nec imminui prodiga falla timet. Par irino thalamus, non impar copia roris; Par undae pretium lene fluentis habet. Noris & esse pares per prata virentia ripas, Sed fallor: ripas non habet ille latex. Alluvie exundans si sese aequaverit illi
Oceanus, tanto nomine rivus erit.
Nomina si quaeris non desunt nomma sonti ouo rapior, Deus hoc nomine nomen habet. Fo ego sum, memini, dixit; vitinue perennis Non alio melius fonte alimenta fluunt. Ah ego quam vellem periturae munera vitae Mergere vitales naufragus inter aquas. Insormis terrae hospitium quid segne moramur fouid longo nimium plaudimus exilio εPars nostri melior, divinae concolor aurae , Cur sequeris lentas devia facta moras. Plaudite: jam laqueis liber, novus hospes Olympi, Non vetitos animus tendit ad astra gradus. Iam mihi despiceris rutilanti , Phoebe, quadriga, Oui nobis nutar suspiciendus eras. Iam pandunt Tempe se per vernantia flores, Invida quos nullo frigore laedit hyems . Quoque magis recreor, sacri mea fontis ad undas istitur, aeternum non reditura sat s . Corporeis laqueis errat dum mente soluta,
Plaudit & optato sic sibi sonte Puer,
Excutitur tandem : virides tunc cominus herbas,
276쪽
Modulus Poet1cus Pictae Tabulae
Ρ Arrhasia, Faber, arte potens , quo vindice,morti
Exprobrat argutus splendida furta color, Non semel exanimis per te si vivere tela ,
Et si te didicit muta jubente loqui, , S Nune
277쪽
Nunc decet ingenii totos impendere nisus , . Promere secretas nunc decet artis opes. Impiger hic animos , viresque , artemque fatiga; Expleat hic numeros cura , laborque suos. Strenua Gongagae tumulo conamina debes: Dives Apellaeas postulat ara manus. 'Pulsantur Templo qua sidera Loistaeo, Mantias surgit Manibus ara recens. Illa tuis radiant spirantia templa figuris, Quas nulla violent invida lustra mora . Fornice seu celso totum Dux igniser orbem Incendit ; flammas nec capit iple suas . Europamque , Asiamque ignescere cogit , di oras, Tendere per vetitas quo Ligur ausus aquas. Ipsa , Hyperionios quae torrida sustinet aestus, Sole peti Libye se meliore tumet. Apside seu summa passim languentibus aegris
Exhibet optatam commiseratus opem .
Non procul ipse jacens duro seu vulnere , surgit Clavigeri tu sortior inde Senis. Ille etiam , late fuso qua fulgurat auro, Sanctior & clausum possidet ara Deum , Vertice dejecto , delapsum Numen adorat, Pollicitum castris semper adesse suis . Atque hinc Xaverium Regnis largitur Eois, Praesidium sceptris , Lusia terra , tuis: Inde suis sociat Gandensem Heroa maniplis, Dum pius ad sacros procidit ille pedes. Quid dicam Tabuli textum praegrandis, ad astra Quo non assueta tollitur arte tholus ZInsidias, Hospes , caelat locus ille , caveto ςIlluditque oculis ars operosa tuis.
278쪽
Dixeris excelsa consurgere fronte columnas ,
Projectae spatio quae breviore jacent. Si dubitas, paulum procede ; en grande ruinam, Quod prius est visum stare , minatur opus. Casus at ille juvat ; disjectaque machina pilas Commendat stantes ; ipsa ruina placet. Quid memorem fraudes , condit quas vertice summo Mole minor surgens insidiosus apex qΛd Caelum credas speculae fastigia tolli, Vitreaque immissum reddere clausim diem . Nec Caelo Moles , nec soli est pervia r supplet Et Caelum , S Solem prodigiosa manuS. Verum ubi marmoreos Templi discriminat arcus Pila , quater gemina curvaque fronte patet; Regius hic Pastor strato tumeri hoste ; triumpho Implicitus recubat victor & ipse suo. Non procul ostentat laeva Bethulis Amazon , Stringit & Assyrii colla cruenta Ducis.
Parte sed adversa generoso tempora clavoriemina stansadigit , Dux Chananaee , tibi. Hostes dumque fugat Sampsen , ignobile telum
Vincit in Isacia fulmina mille manu. Tu quoque Gonga gae, qua tollitur. ara micanti Fornice , solicitae prodigis artis opes.
Quantus honos Iuveni λ seu sidera celsa tenentem Suspicit Ethrusci, gloria , Virgo , soli. Seu Puerum sacro Mystes spectabilis ostro
Siderea primum firmat , alitque Dape. Divina cum Prole Parens seu multa precanti Annuit, ad blandas aethere lapsa preces. His formis radiata nitent fastigia : telis Ara tuis spatio sed potiore vacat.
279쪽
Area Gongagae poscit simulacra , columnas Bis geminas inter quae spatiosa patet. Ipse rudi modulum statuam tibi carmine r laudem Pieris hanc poscit Relligiosa sibi . Principio , ut nitidis elatos molliter alis Sidereos Iuvenes *pe reserre soles, Pinge pares vultus e aulae stellantis Ephoebis Moribus , & vultu concolor ille fuit. Illustres atavos , non inficianda parentum. Μagna colorata nomina fronte legam. Sed neque nobilitas rugas , nec gloria fastum , Nec clarum turgida serma genus. Nobile despiciat potius nomenque genusque ;Sed promat , sic dum despicit, illa magis. Sublimi figas haerentia lumina Cςlo, Et teneant rectum, quo rapiuntur, iter. Ipsa viam invenient, male quam color obstruet; illas Cognatas astris suspicor esse iaces. Alternis noscunt se motibus illa : vetusti
Nescio quae jactant jura sodalitii.
Gongagae lpeculum sunt scilicet astra; vicissim Astraque in his oculis , quo videantur , habent. Ergo jubar geminum patriis , Faber, haereat astris; Tendat & ad metam flammula bina suam . Aera per medium ludant hinc inde favillae, Mutuus dc celeres quo rapit ardor , eant. Quo tendunt oculi , flagrantia membra sequantur,'Assectent superam brachia tensa viam e Apposite hinc , illinc niveos distende lacertos, Et medio elatas aere finge manus. Vibret anhelantes Amor intus , 6c allevet artus ;Et ne solicito te morer Eloquio
280쪽
Corpore sic viso dicat spectator ; ad astra
Nunc abit , & telam deserit ille tuam. Nigra chlamys, sed membra nives imitantia condat, Et lambat teneros ossiciosa pedes. Qualem nempe suae gestandum Insigne phalangi Cantaber aethereo dictus ab igne dedit. Sed niveum niveo dirimat velamine pectus Carbasus , affuso ludere docta sinu . Distinguat geminas manicis bipatentibus ulnas , Flexilis di summo poplite limbus eat. Ultima sed lusus varios ubi tela receptat, Areaque ingenio panditur ampla tuo , Instrue lucidulos Aulae Caelestis Alumnos, Et ducat socios laeta Iuventa choros. Fibula caeruleos Meliboeae vestis amictus Vinciat, a multo fibula Gange nitens. Nec pigeat molles saturare coloribus alas , Quales imbre madens discolor Iris habet. Nec parcas Phrygiis innectere crura cothurnis ,
Crura recens jacta candidiora nive . Gratia candidulos commendet multa lacertos; Commendet roseas gratia multa genas.
Scandit Aloysius pansis dum nubila palmis, Astraque librato corpore summa tenet , Subjiciant humeros alii ; nudataque subdant Brachia e non illos dulce gravabit onus. Λdsint sidereis dudum properata viretis Qui tenerae fronti Iaurea serta ferant. Λttollantque fides , di dulce sonantia plectra; Spectator laetos ut bibat aure sonos. Pars , illibatum Iuvenis testata pudorem , Λdstringat molli lilia cana manu.