Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

186 URBANARUM QUAESTIONUM .

piscopus Gregorium repperit si martyrem cIamide purpurea circumdatum ejus extremitatibus in insignem auri texturam desinentibus: denique Cleopatra nobilis matrona corpus sancti Vari praetiosis unxit aromatibus, et sa) splendidis induit vestibus. Quam ob rem morem Eusebius hunc in universa Ecclesia his tradit verbis 3 acceptum: O

cludere oculos, ora obturare, gestare humeris cadavera , decenter omare, amice complecti, lavare accurate: quae sane omnia Quirites multo antea servabant, et sedulo servanda ducebant. T . Verum non una Vestium ornamenta satis esse putabant,

nisi opportuno Quirites mortuorum cadavera Cantu , et laudatione prosequerentur: id enim omnium ferme gentium his tradit verbis Macrobius instituta sanXisse: mortuos quoque ad sepulturam peraequi oportere cum cantu, plurimarum gentium, vel regionum instituta sanxerunt, persuasione hac, qua post corpus ad originem dulcedinis musicae, idest ad Coelum redire credantur. Deorum igitur ira, atque odio factum ait Cicero s) ut Clodii cadaver : Sine cantu, sine exequiis, sine Iamentis, sine laudationibus, sine fisere, oblitus cruore, et luto, ambureretur ab jectus . Cum nullum itaque funus suo cantu, suoque siticine caruis

set, inde siticines ait 6) Gellius dictos: Quia apud sitos canere soliti

essent , hoc est vita functos , et sepultos . TI. Neque cantu, neque laudatione, qua Veteres utebantur

in principum, sive etiam clariorum virorum funeribus, Caruere Christicolae: quare, et cantibus , et laudatione a priscis derivata usi sunt. Clarissimum laudationis exemplum summus tradit γ) orator Ambrosius; quem sane morem ad nostram usque aetatem Vigere nemo non videt.

73. Quo vero ad cantus pertinet, perbellum Hieronymus h het 8) locum , ubi de Paulae scribit ad Eustochium exequiis : ita enim ait: Translata que episcoporum manibus , et cervicem feretro subjicientibus, cum alii ponti es lampadas , cereosque perferrent, alii choros psallentium ducerent, in media ecclesia speluncae Salvatoris est posita . Ante Hieronymum vero de Petro Alexandrino sy) haec traduntur :Martyrem, capite plexum in throno episcopali collocarunt ; tum psalmos , tu signum victoriae, 0mnosque Deo cecinerunt: itemque de Ermeli n-dae funere haec Io) habentur: Ad cujus exequias non hominum tantum

4 Maerob. in somn. Scipion. l. 2. s M. T. Cio. in orat. Prvi Milon. 63 A. Gen. l. 2 . Ca 2 cI, S. Ambros. in Funere Valentin. Imp. 8 S. Hieron. in epitaph. Paulae ad Eustochium . 9 Corne l. a Lapid. in eap. 7. APocalips. V. s. ex Actis S. Petri epise. Alexand. io Ex Codic. antiet. apud Surium M. Octobr.

202쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I 87

resonabat turba ,-bmni diu angelorum chori Christo cecinerant soriam. 73. Quam ob rem nihil tam atrox, tamque acerbum arbitratus est Victor I in Vandalica persecutione perpessos esse Christicolas , quam indictum in Christianorum funeribus a tyranno silentium ; hac enim, scripta sane miserabiliter, oratione suum e fundit imo ex corde dolorem : suis vero sustineat, aut posset sine Ia- comis recordare, dum praeciperet nostromum corpora defunctorum solemnitate hymnorum cum silentio ad sepulcrum perduci Itaque summa cum ratione in eo volumine, quod Rituale Romanum a) inscribitur , ve-ιustissimus , ac justissimus canendi ritus in funere declaratur, una et praecipitur . 74. At sicuti veteres sine cantu, ita et sine lamentis non se justa persolvisse censebant: lamentis autem praeficae' non tam interesse, quam praeesse dicebantur; quippe quae ad miserabile officium praesentissimis erant nummis conductae ; itaque ut ait 3 Lucilius : Flent alieno in fιnere praeficae

Multo , et capillos scindunt, et clamant magis .

Equidem mammas in luctu dilaniare proprium erat praeficarum

munus , itemque capillos scindere, ululatibus vias implere : haec autem ideo agebant, ut ostenso inseris sanguine satisfacerent; hanc enim fuisse Varronis opinionem ostendit Servius, dum s) ait: Vadiro dicit mulieres tu exequiis, et luctu, ideo solitas ora lacerare , ut sanguine ostenso, inferis satisfaciant.

7s. Mos non sane laudandus aliquos ad Christianos defluxisse videtur, ac radices egisset, nisi sanctissimi Ecclesiae praesules lacrymas, non tam ad dolorem , quam ad doloris ostentationem paratas merito improbassent , ac morbum alicubi invalescentem omnino depulissent. Quare magnus ille Greciae orator Chrysost mus in damnandam illam consuetudinem ita invehitur: Cum aliis malis hic muliebris morbus jam praevaluit: ostentant planctus , et dolores suos: cruentant brachia, scindunt capillos, laniant genas partim ad d Iorem , partim ad ostentationem 6 . 76. Nihil autem tam decens in funere,quam pompa funalium. Sicut enim funalia a senibus cera circumdatis, ita funus a funalibus 7 nomen accepit: postea ceratis papyris , cereisque, sun alia cessere. A a a Veis

43 Artemidorus L I. cap. 43. de Mamm. O Serv. in Aeneid. l. 3.

203쪽

188 URBANARUM QUAESTIONUM.

Verum nefas funeri sine funalium copia interesse. Hinc Masgabae parentalia multis ait I Suetonius celebrata luminibus ; hinc Ma tis Campum in clarioribus funeribus velut sa) ardere facibus visum;

hinc denique servi quandoque manu sunt missi, modo testatoris monumento lucernam accenderent, servarentque 3 . Verum de lucernis , et cereis superiori satis oratione dictum puto. 7. Morem hunc primis acceptum , probatumque fuisse Chriticolis vel ex eo, quod acta tradunt Cypriani a Pontio s) descripta, erui facile potest: ita enim Munt: Inde cum cereis, et scholariis bus in arca cujusdam Candidi procuratoris magno triumpho sepultum est.

Quid, quod in funere Meletii a Gregorio 6) Nysseno dicuntur: Qua

si ignei omnes continentibus facibus tractu continuo , perpetuoque suentes . 78. Nec injuria. Quid enim aptius , quam luminum copia demonstrat Christianos, fidei lumine coruscantes, ad beatam veri Luminis sedem multa cum gloria pervenisse Θ Recte igitur cereorum copiam Hieronymus commendavit 7) : Ad significandum lumine mei illustratos sanctos decessisse , et modo in suprema patria lumine gloriae splendere. Servatum hoc igitur religiose legimus apud vel res ubique Christicolas: quare de Clementis 8 corpore haec trudunt acta: Sollicitudinem omnem solvens, et moerorem, lucernarum a cendit multitudinem ; et tollens corpus, mundis vestibus in Doluit. De Procli vero corpore, ob metum paganorum parvo Cum lumine sepulto , haec 9) habent: Sepelierunt eum cum parvo luminari propter tumbam gentilium. Inde igitur est, quod Chrysostomi cadaveri The do reto Io teste, populus obvius profectus est cum cereis, et fιnalibus atque inde est, quod Gregorius ΙΙ Turonensis asserat: Multitudinem assatorum visam tenentium cereos, atque psallentium : ut morem hunc nedum in Ecclesia comprobatum, sed et Coelo fuisse testetur acceptum .

79. Itaque mos nostris usque temporibus non solum inviolatus existit, Verum etiam praecipitur non violandus ; ita enim in eo legimus volumine , quod Rituale est nuncupatum : Cum autem antiquissimi ritus ecclesiastici sit cereos accensos in funeribus deferri, ca-τeant ne hujusmodi ritus ommittantur, ac ne quid avare, aut indigne in eo committatur ΙΣ). 8o. Enim

Q Sreton. in August e. 93.s 2 Corn. Tacit. annRl. I. I, Leq. 44. st. cle manumiss. testam. 4 urb. quaest. l. q. diss. 1. sa Pontius in Actis S. Cypriani. S. Gree. Nyssenus in funere Meletii. ' S. Hieron. in Vit. Paulae . S Ex fictis Llementis episcovi , et marutiris Anetrani penes Bolland. 23. Ianuar. v Ex Aet. S. Proeuli penes BoIIand.

io Theodoret. l. I. c. 34. ri S. Greg. Turon. de citor. consessor.

204쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I 80

8o. Enim vero Quiritium funera nedum multis nitebant Celebrata luminibus , verum etiam thuris , et aromatum copia honestabantur : quem sane morem scriptores pene omnes indigitant r: : . . Conssesta, cremantur

ait i) Virgilius , et Martialis:

Unguenta , et cassias , et olentem funera mFrrham Thuraque de medio semicremata rogo sa) . Hunc vero ad nos manasse vel ex eo colligi facile potest , quod abunde notavimus dum de mortuorum anastasi verba 3 fecimus. Unam hic Mabillonii animadversionem subjecisse sussiciat, quae morem ostendit religiose servatum; ita enim ait: Non raro in antiquis Christianorum tumulis reperiuntur vascula fgulina carbonibus oppleta, quae ad thus sussumigandum apposita nemo negabit ) . 81. Duo supersunt assueti Quiritium mores in funere , qu rum alterum et hic Bononiae vidimus huc usque servatum , alterum ubique obsoletum : primum nempe in cadaveris Collocatione assignamus , quod lecto Compositum , septumque candelis etiamnum in vestibulo domus collocant, ut rigidos in portam defunctus Calces eXtendat eo penitus modo , quo veteres cadavera collocabant Qui

Ηinc tuba , candelae ; tandemque BeatuIus alto Compositus lecto , crassisque lutatus amomis ,

In portam rigidos calces extendit. 82. Alterum in epulis ponimus mortualibus , jamdiu omnino obsoletis . Quanto Quirites impendio , ut vita functorum m moriam colerent, mortuales pararent epulas , latius alibi 6 disseruimus . Quantis ubique sumptibus , ducto a Romanis exemplo , Christicolae, et martyrum , et Clariorum hominum obitum epulo publico celebrarent , eodem explicavimus loco , et hac eadem oratione tractavimus . In his porro conviviis , licet bellissime institutis , temulentia ita vigebat , ut socius a socio ad ebrietatem cogeretur: Temulentia s7 , ait auctor libri de duplici martyrio, adeo com-mlinis est Africae , ut propemodum non habeatur pro crimine . An non videmus ad memorias martyrum Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem mos igitur est sub Leone Magno ab Arelatensi 8 concilio

Q Uiret. Aeneid. s. 1 Martiat. l. II. ep. ς4.sa Urb. quaest. l. δ. dissert. a. 4ὶ Mabillon.sive epist. Eusebii secunda. aedit. P. 17. D Penius satie. q. Urb. quaest. s. s. dissert. 3. 7, S. Cyprian. sive auctor libri de dupl. martyrio .c8b ConciI. Arelatens. III. canon. Va

205쪽

1ρo URBANARUM QUAESTIONUM.

damnatus his verbis : Quis enim nesciat diabolicum esse , et non solum a Christiana religione alienum, sed etiam humanitati contrarium , ibi laetari , cantare , inebriari, et cachinnis ora dissolvi, et omni pietate , et affectu charitatis postposito, quasi de staterna morte exultare, ubi luctus , et planctus sebilibus Socibus debuerant resonare Θ . Caeterum sicuti Romae mathematici, quia pergrati cupidis , et curiosis , genus erat hominum , quod ut ait Tacitus I) in civitate vetabitur semper . et retinebi

tur : et sicuti dilecta populis gladiatorum spectacula , licet sa) per

Constantinum Augustum usque a salutis nostrae anno 326. in te dicta , adhuc Italia ferme tota ad annum 4O4. et ultra perdurRS-

se 3 jam liqueat, ita hunc epularum apparatum , sacris licet legi-

hus iterum , iterumque intercisum, ad Carolum usque Mannum radices egisse separata jam oratione monstravimus 4 , tandem crebris undique praesulum ictibus malesana consuetudo penitus occubuit . 83. Verum a mortuis , et a funeribus ad laeta veniamus : et

sicuti de epulis egimus , duo nobis Circa panem , et potum notanda Occurrunt . Potum praecalidum nedum in moribus apud Romanos , verum et in deliciis ita fuisse constat, ut licet potionis calidae morem Christicolarum plerique acceperint, sanctiores t men pro luxuria habuerint, ac resutaverint. Nil igitur apud vel res inempto frigidae poculo dari poterat vilius ; calidam enim emebant . Quare non abs re Servator noster dixit : Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae , tantum in nomine discipuli , amen dico vobis, non perdet mercedem suam s) : quo sane in

loco haec perbelle Augustinus advertit: Quando pauper est qui facio

eleemosynam , nunc debent eleemosynae ejus esse calix aquae frigidae 6 . 84. Equidem in eam lubens descendo sententiam , ut credam Servatorem nostrum eum absque praemio non abiturum dixisse , qui vilissimum inemptae aquae poculum uni ex minimis praebuisset. Quod autem veteres calidam in usu, ac deliciis haberent, tabernaeque calidae vendendae prostarent, paucis Ostendam: et quidem

primo haec ait Varro: Calix a caldo , quod calidam in eo bibebant. 8ς. Aptius hunc nobis morem designat Seneca, dum his I quitur 8 verbis : Parum agilis est puer, aut tepidior aqua potui er

i Core. Taeit. hist. I. I. a L eq. t. Cotile. Theodos. de Gladiat. ιδ Libanius de Uita sua I. S. Am

. HGnorii Crio. Theodo . de Gladiator. leg. s. Valentiniani Cod. Theod. de Poenis. 4 Dissert. 3. l. 3. O Matth. c. I a 6 a S. Aligust. ser. XXXIX. aI I3. ex ho.

206쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. I9 I

gata : ad ista concitari insania est: et alio loco : Insaniunt boni viri, pro suorum injuriis; sed idem faciunt, si calida non bene praebeatur; si vitram fractum , si calceus luto sparsus est I) . 86. Tacitus his ait Brittanicum occisum dolis Claudii Caesaris filium : Talis dolus repertus est. Innoxia , et praecalida, et Iibata gustu potio traditur Brittanico ; de in , postquam fervore aspernabatur , fruegida in aqua essunditur venenum a) . Neque sane quis putet praecusdam hanc potus traditionem a communi ita more abhorruisse , ut Brittanicum Calor insolens in suspicionem impellere debuisset: fervens enim potus ita erat acceptus , ut Vinum potius sorbere,

quam bibere gratum esset: quod nobis praestat illis optime Plautus versibus 3 .Pa : Prompsisti tu illi vinum p Luc. Non prompsi . Pa: Negas 'Neque tu bibisti Z Luc. Dii me perdant, si bibi, Si bibere potui . Pa. sui jam Z Lue: Qussa enim obsorbui ,

Nam nimis calebat, amburebat gutturim . 87. Mos, ni fallor, probatus est , modo deliciae . Equidem Suetonius a CGo Caesare cauponem scribit capitis damnatum , qui in Drusillae funere calidam vendidisset: idemque ait, Claudium , quem nimias censorio munere lautitias resormare decebat, tabernarum usum , ubi calida praeberetur ς , interdixisse, atque inde est, quod Tiberii , utpote meracissimi , ingeniose nomini illuderent acutiores Romani , quippe quibus Tiberius Claudius Nero Biberius Caldius Mero lepidissime diceretur 6) . 88. Quid , quod sequiori usque tempore Ampelium Urbis

praesectum jussisse ait 7 Marcellinus : Ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur , neve aquam vulgariam calefaceret quisquam .

At nemo nobis Judaeo erit aptior Philone , qui calidam apud Hchraeos in deliciis fuisse ostendat: en ejus s8 verba: Vinum per eos dies, non praebetur, sed aqua limpidissima, caeteris frigida . CALIDA vero his, qui inter seniores TRACTANTUR DELICATIUS. Optima igitur cum ratione locutus est Iesus D. N. non absque praemio abituros, qui frigidae poculum praebuissent, ut liberalitati quam minimae, munifice se responsurum ostenderet

89. Ad Christicolas a Romanis calidae usus effluxit, ac perduravit, quousque barbari rerum potiti omnem susque deque via vendi disciplinam , moremque sustulere . Verum monachi, quippe quia

207쪽

1ς a URBANARUM QUAESTIONUM.

quibus, tamquam rigidiorem vivendi normam professis , calidam etiam aegrotis absorbuisse luxuria fuerit, a calida, tamquam a luXu, abstinebant: cujus rei testis est Hieronymus, haec scribens: De cibis Sero, et potu taceo ; cum etiam languentes monachi frigida utantur ,

ut coctum aIiquod accepisse LUXURIA SIT si .

9o. Dixi de potu : pauca quaedam de pane advertenda supersunt . Mihi quidem sacras persaepe paginas pervolventi, numquam incidendi panis , semper , et ubique , frangendi Verbum oc- Currit. Servatorem enim nostrum a binis agnitum in fractione panis discipulis, Paulum vero de frangendo pane, non de incidendo , locutum esse perlegi sa . Quae igitur causa fuerit, inquiram . Moserat sane Romanis panem conficiendi quadrifide sectum , sive signatum, ut quatuor sic redderet partes, quarum quaelibet quadradiceretur : itaque decussatum ita panem frangebat , suam cuique

quadram distribuebat; ut proinde panis hujusmodi non incidi, sed frangi hac divisione opus esset. Quod de panibus dictum est, et de placentis volumus dictum . 9Ι. At quaenam panis causa quadrifidi Brevibus accipe.

Id sane in conviviis Romanorum fixum erat et ratum , Ut sua quibusque convivis ciborum portio distribueretur , prout alibi late ostendimus 3 . Quadra igitur tam placentae , quam panis, portio erat singulis distribuenda convivis , quia ante coctionem qu drifida pistor panem , placentamque , decussione signabat. Quare parasiti, et lurcones , qui coenas potentium captantes , alieno pane ivebant, aliena sane dicebantur 4 vivere quadra , si juvenalem audiamus .

Ut bona summa putes aliena vivere quadra , a quo nec dissentit Venusinus , dum ait s) : sui dicit, et clamat: victum date : succinit alter , Et mihi dividuo findetur munere quadra,

quod vero de pane , duplici de placentis loco Martialis scripsit 6) :

Nec te liba juvat, nec sectae quadra placentae Libetur tibi candidas ad aras Secta plurimum quadra de placenta T . . Quadrifidum ergo panem nullo modo secare, aut incidere, sed frangere opus erat, ut sua quemque quadra contigeret quare Paulus a Iulio cohortis Augustae centurione navi Romam ductus post

208쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. 193

passam atrocem tempestatem reliquas Custodias Adrumetina rate secum advectas, ad cibum sumendum hortatus est, ac panem sedigisse dicitur I .sa. At dicet sortasse quispiam ; quid Christo, quid Paulo, quid demum Iudaeo cum Romanis Z Quid porro tam disjectum .

quam mos a Iudaico Romanus Z Bona Verba quaeso . Ajo enim primo quosdam apud gentes serme universas communes ita fuisse via vendi mores, ut nullo dividerentur forte discrimine . Equidem c lidae usum aequo sane jure apud utrosque Vidimus viguisse : quippeni, et idem de pane censendum Z Accedit ad haec Iudaeos praeter inviolatum Dei cultum , pro quo extrema esse ferenda ducerent in civilibus aliquibus vivendi modis, maxime postquam inditionem venere Romanam , moribus se facile accomodasse Quiritium : hinc expressas in denario Caesarum non recusarunt imagines ; alias Servator noster illis non potuisset Pharisaeos, Herodi nosque verbis increpare dicens : Cujus est immago haec, et inscriptio sa) Praeterea turrem conspicuo fastigio Antoniam in hon rem 3 Marci Antonii ab Herode appellatam , Caesaream urbem a Caesare nuncupatam , theatra voluptatibus, antea ignotis , erecta more Romano quis est, qui ignoret s3. Per bellum fortasse Romani moris acceptum in funere exemplum tradit S Matthaeus, quod Vidimus huc usque a nemine animadversum, nedum notatum; itaque et notabo et adnotabo. Romani sane moris erat tubicinum cantu funus ornare , nedum cum quis funere elatus esset, quod scriptores ferme omnes tradunt, Verum etiam cum quis , morti proximus, animam ageret, et nondum es

flasset . quod ante Scipionem Marijum , ex tribus id colligentem 6 anaglyphis, sibi adhuc notavit nemo : ex qua sane Scipi

nis observatione obscurus ille maxime elucescit Petronii locus. quem clarissimorum tot tantorumque interpretum adhuc nemo intellexit . De loco illo 7 o Petronii , in quo Circes, Polieni puralysin velut insectans , inquit: Quod si idem frigus genua , manusque tentaverit tuas , licet ad tubicines mittas . Interpretes sane in Petronium omnes eo tibicinum Munt mentionem habitam , quia ipsis opus erat, Cum quis funere elatus esset: e contrario foemina Polienum Veneriae operae edendae ineptum increpat uti moribundum, non uti mortuum ; idemque omnino est, ac si foemina procax Po-

4 Flavius Iosephus Antist. Iudaie.

209쪽

iρ4 URBANARUM QUAESTIONUM.

lieno dixisset: Quoniam es paraliticus , jam incipis stare animam , es morti jam proximus : voces igitur est necesse tubicines , ne fugiens anima maleficio afecta discedat i infernis deυοta numinibus, et ne quid aliud exaudiatur, quoties dirae obstrepentes sa) nocuerint. 94. Iam Vero tubicines , dum animam quis agebat aut egisset in Iudaea civitate fuisse adhibitos colligitur ex his Matthaei 3 verbis: Cum venisset Iesus in domum principis , et vidisset tibicines , et turbam tumultuantem , dicebat: Recedite ; non est enim mortua pueIIa , sed dormit . Quid vero hic sibi vult ista tibicinum facta mentio, quid hoc recedite sibi vult , nisi ut tibicines , qui puellae animam efflanti, aut quae animam efflasset praesto essent, advocatos esse arbitremur Dum dixit: Recedite, non est enim mortua : recessionis hanc sane adsignavit causam : Non est enim mortua : quod

idem omnino est, ac si dixisset : Vos tibicines ad proximum advenistis funus ; atqui finus abest: non est mortua puella , sed dormit. Recedite ergo , quia cum mortua non sit, nil cum vobis . Si ergo : Recedite: dbxit tibicinibus , ex quo puella dormiret, non lethali somno oppressa esset, quia nempe illam ipse ad vitam revocaturus erat: ex hoc recte conhcitur Romanum ad Hebraeos transiisse morem tibicinorum ad funus adhibendorum.

9s. Neque ex quo Matthaeus de principis filia loquatur, desilia Romani cujusdam, qui magistratum gereret loquutus Censeri potest ; nam Matthaeo Marcus lucem affert; qui , dum eamdem describit historiam , principem hunc narrat fuisse archisynagogum svi ut nullus dubitationi supersit locus, Romanum morem a chisynagogo probatum , improbari a plebe non potuisse . Quod si

Iudaeos accepisse morem dicamus , non sane parum cum Iudaica Teligione, spectata Causa, quae apud ethnicos ad morientium lectum tibicines accersebantur pugnantem tibicines enim morientium lectulis obstrepebant, ne animae excantarentur Corporibus discessurae ; quod maleficio s) putabant posse evenire cur civilem omnino atque innocuum panis conficiendi, frangendique morem

Telatasse auctumemus ps6. Morem hunc quadrifidi panis nostris suisse acceptum . ratumque Christicolis, probant perbelle marmorea illa, vitreaque

monumenta, e martyrum coemeteriis Clarissimorum opera vir

rum effossa, ac publici juris 6 facta . In his quadrifidi visuntur

210쪽

LIBER III. DISSERTATIO UL is g

insculpti panes, eoque acceptiores Christicolis , quo decussatio illa Crucis sermam praeferret: quare ad sacras synaxes hisce panibus

usos Christicolas eadem aperte monumenta testantur, inter quae

lapis nitet ille a Pontiani coemeterio in lucem editus, ubi caliX apparet tribus cum super impositis panibus , quadrifida cruce signatis eXculptus I . 97. At nedum conficiendi panis, frangendique dicimus consuetudinem accepisse Christicolas, verum etiam et obsonia cuique dividendi, atque adsignandi . Sicut enim suam Quiritium cuique convivii rex portionem , domum etiam serendam adsignare jubebat , ut alio sa) fuse loco observavimus , ita in Christianorum epulis sua unicuique portio adsignabatur. Egregium nobis hujusce

rei praestant exemplum Clementis constitutiones, quibus haec pe belle s3 traduntur: Separetur autem convivio, quod pastori consuetum est dari, etiam si convivio non adsit, in honorem Dei, qui ei sacerdotium commisit: quantum autem unicuique seniorium datur, ejus duplum detur diaconis in honorem Christi: presbiteris vero , qui laborant in verbo doctrinae, duplex quoque separetur pars in gratiam Apostolorum Domini, cujus locum sustinent, tamquam consiliarii episcoporum, et ecclesiae corona: si Iector sit, capiat linam partem sci98. Verum ἄγαν : sarcinulae colligendae. Prolixae huic igitur nostrae orationi finem imponam, duas leviter attingens com Suetudines, quarum altera toto pene adhuc Orbe, altera vero in extrema illa tantum Piceni regione Samnio contermina, ac Praecipue inter villicos, viliorisque notae homines Asculani nostri municipii inviolata servatur . Prima respicit diem , non a solis ortu . sed a media nocte auspicandum , prout universa etiamnum auspicatur Ecclesia. Morem hunc a Romanis defluxisse a Censorino clare colligimus, qui diem nocte a media testatur auspicatos esse Romanos ; sed et Romani ab Aegyptiis forte deduxere ,

apud quos indubie se malum. 99. At licet nobis Censorinus praesto non esset, idem ex celebri quodam Τullii loco bellissime erueretur . De illa Marci nostri loquor epistola , quae, licet sestive scripta videatur , est tamen scripta miserabiliter; consulatum enim narrat Caninii, qui eadem die consulatum iniit, atque curavit; pridie quippe kalendas Ianu rias hora sane diei septima renunciatus est consul . ut ante kalendas, hoc est die consulatum eodem curaret. Itaque sic ait Cic

ci Idem ibidem. Aeringia L6. P. cab Eupra dissert. R. l. fis D Ex Clement. Constitui. lib. 2. cs Censorin. de die Natali cap. 19.

SEARCH

MENU NAVIGATION