장음표시 사용
211쪽
TO I : Consulem hora septima renunciaυit, qui usque ad kalendas Ianuarii esset , quae erant futurae mane postridie. Ita Caninio consule sc to neminem prandisse; nihil tamen mali eo consule factum; fuit enim misri a vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. Haec tibi ridicula videntur , non enim ades , quae si videres , lacrymas non teneres. IOO. Iam vero neminem in Caninii consulatu prandisse facile intelligo; dum enim hora diei septima renunciatus est Consul, seXta, qua prandebant Quirites, lapsa jam erat; diei vero sexta sequentis alterum spectabat consulem. At mirificam ita fuisse consulis ubgilantiam, ut toto suo consulatu somnum non viderit, non ita facile intelligo: si enim septima renunciatus est hora , atque ad kalendas usque consul erat Ianuarias , ut ut essent kalendae futurae mane postridie, intermedia nox tamen aderat, qua et somnus Videri , et tanta poterat vigilantia intermitti . Quid ergo ait Cicero, Caninium tam spectatae fuisse vigilantiae, ut toto suo consulatu somnum non viderit Z Paucis rem Gothostedus sa) absolvit: Dies, aitis, more Romano, seu civili XXIV. horis mitur, quarum XII. diei , totidem noctis : initium autem diei a media nocte . Quare cum hic Caninius hora septima post Ortum Solis pronunciatus fuerit consul somnum Uidere non- potuit; nam posteriores sex horae noctis ad Kalendas pertinent, priores vero insomnes ductae ab occupatissimo tum consule. Cum igitur halendae Januariae a media nocte inciperent, hoc est a septima auspicarentur noctis hora, en, cur Caninius primis sex noctis horis in rebus consulatus gerendis occupatissimus somnum videre non potuit; noctem quippe post mediam sub alieno con utatu erat obdormiendum . IOI. Altera consuetudo, quam ab Asculanis praesertim villicis vidimus, religiose observatam, stigmata illa respicit, sive puncturas in cute victuras, quibus brachio, aut manu aliqua notatur imago nunquam delenda. Res ista sane ab eo veteri Quiritum more ducit exemplum, de quo Vegetius haec 3 loquitur : Puncturis in cute punctis alii legunt: Puncturis in cute victuris : milites scripti, et matriculae inserti jurare solent. Ioa. Itaque cum militiae adscriberentur tyrones , ut nedum adnotatione manifesti essent omnibus, verum etiam ut latitantes.
desertoresque agnosci facile possent, puncturis quibusdam in cute inflictis, atque ita designatis ut vel nomen, vel imaginem praese ferrent, stigmata quaedam essiciebant, quae , medio atramento ,
ab Dionys. Gothos. in notis ad TuI- cIJ Veget. l. 7. o. s.
212쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. I97
cuti recens punctae, instillato aeternum permanebant, ut vel hodie videre est penes villicos, aliosque in dicto municipio viliores notae homines, qui vel brachio, vel dextera, Crucis referunt, aut Debparae, aut martyris Mindii imaginem puncturis hisce consectam . Ajo autem Mindii non Emidii, nec Em indit, et multo minus Emigdii nam gentem Mindiam apud rei Romanae I scriptores invenies ;Em indiam Vero, aut Emigdiam nusquam invenies. Si parumper a via descivimus, Sodales ignoscite; id enim nostrae fit charitate patriae, ubi nomen adhuc protectoris principis ignoratur . Equidem dum mei municipii praetor essem , inscriptas medio aevo , atque etiam inclinatiore, pervolvens patriae paginas tam Latinas, quam Italas, non semel incidi in hujus mentionem nominis ita expressi:
Sanctus Mignus. S. Meno, quod meam Videtur Confovere sententiam, cur Mindius dici debeat: quidquid egregius sodalis olim meus,
meique amantiSsimus, et summa praeditus eruditione, ac doctrina in sua Asculana historias ubi multa me saepe cum laude nominat praesul Marcuccius nunc Constatinopolitanus patriarcha ac Romae Vices gerens scripserit, quem tamen censeo nedum laudandum, verum
etiam consulendum a) . Quod si versus in martyris sarcophago hic insculptus inspicitur:
Cum sociis aliis Emindius hie requiescit facile est coniicere pessimum poetam, ne syllaba carmen deficeret, Mindii nomen expressisse adspiratum. Coeterum vel ex eo monumento colligitur ipsum, nec Emidium , nec Emigdium fuisse appellatum . Io 3. Verum dum haec scriberem, mihi met ipsi quandoque dicebam : quid Gallo huic tuo cum Romanis nominibus 8 Nonne
de Treverorum gente tuus hic manat episcopus 3 Si ortum Romano duxisset genere, coniectura tua forte laudanda; atqui homini peregrino Romana et nomina peregrina censemus. Unam igitur scriptis adposuissem lituram, nisi plura succurriSsent argumenta, quibus firmiorem reputassem nostram perbelle sententiam . Io4. Ajo igitur Gallos non omnino peregrinos; multos assi mo , Romana etiam libertate vigente, civitate donatos; Caesarum autem aevo Gallos sane omnes cives fuisse censeo: Tiberiano nempe plures , Claudiano plurimos, Galbiano universos; quare et Roma nis eos censeamus oportet fuisse nominibus nuncupatos. Si id pro- havero, meam liberabo fidem, meam liberabo sententiam .
213쪽
Ios. Moveor igitur primo a nitido Marci Ciceronis elogio I quo Gallos constat populi Romani fratres fuisse dictos , licet nondum Romana civitate donatos . Quid quod Iulius Caesar nedum
ex Gallis , licet semibarbaris , plures accivit Cives, verum etiam in curiam recepit Θ Id sane conceptissimis his sa Suetonius tradidit verbis : Civitate donatos, et quosdam e semibarbaris Gallorum recipit in curiam: quare cum Laberius Mimus aureis fuisset annulis a Iulio ornatus, nec tamen in equestribus sedere potuisset, ab equitibus in theatro pulsus universis , postquam eum Marcus Tullius prope se tranSeuntem vidisset: fecissem, ait, locum , nisi et ipse anguste sederem: Caesarem ita insectans , quod Gallis nedum equestria, Verum etiam senatoria hominibus sedilia complevisset 3) . IO6. Enim vero Treveros , atque Aeduos, qui caeteris Galliae praestabant populis , Tiberiano usque aevo Romanis con
stat praeditos esse nominibus: inter ipsos quippe Iulius Florus , Iulius Sacrovir , Iulius Paullus , Claudius Civilis, Iulius Τutor. Iulius Sabinus recensentur : ita enim de illis loquitur M Tacitus:
cujus extimulator accerrimus inter Treveros Iulius Florus, apud Aeduos
Iulius Sacrovir: et alio loco ς : Miscuere se Iulius Tutor, et Iulius Sabinus , hic Trevir, hie Lingon : ac tandem alio 6 loco : Iisdem
diebus caesos exercitus , capta legionum castra hiberna , descivisse GaI- Iias , non ut mala loquebantur . Id bellum quibus causis ortum expediam. Iulius Paullus , et Claudius Civilis regia stirpe multo caeteros anteibant.1 7. Cur autem Romana his nomina Gallis imposita Z Non aliunde sane, quam a Romana illis donata civitate arbitror evenis- Se . Nomen enim non Romanum aut peregrinitatis , aut servitutis, erat argumentum . Quam ob rem dum servi ad libertatem admi terentur , in dominorum, qui manu eos mittebant, familiam , ac civitatem admittebantur , ut proinde patroni praenomen , nomenque acciperent, cognomine tantum retento Peregrino, ut ab agnatis patronae distingui familiae possent. Igitur duo illi Marci Cice- Tonis servi , Tiro , et Laurea , dum liberti effecti sunt, Marcus Tullius Tiro, et Marcus Τ ullius Laurea sunt dicti; Aemiliamque illam Musam , de qua meminit Tacitus 7 , Aemiliae fuisse gentis libertam ponit indubie Lipsius 8 : Argumenta cognominis Graeci sunt ejus
o M. T. Cia. epist. familia . l. - P. I . et ad Atticum l. 1. es. 16. 13 Sueton. in Iul. Caes. e. 76. Plutarch. in Iail. Cae a Maemb. Saturnal. l. a. e. 3. Middiea
eon vita Ciceron. t. φ. P. I A.
Cornel. Tacit, edit. Antuerp. aua I. i. 3. P. M. O Idem historiar. I. 4. P. a T. 6 Idem historiar. l. 4. P. 97. Tacit. Annal. l. 2.
8 Iust. Lipsius ad i. a. Annal. Tacit. in
214쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. I99
ejus verba quod scio notam semittitis: verum ita vulgati juris haec sunt apud quosque lapidariae vetustatis amatores, ut teste non egeant . Servis igitur libertate donatis, proindeque in patronorum familiam , tribum , ac civitatem adscitis , nomina statim Romana aptabantur , ut plures cultioris notae homines I) adnotarunt: inter quos clarissimus eminet sa) Muratorius , vetustum exhibens lapidem , ubi servus domino carus immature diem obiisse dicitur :Qui, si vixisset, domini jam nomina ferret . hoc est e servo libertus esset effectus . Io 8. Itaque Gallos , quos Romanis invenimus nominibus nuncupatos, fateamur fuisse oportet civitate donatos . Quam ob rem Treveros merito ipsos Romano dictos nomine vidimus, quia Treverorum urbem Tacitus coloniam appellat, dum ait: Cerialis postero die coloniam Treυerorum ingressus est 3) .lo 9. Quid, quod primores Galliae Claudiano usque aevo nedum civitate donati, verum etiam senatoria aucti dignitate , et in curiam admissi Θ Aulo Vitellio Taciti verba resero) Lucio Vipsanio consulibus cum de supplendo senatu agitaretur, primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera, et civitatem Romanam PRIDEM AD- SE TI, jus adipiscendorum in Urbe honorum expeterent, multus ea su per re, variusque rumor G . Claudius ipse Imperator pro Gallis ita disseruit, ut senatus consulto fuerit sententia Caesaris Confirmata. Quod si primores Galliae in curiam fateamur admissos, id de Treveris majori cum ratione dicamus oportet : si quidem ut clarissimus sS scriptor observat : Horum inter Gallos virtutis opinio erat singularis r quin immo si Tacito fides habenda sit, Treveri ita erant in superbiam elati, ut se Gallos nuncupari dedignarentur : Treveris sunt ejus verba circa assectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine, et inertia Gallorum separentur 6 . IIo. Verum si primores Galliae et civitate donatos , et honore curiae adauctos Claudiano aevo legimus, universos Gabliae populos Galbiano fatendum erit fuisse civitate ornatos ex clarissimis illis Taciti nostri verbis : Galliae obligatae recenti dono Romanae civitatis . Quibusdam sane in hoc Taciti loco haeret aqua : quomodo enim , ajunt, recenti Galbae dono Galli jus
c. Idam historiar. l. I. P. IMO
215쪽
civium adepti, si sub Claudio adeptos idem assirmat Tacitus 3 Quaestionem ita expedit Lipsius: Olim quidem jus cidium adepti, non tomen promiscue , sed primores tantum : primores Galliae , inquit Tacitus, quae Comata appellatur: sed jam ecce a Galba d usum jus in omnes Gallos I . m. Si ergo primores Galliae, Claudio principe, et civitatis . et curiae sunt jus adepti, si Galli a Galba universi civitatis dono obligati, quis nam quaeso ibit inficias martyrem Mindium, e
primoribus ortum Treverorum , civem fuisse Romanum Quisnam barbaro potius , quam Romano asseret nomine nuncupatum Z quis tandem nostram non omni absolutam discrimine judicabit superius panditam conjecturam 81 12. Tandem ut martyrem nostrum non Emigdium, nec Emidium, neque Emindium , sed Mindium constet fuisse dictum , ad antiquas patriae paginas , ubi S. Migno invenimus nuncupatum
Patrius accedit διάλεκτοι, sive IDωσισuo G dum enim Asculani municipes martyrem Mindium invocant , principem municipii patro num , non sane Emindis , aut Emidio , aut Emigdio dicunt, sed vernacula hac voce nuncupant Mindit Middisol Middiola Mimi : quod nedum Probat, Verum ostendit a nomine martyris Mindit illam , quae nunc praeponitur, primam omnino abfuisse vocalem . II 3. Sed redeamus ad nostra . Tyronibus igitur nedum haec stigmata inhaerebant brachio, vel dexterae infixa; verum etiam pum Cturis , Signa sub quibus militabat praeseserentibus , tyro quilibet scribebatur: cujus rei testis est nobis Vegetius, qui haec ca) scribit : Punctis signorum scribendus uro . II . Ad quamdam tyronum similitudinem stigmata haec fabricensium brachiis infligi jussa, prout ex his Caesarum 3 verbis resultat.: Stigmata hoc est, nota publica , fabricensium brachiis ad im lationem tyronum infigantur. Idem sane aquariis fuit his verbis indictum : universos autem aquarios, vel aquarum custodes , quos hydro philaces nominant, qui omnium aquae ductuum hujus regiae Urbis custodes
deputati sunt SINGULIS MANIBUS EORUM FELICI NOMINE PIETATIS NOSTRAE IMPRESSO SIGNARI DECERNIMUS , UT HUIUSMODI ADNOTATIONE MANIFESTI SINT OMNIBUS,
nec ad usus alios avellantur . Quod si quem ex iisdem aquariis mori contigerit , eum nihilominus , qui in locum defuncti surruetur , signo eodem
Q Iust. Lips. in Taciti histor. I. I. itia. cIJ Leg. 3. Cod. de Fabricensibus. not. P. a. c4 Leg. Io. 3. Universos Lod. de Aquae. M Veget. I. I. c. s. ductu a
216쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. Io Inotari praeeipimus ; UT MILITIAE QUODAM MODO SOCIATI,
EXCUBIIS ACUAE CUSTODIENDAE incessanter inhaereant, nec muneribus aliis occupentur. Ex his, ni fallor caput Apocalypsis XII., nitorem accipit non tralatilium . Dum enim Joannes venturum i quitur Antichristum, ac tyrannicum ejus praenunciat imperium, eum ita superbum dicit, ut nedum populos longe lateque propriam adorare coget imaginem , verum etiam refero propria sa) ejus verba : Faciet omnes habere caracterem IN DEXTERA MANU SUA , et ne quis possit emere, aut vendere nisi qui habet characterem aut nomen bestiae . Quid vero sibi aliud vult nomen istud IN DEXTERA MANU , quam bestiae nomen , expressis in dexterae cute puncturi Sin hominum dextera , infligendum eo penitus modo , quo u nibus, aut aquariis stigmata infigebantur vel militare signum, vel nomen reddentia Caesareum. Eo autem et allusisse Gothostedo videtur, nulla tamen non dicam firma, sed ne probabili quidem ratione, gentium Apostolus. : Non sane uno utor illius sa) verbis) sed miles, et quidem magnus Iesu Christi Paulus: dum uni militiae Christi deditus haec ad Galatas 3 ait: De caetero nemo mihi molestus sit; σο enim stigmareta Domini nostri esu Christi in corpore meo porto . II S. Plurima superessent circa varias vivendi consuetudines adnotanda , quae , a Romanis ad nos traductae , vel viguere , Vel vigent: non pauca circa mores remanent explicanda , quae vel statim acceptos probant, vel defaecatos, Vel denique a prophanis usi-hus Conversos , et summa Cum laude sanctificatos . Si Deus otia secerit de his aliquando scribam ; at maximis modo negociis distento , et cui otioso esse non liceat, pauca haec dixisse sit satis.
Nonis Quinctilibus IT 8 I. Philippus Trenta pro S. R. E. Legationis Bononiae Auditor .
217쪽
URBANAR QUAESTIONUΜ. LIBER PRIMUS.
Quid sist proprie Castus multipliees flumini diali
impositi. Pag. De comis, ac Iegibus sumptuariis. P. De barbis. P. De varia comae, aut barbae tondendae ratione victis a victoribus imperata. P. De sagris , et fustibus. P. De nocturnis dearibulanibus . P.
DΙss. II. De praetextata, et praetexta , eum duabus orationibus in sumendis, ponendisque βιcibuι. P.
DIss. III. De obaeratorum dissectione.
TIDIss. N. De Vesta, et vestalibus.
218쪽
Diss. Ι. E saero apud Christianos usu cereorum, ςt lacer Ira narum. P. IasDus. II. De neophilorum ad superstitiones gentium retinendat proclivitate . P. I 37DIss. III. mos Romani mores erga destinctos servaverint, quos Christicolae acceperint. P. 147DIss. IV. De veterum sententia Christianorum in servandis cadaveribus propter mortuorum anastasim . P. I s DIss. V. De sacris choreis . P. Is 8Dus. VI. De diversis gentium ritibus ad Christitatis derivatis. P. Ioa