Caroli de Aquino Societatis Jesu Carminum tomus 1. 3.

발행: 1702년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Conjuge vix viso , properat gemebunda; cruentam Et procul ostendit saucia Sponsa manum . Haec , inquit, miserae retulit flos ille superbus , Cui ruiat e nostrb sanguine tincta chlamys. Quid primum, quid deinde querar de fronde rebelli Saeviticis illi quanta, novusque rigor ΘΙmproba demisit vultus; nec molliter ungue Illa legenda mihi, sed rapienda fuit Num nostro fulgere sinu , num passa capillis ρ

color ante comas aruit, ante siniis .

Stulta, reor, voluit forsan pudibunda videri ;Et tacite mores increpuisse meos. Lucis in authorem sed non sevire pudicae Esse puto, di Dominae vulnera ferre suae. Vepribus icta pedes illam dum vivere jussi, Hoc merui, ut nostras figeret illa manus. Non tulit indignos gemitus Lypareius Heros; Et, vano, dixit, murmure parce queri. Parce serenatos lacrymis corrumpere vultus, Singultuque nihil proficiente premi. Artis erit nostrae florem punire nocentem ;Infandum ferro crimen, & igne Iuet. Dixerat: dc Sponsae lacrymas simul aspera tergit Dextera , blanditiis vel metuenda suis. Cyclopum mox tecta petit fumantia: praeceps Ira regit claudos, extimulatque pedes. Hic serrum flammae exercent, exercet & ipsos. Alternis stridens follibus aura focos. Addunt se socias ventisque, atque ignibus undae Nec servant mores missa elementa suos.

Libera quae fuerat, captiva est pellibus aura; Unda calet; crebro flamma rigetque lacu.

292쪽

Arma sed AEtnaei fratres hic horrida fingunt,

uiue noceant ventis, imbribus, igne magis. In manibus tunc fulmen erat s dignosque lacertos, Qui telum possint vel jaculare , putes. Illos, informem versant dum semipe massam, occupat adverso Lemnius ore Faber . Ponite in immeritos, dixit, quae fulmina montes Perdit iners fatuo saepe fragore Tonans, oblitus sontes extinguere vindice flamma , Se primum, di socios, turpia monstra , Deos . Omnia nunc vigiles abrumpite coepta, Sodales, Et sinite insectae torpeat ira facis. Intactis paulum respirent cautibus Alpes: Nil Rhodope meruit, nil nemorosus Atlas. Iam neque Mars vobis, nec supplicat Attica Virgo: Sed poscit vestras Mulciber ipse manus. Dura repercuta surgat Custodia ferro;Quo rosa terribili carcere clausa gemat. Hic vitam solvat per lenta incendia, Sponsam

Dum is ausa suis contemerare meam.

Continuo accingit pulchro se turba labori,

Atque novum validis viribus urget opus.

Igne rubens duri primum se lamina serri Explicat in Iatos saepius icta sinus.

Curva per extremas oras, imitata lebetem , Perpetuum aequato marginat orbe latus .

Excipit hanc recidens tegmen ; seu pyramis illa, Seu potius visa est plumbea nota tibi. Flexilis in conum sensim gracilescit acutum ,

Sed per fallentes attenuata gradus.

Comprimit illa suo subjectam pondere concham: Rima per obstructas nulla relicta vias . . T vero

293쪽

Uertice sed summo qua desinit, annulus inde Ad nutum doctς prominet, ansa, manus. era plana serent, audax nisi fistula longo, Qtra mage turgescunt, finderet aera tubo. Urceus hinc tenui religatus stamine pendet vitreus, irriguis exaturandus aquis. Inserit admotae syphunculus ora lagenae; Missaque sunt vitreis serrea labra labris. Haec ubi Cyclopum rapidis properata caminis, Mulciber , arrisit Machina saeva tibi, Protinus 2Etnei male culta roseia ministri Invadunt, Domini quos agit ira sui. Immansueta ruit pubes, oneratque canistris , Assultu vario quas populatur , opes. Immundae tactu fuliginis inquinat ostrum, Regnatrix florum quo speciosa nitet. Ecquid opus fuerat serratas cudere poenas, Et nova lassatis gignere fata socis pSat flores dum turba metit turpissima, torquet ;Supplicii nimium dextra legentis habet. Foeda manus chalybum massis, plus frondibus illis, Enea quam fornax sit nocitura, nocet. Nativo spoliatus ager sed murice postquam Squaluit, ae Florae concidit omnis honos, Germina virgatis famuli reserunt calathiscis, Nigraque purpureum brachia laxat onus .

Gestit odoratae spectatrix Cypria cladis; Ign;ser illoto plaudit & ore Pater. Nec mora: substratis considunt pellibus; omnisAErisonae stridor conticuitque domus. Hinc incompositus florum consurgit acervus .

AEaeus hinstarcer, seu magis urna, jacet,

Iriae

294쪽

Innocuas cςco convellunt impete frondes, Subdita quas patulo colligit olla sinu. Projiciunt nodosa procul tubercula terrae,

Quae sordent soliis dissociata suis. Impiger ipse operi frondator Mulciber instat,

Et Venus ultrices commodat ipsa manus.

Ad nisi aureolos certant dum scindere crines , Et seges exsectis frondibus aucta tumet, Forte, leves arcus tendens di tela, Cupido Ludebat jacta non procul inde sace. Irrequietus agit dum se per tecta, parentum Huc illuc volitans impediebat opus. Increpat hunc Mater: Ducis quid segnia, dixit, Otia ' cur cessas, desidiose Puer Te quoque solicitae fas est succurrere Matri , Vellere & invisas cum Genitrice rosas. Ocyus appropera: non te labor iste gravabit; Ingenio, atque annis convenit ill-tuis. Ille procul fugiens, Non tu me decipis, inquit; Territus exemplis sum satis ipse meis. Nam , memini, florem legerem cum forte dolosum, Cuspide me rigida saeva momordit apis.

Utque tuae rubuere manus nunc caede recenti; vulnere sic duro tunc rubuere meae.

Nec secus ingemui, quam tu modo laesa gemebas ;Et lacrymas, flebas nuper ut ipsa, dedi. Vulnus utrique, locusque idem, par causa doloris; Res tibi dissimilem me, reor , una facit. Vulnere tu moerens Sponsum petis, ipse Parentem; Illius amplexum tu petis, ipse tuum . Sed tu, nam memini, minimum commota dolenti , Ludebas casus nil miserata meos.

295쪽

asa ELEGIARUM

Trajectamque manum stillantem sanguine cernens, Vulnera, dicebas, tu graviora facis.

Torvaque facta mihi es blanda de Cypride Pallas:

Non tua solantis verba, monentis erant.

Noxia, dissimulem quid enim Z fert tela Cupido;

Sed magis illa , Parens , exitiosa jacis. Si nescis, me sola facit tua forma potentem: Tu nisi pulchra fores, esset inermis Amor. Talibus erubuit dictis sermosa Cytheris:

Uera loqui Puerum conscia Mater erat. . Iamque opibus tumefacta suis, di vere revulso, olla peregrinum jactat aliena iubar. Extantes tunc turba premit Vulcania frondes; Palma superfusam cogit ad ima struem. Edita, turriculae in speciem, fornacula surgit , Quam lento domitum struxerat igne lutum. Concava suppositos per viscera colligit ignes; Nactus ubi nullum sibilat aestus iter. Α fronte ostiolum tenui patet ore ; ministrat Hinc Faber argutis pabula saepe focis. In medio celeres sed qua furit ignis ad auras, Area flammiuomum tosta foramen habet. Desuper hic saturam laniatis floribus urnam Defigit Lictor, sertilis AElna, tuus. Pyramis orbiculata premens simul obserat illam, Suspensam phialam quae tubulata gerit. Nec mora: dimensos paulatim concipit ignes , Haurit anhelantes lamina dura faces . Flebile quaeque rosis molitur funus, ab igne fure graves poenas sustinet illa prius. Poena prius nocet ipsa sibi: torquetur & ipse , Qui solum meruit nempe perire , chalybs.

Inde

296쪽

Inde truces morsus, di vulnera saeva propagat, Supplicio flores corripit atque suo. Illaqueata jacet tenebroso carcere, florum Quae modo Regnatrix imperiosa fuit. Quaeque incensa suis, nulli nocitura , rubebat

Ignibus, hostili decolor igne perit.

Illa tamen medios inter dum cogitat aestus, Servatus veniat gloria quanta pudor, Perfuitur poenis, di alieno stridula claustro , Nativo lentas provocat igne faces. Nec duro tantum maeret de sun ere, quantum Gestit inoffenso laeta pudore min i . Non miseram reddunt immitia fata, superbam Causa sed ingenuae mortis honesta facit. Hinc validos inter non ingemit, exilit, ignes; Illo candorem nam probat igne suum. Siqua pudica parum fluXerunt tempora vitae , Hoc tacito fixum pectore vulnus habet. ed veteres labes Vulcanius expiat ardor. Ut sordes aurum purgat in igne suas. Namque ubi perstrictas mordent incendia frondes Ad numerum gutta proveniente liquet.

Fragrantes nebulas moles camerata receptat:

Exsudat toto pensilis orbe vapor. Sed postquam tumuit concretus sornice summo, Labenti similis contremuitque liquor , . Desilit, sic longo signat vestigia sulco obvia qua pronum fistula monstrat iter. Quaque prior fluxit, fuit altera tramite noto Gutta, recedentis subsequiturque loco. Libera quaeque solet nullos cognoscere frenos , Hic fluit ad numerum lacryma rite suum.

297쪽

Scilicet ingratus lacrymas cum scedat amaror, Praecipites, imbris more ruentis, eunt; Fragranti imbutae quod si dulcedine manant , Invida vix longo stilla labore fluit . Gemmantes haurit suspensa Iaguncula rores, Guttatim spoliis di tumet, Hybla, tuis. Unaque visa capi saltem pietatis amore, εGermina dum penitus tanta perire vetat. Dum rosa nectaream per lenta incendia vitam

Solvit, di abruptas deficit inter aquas 'Dum lato exanguis subsidit, ix arida fundo: Et tumulus miserae est , quς modo poena fuit; Vesanis Erycina odiis expleta quiescit; Nec puduit, victo flore, tumere Deam. Pone superba tamen vanos, Amathusia, fallus: Dedecus inde tibi, gloria nulla venit. Exitio flos ille nitet pretiosior ipso: Clarior est, postquam desiit esse tuus. Hoc mage spectandus surgit, quod deprimis illum; Iraque plus florem, quam tuus ornat amor. Cum tibi grata fuit nam sermosissima florum, Despectum posuit sole cadente jubar. Quid centum fluxae memorem discrimina vitae, Ante suum miseram quae rapuere diem Saepe procelloso prostrarunt turbine venti; Saepe minax rapidis perculit imber aquis. In tempestivo decerpta vel aruit ungui; Immundo nitidam vel pede pressit ovis. Sed postquam, pulchrae succensa cupidine Iaudis , Deseruit mores, o Cytheraea, cuOS, . Clarior emicuit post ignea su nera; qualis Pulchrior e fiammis Unica surgie Λ vis.

298쪽

Seilicet in gratum per te conversa liquorem, Prodiga delicias spargit ubique suas. Non ego secundas artes, non sueta juvandi Pieriis claudam nomina mille modis. Paeonis arte potens gustu si tristia miscet Pharmaca, dilutis temperat illa rosis. Non alia melius socia tulit oxalis aegris, Non alia melius triste papaver opem . Hac imbuta tenax incestae lacryma Myrrhae Contraxit frontem, desipuitque minus. Te quoque sic fauces admittunt , Pontica radix , Quae grave barbarico nomen ab axe trahis . Nec solum dulci medicamina diluit unda: Saepe latex aegris ipse medela venit. Aurea praeteream ut passim nam pharmaea dici , Quae roseo miscet docta liquore manus, Ipse graves abigit morbos purissimus humor, Atque medela eadem, deliciumque venit. Sanguine si nimio tua lumina vellicat ardor, Bis quater admotus terserit illa liquor. Insomnes traherem cum nulla per otia noctes, Atque mihi pugnax esset arena thorus, Byssina tincta rosis bis ter line tempora circum ,

Rixit Apollinea nobilis arte senex. Continuo fessus madefacta fronte cuievi: Illa mihi Lethes suspicor unda ruit.

Tunc, memini, dixi; Mihi si succurrere pergis,

Illecebrose latex, tu mihi Carmen eris. Hos Elegos prima surgens vix luce rependi: Pars quoque per somnum carminis acta mihi.

Gratus amor celeravit opus; nil culta moratus

Carmina, culta mihi dum foret alma fides.

299쪽

Saepe fragrans acri desponsa jugatur aceto; Languentesque artus vivida lympha fovet. AEger Cecropio libet si melle liquentem , Arida concuta pectore tussis abit.

Te minus exurat tabo vitiata cicatrix, Abluerint mites si grave vulnus aquae.

Nec modo depellit morborum examina; servit Lautitiis nobis sed famulata suis. Gratius haud alia fragrant aspergine mensae, Instruit ambrosias cum gula docta dapes. Dulcia Paestano turgescunt nectare crusta; Spirat & Hybleos lata placenta favos. Sacchareo hinc libo decus est, cui candida secie Nomina de niveo pectore cortis avis . Illa etiam gratos tectis adolevit odores, Cum subiit parvos, pyxide clausa, focos.

Sedi juncta est malis, Appi, te Consule dictis;

Lusita, pastillis seu magis, ora, tuis . Solvit odoratas auras , Trinacria virgo, Saepius ante tuum nostra Iuventa Larem. Praecipue bis strata solo, volventibus annis, Nuncupat ante sacram cum pia vota Dapem. Innumeros usus pergam si nobilis undae Dicere, non finis, non modus ullus erit. Hos meruit titulos florum pulcherrima , postquam

Exculsit Cyprium, facta pudica, jugum. Nunc agite ; di tuto Pueri, innuptaeque Puellae, Carpite florentes , florida turba, rosas. Nam Rosa, quae tenero fuerat suspecta pudori, Hortatrix vobis ipsa pudoris erit.

Diva Flosata, ad cujus domesticum Lararium Scholastis i. cosierii Romam, bis in annum, instaurant rita 'sigiosa.

300쪽

L 1 AER IIIa 37 Ad Amicum , post Belgum Peloponesim

cum , Romam remigrantem.

JERgone, devicti spoliis orientis onustum ,

Te reducem niveis gloria ducit equis λQuando erit, ut captas armis victrici bus arces, Saevaque deposita casside bella canas δQuando erit , ut liceat galea di luere frontem , Inter di adstrictas colla tenere manus Et quos involvit Peneis Nympha, capillos Cernere, sudori praemia digna tuo. Crinibus atque novas silva Permesside frondea Addere, quas nullus novit avarus opes. Nunc tua vela fragrans Nabathaeis messibus Eurus, Lucidaque umbrosa Cynthia nocte regat . Igne Therapnaei vigilent tibi compare fratres Nam blandae melior quis facis usus erit λ Non Maleae spumantis hyems, vesana Charybdis

Non tua navifragis vota moretur aquis.

Sed cum te Superi bis ter mihi rite vocati Quod precor annuerint, si modo justa precor

Aura redonarit patrio mitissima Coelo, Emensum varii taedia longa maris . Tunc ego thure pio sacras operatus ad aras Solvam pro reditu munera pacta tuo. Fronde nova postes reducem gratentur Amicum: : Totauue vernanti spiret odore domus. Me

SEARCH

MENU NAVIGATION