장음표시 사용
191쪽
quebantur . Quid est, O UOD PRO DELICTO reddere debemus ei 3
Responderuntque illi: juxta numerum provinciarum Philistinorum quinque a nos ali reos facietis , et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris, facietisque similitudinem anorum Uestrortim , et similitudines murium , qui demoliti sunt terram , et dabitis Deo Israel gloriam, si FORTE releυet manum suam a vobis , et a diis vestris, et a terra vestra: et paulo post: quae exolυistis ei PRO DELICTO ponetis in capsellam : et paulo post : et posuerunt arcam Dei super plaustrtim , et capsellam , quae habebat mures aureos , et similitudines a norum. Cum igitur Philistaei pro delicto, et non pro suscepta, sed pro suscipienda FORTE salute, aurea in capsellam vasa , anorum
similitudinem reserentia, posuissent, universa haec nostris moribus non bene convenire iudicavi. Pro suscepta enim, non pro Suscipienda salute oculos, pedes aureos aut argenteos, pictasque t bellas Divis opem ferentibus devote suspendimus, non Vero Capsellis includimus. Morem igitur a gentibus derivasse probabilius existimo : qui enim ex illis opthalmia aut lippitudine laborassent .
pristinumque deorum ope se visum recepisse credidissent, fabrefactos aureos , aut argente Os eo plane more, qui nostris adhuc templis manet integer) diis salutaribus dicabant oculos. Luculentam profecto, quae id probet, Pitiscus, ac Reines ius exhibent inscriptionem , licet ambo in ea explicanda aut fallantur , aut fallant rea porro sic se habet si) .
Ι. PATROCLUS FABER OCULARI ARIUS .
43. Ambobus liceat ineptire, dum putant se conspicillorum fabrum sive, ut vulgus ait , un fabbricatore di occhiali in hoc P
troclo feliciter reperisse. Ego in eam abeo sententiam, ut credam , Patroclum ut Graecum nomen ostendit ) servac conditionis hominem , atque aurificem , aureorum , atque argenteorum fuisse fabrum oculorum votivae tabellae assigendorum , quo facilius , decentiusque templorum parieti suspenderentur , ac salutis receptae fausti essent omnino testes, ac sempiterni; eoque libentius in han C descendo sententiam , quo clarissimo, atque immortalis memoriae viro Ludovico Muratorio eam agnovi fuisse acceptam : is enim , dum inscriptionem , a Reinesio , et Pitisco traditam, memorat , haec ingenue professus est: Per me tengo non aItro signiscar quella voce oculariariun che chi formava degli occhi da appender ne templi per laricuperata salute 2 . 44. Quid
192쪽
44. Quid vero apud veteres Romanos magis usu receptum . quam , Ob aerumnam coelesti ope vitatam , votivam tabulam penicillo, aut ductili cera expressam, divis suspendisse adjutoribus Me tabula sacerritiva paries indicat uvida. Suspendisse potenti. Vestimenta maris deo I . Exoluta haec igitur divis vota , salutaribus votivisque ad memoriam beneficii sempiternam tabellis commissa , perpessos Valetudinis , aut fortunae casus ita eXprimebant , ut luculenter, et vitatae aerumnae, et suscepti, ut falso putabant, alumenti meminriam Continerent, quod accurate eruditissimus Cho ut per haec a verba adnotavit : Secondo te fortune , che avmano scampate , e la qualita de' voti futti, VIino aniccavano alle mura de' templi te lavole, dose era no dipinti tuiti i casi, siccome oggi si costuma in Florenda , e in molle al-tre chiese d 'Italia . 4s. Quod de oculis diximus , de auribus dictum volumus. Sicut enim antiquas Romanorum intuentibus inscriptiones passim ocularii atque auricularii 3 occurrunt medici , ita, cum eorum foret ars, et medela inefficax, qui oculorum , aut aurium morbo laborassent, divorum opem implorabant , votique compotes facti, aures, o C UlOSVe eX auro, aut argento, divorum, quos opem sibi tulisse perperam opinabantur, templis dedicabant. Perbelle ad hunc morem designandum opportunam profert inscriptionem clarissimus ejus operis scriptor Latino simul et Gallico sermone exarati , cui titulus : Antiquitates sacrae , et civiles Romanorum explicatae: Is enim
in prologo vi hunc exhibet lapidem . MINERVAE AUG. L. CALLIDIUS PRIMUS. AURES ARGENTEAS.
V. S. L. M. 46. Non hunc certe lapidem puto cum altero illo confun
dendum , quem idem in haec verba protulit scriptor s) . AURIBUS.
13ς. n. I. . et 2. P. 284. n. l.
193쪽
Mirum in modum scriptor hic licet clarissimus errasse videtur , dum aures has divas fuisse putat eo plane modo , quo risum Veteres se cere divum. Nil meo quidem sensu absurdius. Itaque sic marmor lego , atque eXPOno .
AURIBUS BONAE DEAE DICAVIT PEDRUSIA PROBA .
hoc est: Pedrusia proba dicavit auribus Bonae deae inaures, sive ex Iapillis , site ex margaritis compositas nil sane planius, nil Romano minri accommodatius, nil inter Quirites communius , quam inaures diVarum auribus imponere , consecrare. Aelius enim Lampridius haec i) de Alexandro tradit: Cum quidam uniones duos uxori ejus per ipsum Obtulisset magni ponderis , et inusitatae mensurae , vendi eos jris
sit ; qui cum praetium non invenirent, ne exemplum malum a regina nas ceretur , Ir eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit.
Quid porro nitidius ad Pedrusiae Probae lapidem explicandum Z47. Dixi, non haec Confundenda cum auribus ob receptam aurium salutem parieti templorum appositis: quas enim Pedrusia Bonae deae dicavit, non aures fuere , sed inaures ex gemmis seu margaritis Compositae , nobilius nempe donarii genus, quod apud nos etiam invaluit, vimque suain adhuc retinet sane laudabilem . Nemo enim ignorat Deiparam Matrem in universis pene municipiis coronis, torquibus, lapillis , margaritis , in auribus , donatam obsequiosa populorum devotione collatis . De his igitur in auribus B nae deae dicatis lapis ille agit; numquam vero aures exhibet deas, quo nil absurdius, ineptiusque . In auribus autem praeditam fuisse Bonam deam quae idem Romanis ac Rhea sonabat vel ex sequiinris aevi scriptore Zosimo aperte colligitur, qui Serenam Stiliconis uxorem capitis damnatam, justas tulisse ait sa) sacrilegii poenas, eo quod monile, et inaures Rheae dicatas abstulerit . 48. Quod si et Pitiscus 3 in eam inclinat Gallici auctoris sententiam , ut aures authumet deas eXtitisse, decipi in eo certe videtur , quod nullum ad id , quod probare conatur, nitidum pra het indicium . Nil enim probat risum, ut apud Apulejum legimus , fuisse consecratum; habitamque s) apud Tacitum precandam modestiam. Corporis enim qualitates , ac passiones factas fuisse divas lego, corporis partes non lego. Itaque febrim, risum, modestiam,
D Aelius Lampridius in Vit. Mexandri
Severi P. III. ,γ Zosim hist. I. s. Q. 37. 3J Pitis ei in Lexie. t. 1. Veis. Auris . 4ὶ L. Apul. Metamori h. l. I. cs Corn. Tacit. in Annal. l. 4.
194쪽
et similia inter divos adscribi placuit; at non pes umquam, aut oculus fuere divinitate donati . 49. Nec nos sane vel tantillum a sententia dimovet, quod Gallicus addit auctor I) , virile membrum in Italiae compitis plostello impositum per Liberi dies festos circa rura, et urbes vectari solitum quod de muliebri etiam vagina in sacris Cereris factum erat; quin immo Vires taurorum , seu partes tauri genitales in tau- robotiis solemnibus consecrari, ut a duplici per eum relata inscriptione patere putat, quarum altera sic se habet:
SEVERVS IVL. FIL. VIRES TAURI CONSECRAVIT.
. nam ex hisce potius contrarium colligo. Membra si quidem genitalia, in sacris Liberi, Cererisque plauε tris imposita , erant ymbo la potius , quam numina ; ideoque non habita ea membra pro divis, sed tamquam Libero , Cererique dicata mysteria : humanam enim propagationem a Cerere , ac Libero adiutam esse veteres per symbola illa monstrabant; nempe illa numina a glandi seris sylvis ad panem, Vinumque , uno Verbo , per communem agrorum cultum ad laudabile societatis genus homines invitasse, quo nomine ea Georgicorum initio Virgilius invocat a . Vos o clarissima Mundi Lumina, labentem Gelo qui ducitis annum :Liber, et alma Ceres , vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista , Poculaque inventis Acheloba miscuit uvis,
so. Vires igitur tauri in prima inscriptione recensitas, quas Severus Iulii filius consecravit, potius quam divas credamus, proprio, germanoque sensu accipiamus oportet pro genitali tauri membro , a quo armenti genus agris utile propagatur, symbolice numini consecrato,s I. Altera vim aliquam afferret inscriptio, nisi aptior sensus ille esset, quo VIRES veris pro viribus adsumamus, non pro membris hominis genitalibus . Humanas enim passiones factas tuisse divas agnovimus . Quid autem aptius , quam athletam, aut militem , ut sortior fieret , viribus litasse credamus p Quid vero econtrario tam ab hominum gravitate alienum, quam membro sacra
cu Antiquit. sacri et civ. p. 38. ca virgiI. Georgicor. r. in princiy.
195쪽
facere , quod omnium hominum, deorumque pudor I) a Petronio vel
sa. Quod igitur scriptori plus quam Milesio , ac penitus
Lampsaceno, nec nominare quidem sa) inter res serias fas est, inter divos collocare quispiam audebit 3 Non ero igitur audaciae reus, si Gallicum hic judicaverim deceptum auctorem . Verum , ut illuc , unde discessit, nostra redeat oratio, ex oculis , auribus, in auribus, pictis tabellis, caeterisque donariis, divis oblatis , temploque suspensis, unusquisque jam Videt morem apud nos etiam summa manere cum laude .s3. A donariis ad epulas descendamus'. Neminem prosecto vestrum latet, Sodales , quam Capitolinum illud lautum fuerit Jovis epulum ; quam coenae illae Saliares, ac pontificales ita fuerint omni ferculorum genere abundantes , ut , cum lautissima se Tullius testari vellet eXceptum Coena , saliarem in modum se 3 coenasse dixerit; quam denique illae fuerint aut triumphales , aut mortuales epulae nedum opiparae, sed resertissimae, quae Vel acto triumpho, vel in memoriam pararentur civium sortissimorum, domi, forisque rem publicam optime agentium . De his epulis alias egimus . Itaque ne actum agam, de illis hic epulis verba faciam , quas defaecato prius , ac inde sanctificato gentium more quidam ex Christianis recepere, cum laeta potissimum esset martyrum celebranda memoria. Ut igitur apud veteres natalitia, lanebria, connubialia convivia, ita apud Christianos tria haec conviviorum genera floruere , ut per haec s) ipsissima verba testatur Nagian- genus , dum ait: Insuper ad sacrum aliquod epulum vel natalitium, vel
funebre, vel connubiale cum pluribus currens : Connubiale vero ita castum , ita Milesio, aut Fescennino cantu, ac Sermone Vacans, ut
episcopum Christicolae ad hoc epulum, eodem 6) Nagian geno tradente , invitarent .s . Natalitium porro hilariori, sanctiorique solemnitate indicebatur in memoriam martyrum sortissimorum , qui extremum pro Christo spiritum in ipsam ct martyrii victoria effudissent: hi
enim non modo non mortuos , sed ad veram natos , immortalemque Vitam unusquisque jure quidem optimo arbitrabatur, ut fel, licem illam, sortunatamque nativitatem laetissimis Christiani cu-
i Petron, Arbitr. in Satiri P. I 82. 1 Ibidem c M. T. Cie. ait Attic. l. q. e P. 9. 4 urbanari quaest. l. . dissert. R. n. I4. et seq. et dissert. φ. n. I. O S. Gree. Naathna. de vitae different.
196쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. IBI
perent celebrare conviviis : Ergo , ait Nicolaus I Papa, hi tunc
nari utique Deo, cui omnia vivunt, quando visi sunt oculis insipientium mori: quod si quis de eorum natilitate laetatur, non jejuniis , non abst, nentiis , non ullis debet vacare moeroribus .ss. Idem pene in funebri epulo moris fuit. In obitu quippe illustrium hominum , aut clarissime Heminae , plurima populo
sternebantur triclinia , unde profluis undique cibis unusquisque saturaretur. Quare in Rufinae funere epulum funebre summa Pa linus refert solemnitate celebratum; ita enim ait: Video congregatos ita distincte per accubitus ordinari, et profuis omnes saturari cibis, ut ante oculos evangelicae benedictionis ubertas versetur sa).s6. Haec autem ex recepto gentium more ad Christianos fluxisse convivia alius nemo Theodoreto, ac Nysseno nitidius ostendit. Theodoretus quippe conceptissimis ait verbis Jovis ac Liberi patris epulum cum Petri, Pauli, aliorumque martyrum fuisse populari epulo commutatum 3 : Pro Pandiis , et Dionysiis , Petro , Paulo , Thomae, Sergio, Marcello, Antonino , Mauritio , aliisque sanctis mamuribus solemnitates populari epulo peraguntur. s7. Porro Nyssenus nedum summa idem ingenuitate fatetur, verum etiam germanam deducti moris rationem adsignat. Dum enim Thaumaturgi Gregorii laudes exornat , quosdam ait illum sui temporis increpasse Christicolas , non solum voluptatibus deditos, verum etiam , quod pejus erat, in simulacrorum errore permanen tes; quas ob res iisdem permississe , ut in memoriam sanctorum martyrum epulas celebrarent: Cum enim advertisset , quod propter
eorporis voluptates IMPERIPUM UULGUS IN ERRORE SIM
LACRORUM PERMANERET , permisit eis, ut in memoriam sanctorum ma rurum sese exhilararent, atque oblectarent, atque in laetitiam underentur ).s 8. Cibariam vero hanc voluptatem mortalium animis ita solide constat sequiori usque aevo insedisse , ut Gregorius ille Magnus convivia, quae in sestis deorum laeta celebrarentur, in convivia martyrum Britannis usque populis commutasset. Ita enim illos ad fidem recens conversos maximus ille universalis Ecclesiae Antistes alloquitur: Oui boves solent in sacrificio doemonum multos occi
dere , debet HIS ETIAM DE HAC RE ALIQUA SOLEMNITAS
IMMUTARI; ut die dedicationis ecclesiae, vel natalitio sanctorum ma
ci Nieolaus Papa a I aongulta Bulgarox.s1P. s. 1 S. Paulin. in lanere Rufinae. 3 J Theodoret. de Evang. veritat. de Martirib. I. 8. 4 S. Greg. Nνraen. in Oration. de Vita S. Gresor. Thaumat.
197쪽
Urum , quorum illic reliquiae ponuntur , tabernacula sibi circa easdem ecclesias , quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solemnitatem celebrent I .s9. Cum igitur , ut ait sa) Nagi in genus , omnium ita martyrum memoria laeta solemnitate colenda esset , ut cunctorum judicio , Cassiodoro 3 teste sceleratissimus habendus esset, qui talium dierum gaudia temerare contenderet, eo in augumenta rerum mens fuit l, mana proclivior, ac studiosior , ut solemnibus nedum epulis, Verum etiam populosis nundinationum commerciis natalitia martyrum Celebrarent ; quem sane morem in aliquibus etiamnum locis perdurare conspexi . Eo autem nundinationes illae spectanda civium , ac peregrinorum undique confluentium frequentia ornabantur, ut m gnus ille Basilius suis eas fecerit monachis inaccessas : Nundinationes illae , quae in martyriis celebrari solitae sunt, convenire monachis putandae non sunt M . 6O. Caeterum ita laetae civitatum martyrum sacra colen tium facies, ut majori forte mercatu in nostris praecipue martyrum solemnibus nulla in praesens Italiae civitas gaudeat. Si enim Cassiodoro credimus s Plurimi ad natale sancti Θpriani religiosissime venerant peragendum , mercimoniisque suis faciem civitatis ornamdam : quod sane suo Turonensis testimonio per haec 6 verba confirmat : In supra dicta igitur civitate , in qua beatos artus diximus tumu latos , adveniente festivitate, magnus adgregatur populorum coetus I ac de diversis regionibus cum votis , negociisque venientibus vendendi , com parandique per triginta dies sine ulla telonii exactione licentia datur quo quidem testimonio nil luculentius arbitror , ut morem hunc ad nos usque probet deductum . 6 I. Unum superest circa natalem diem adnotandum . Non enim martyrum tantum dies natalis, sed hominum pene omnium
sestivitate donatus . Sane apud Quirites sacrificiis, floribus, umguentis , libis colebatur, atque conviviis . Sacrificiis quidem ce- .lebrabant: cui rei demonstrandae nil aliud in medium proferam, quam celeberrimam Narbonensis coloniae inscriptionem a saepius laudato Gallico 7 scriptore , quae sic se habet, relatam .
6 S. Gregor. Turon. de Glor. martyr. l. I. e. ta. infert. in biblioth. Patrum t. 6.edit. Colon.
198쪽
En igitur sacra, natali praecipue Augusti die, colonis, atque in
colis Narbonensibus indicta universis. 62. Floribus vero, unguentis, mero, ac libis. natalem suisse diem celebratum una poetae memorant Voce dum Munt. Huc ades , et centum ludis, Geniumque choreis Concelebra , et multo tempora funde mero λ . Lucifer amborum natalibus assuit idem :
Una celebrata est per duo liba dies sin .
Ipse svos adsit Genius visurus honores Cui decorant sanctas sorea serta comas :Illius et puro distillent tempora nardo 6 . 63. Τanta vero natalitii erat Convivii festivitas, ut multo studio per plures ante dies domus emundaretur . dealbaretur, omnaretur; deliciaeque omnes, quae ad laetitiam corporis , animique augendam pertinerent, sedula omnino cura providerentur , neque ab altioris tantum notae viris, verum etiam ab infimis usque, et sordidissimis. Quid enim lenone ipso aut vilius, aut impurius exco. guci Coloniae Iuliae Patrensis Narbonensis Martiae non ver, Paternae , tu legit laudatus
ca Ioe est pridie ae die natali; Pervi Silio nempe testum colebant diem .
199쪽
gitari umquam valet Plautinus tamen leno, dum natalis dies et Cescit suus, haec ait I) :Tibi hoc praecipio , ut niteant aedes ; habes quod facias , propera ,
abi intro Tu esto lectistemiator, tu argentum eluito , idem extruito :Haec , cum ego a foro revertor, facite ut ossendam parata , Hrsa , praeste a , strata , lautaque , coctaque omnia ut sint: Nam mihi hodie natalis dies est: decet eum omnes vos concelebrare, Pemam, Ilum, glandium, sumen, facito in aqua jaceant. Satin audis Magnifice vola enim summos viros accipere, ut mihi rem esse, reantur. Intro abite ; atque haec cito celebrate : ne mora quae sit, coquus
Mihi: ego eo in macellum, ut piscium quicquid est pretio praestinem. 64. Idem plane mos ad Christianos derivatus ; et licet apud
privatos nunc temporis obsoletus, summa tamen anteactis tempωribus cura observatus : quod prosecto ex testimonio auctoris sese
monis S. Augustino olim tributi, quo orationi finem imponam , patebit quam nitide: ita enim de sui aevi Christicolis loquitur magnus ille Africae antistes; Considerate quando aliquis potens homo aut nobilis, natalem suum , aut filii sui , celebrare desiderat , quanto studio ante plures dies quidquid in domo sua sordidum invenerit ordinet emundari, quidquid ineptum , et incongruum projci, quidquid utile et necessarium , praecipit exhiberi: domus etiam , si obscura smerit, dealbatur , pavimenta scopis mundantur , et diυersis respersa foribus adornantur: quidquid etiam ad laetitiam animi , et coiporis delicias pertinet, omni sollicitudine pr
6s. Aequum autem erat omnino apud veteres, ut sicuti Vario natalem diem honore prosequebantur , ita honoratum enim haberent diem , quo vitam cum morte commutabant, quique in amnos singulos recurrebat, juxta Virgilianum illud dictum 3 :
Iamque dies , ni fallor adest , quem semper acerbum, Semper honoratum , sic D voluistis , habebo . Itaque de illis hic agam honoribus , quos, tam obitu in ipso, quam in annua die , in qua cineres sacro gaudebant anniversario parentari, pietas veterum fuit elargita , quosque ipsim et veteres adhibuere
Christicolae . Honesta igitur cadaverum collocatio, thuris, et u guentorum copia, lautus epularum apparatus, Cereorum moles,
200쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. I 8ς
canentium voces, praeficarumque ululatus, vestes demum dignitatis , quibus ornata ad bustum decenter cadavera procedebant, honoratum funeris reddebant diem . Levi singula tangam calamo .
66. Vestibus itaque dignitatis , qua quisque pollebat, non
om mittebant sane Quirites in funere cadavera mortuorum induere; quin immo ea erat funerum cura , ut praetiosioribus stragulis auro quandoque intextis clariorum cadavera virorum funerarentur. Quare pessimus ille omnium, qui fuere , quique futuri sunt, Nero . licet compendiosis sane tumulatus exequiis , tamen Suetonio I teste : Funeratus est impensa ducentorum millium , stragulis albis , auro intextis . Toga vero, quae civem a peregrino distinguebat, eo fida erat mortuo comes , ut parari eam unice voto et funeri, non dubitaverit Apulejus asserere sa).6 T. Caesarum quidem Flaviorum aevo, quo populi rigidiorem
in vestitu Italia pene tota disciplinam abjecerant, togae nullus usus praeter quam in exequiis, in quibus mortuus sane togatus Pars magna Italiae, si verum admittimus, in qua Nemo togam sumit, nisi mortuus 3 . Quam ob rem si magistratu quis, aut sacerdotio , insignis esset,
ut praetextatus purpura uteretur, cum ea Cremandus sane fuisset: Purpura, ait Livius, viri utimur praetextati in magistratibus, in sacerdotiis; nec id , ut vivi solum habeamus insigne , sed etiam ut cum eo crememur mortui: itaque ita solemne erat Quiritibus, ut morem neque tunc negligendum putarent, cum in miserrimo vitae statu constituti, manus sibi violentas inferrent: quare Varus Quinctilius , teste Paterculo: Liberti, quem id facere coegerat, manu, cum se imsignibus honorum velasset, jugulatus est . 68. Morem non sane absurdum ad Christianos deductum ab Urbis eternae Praesulibus summa legimus cum ratione sanctificatum. Eulichianus quippe, si Anastasio 6 credimus: Constituit, ut quicumque fidelium martyrem sepeliret, sine dalmatica, aut colobis purpurato , nulla ratione sepeliret: dalmatica autem juxta T) Isidorum erat tunica sacerdotalis candida cum clavis, et purpura; colobium vero idem ait esse s 8 Criacius , ac Iatum clavum , seu tunicam laticlavi. 69. Prosecto Paschalis I. pontifex invenisse dicitur S. Caeci- .liae 9 corpus: in aureis indumentis. I anno autem Coloniae archie-
4 T. Liv. l. 34. cs Uellius PatercuIus his t. l. a. 6 Anast. Bibl. in Vita Eutiehiani Pap.
9 Ex liter. Paschal. I. apud Bosium in hist. Passion. S. Caeciliae με