장음표시 사용
181쪽
Oueis tulit extema gaudia nocte Venus :veniam igitur petebat sacerdos quoties pridie uxorio concubitu non Vacasset si): Ille perit veniam, quoties non abstinet uxor Concubitu sacris , observandisque diebus . I 4. Itaque sacra postridie adeuntes pure lavabant , puroque thoro recumbebant sa) : Quidve pie , dum sacra colis pureque Iavari
Tum memini, et puro secubuisse thoro. Quod si noctem egissent vino , lustrisque consectam lustrali, eam aqua purgabant, qua sane ratione saepe vates concinunt 3 , Casta placent superis: pura cum veste venite, Et manibus puris sumite fontis aquam . Quare nocturnos Persius increpans ganeones , et concubinos , abluendi sceleris avidos ait M:
Et noctem sumine purgant . Is . Haec propemodum omnia in sacra nostra translata, a sanctificata, nemo non videt. Non igitur noster ante sacris sacer dos vestibus umquam induitur, non templum ingreditur, quam lavatio praecedat: Ingressuri templum, ait Chrysos tomus S), manus lavamus: non prius inchoat sacrificium, quam lustrali se primum aqua, deinde clerum , populum denique salutari non sine cantico aspergat , non se ad secretiora mysteria accingit, nisi tertia usque ablutione lustretur.36. Quid, quod universis templum ingressuris eaedem prorsus, ac olim gentibus pilae offeruntur, undis copiosae lustraliabus 3 Principibus vero in clero, aut republica viris, nonne idem servatur honos, ac Caesari Juliano servatum accepimus 3 Nonne major Pontifex, postquam se abluit in fronte , populum in ipsomet primo templi limine aspergit Z Quare non immerito eos increpat Anastasius , qui se satis putantes levi hac ablutione lustratos , Caelesti os coenae impurum admoveant ; ita enim est 6 : Quid enim
more illo nefarium magis, ut cum rapinis, improbitate, omnique scelerum genere oppleti simus , aqua modica abluentes manus, sic sacrum illud corpus divinumque sanguinem pro mundi salute es sum, immundi ac so
182쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. I 67
I . Nostris denique fuit moribus et illud acceptum , ut post
veneriam noctem, quin et post ipsum quoque maritalem Concubitum, ab ingressu ecclesiae abstinerent Christicolae, nec nisi mundi accederent, ac lavati. Ut enim magnus advertit I Gregorius: Romanorum semper ab antiquioribus usus fuit post admixtionem propriae eoniugis lavari, et purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paulatum reverenter abstinere.
I 8. Quin immo ipsemet sa) Paulus illis verbis : Nolite fram
dare invicem , nisi forte ex consensu ad tempus , ut vacetis orationi: nil
aliud indigitasse videtur, quam proximo sacris agendis tempore a coniugio abstinendnm , ut puri puti Christicolae ad aras accederent . Inde ergo ait Cirillus 3): sui norinit temptis continendi, ut vacent orationi ; nempe ut cum vestimentis munda ad conCentus ecclesiae afferant corpora .
I9. Eo autem indicta haec castitas majoribus nostris adeo curae fuisse videtur, ut auctor sermonis inter Augustinianos non dubitarit asserere: Orsi uxorem suam agnoverit in die Dominica , aut qualibet alia solemnitate se continere noluerit, qui tunc concepti fuerint j aut leprosi, aut epileptici, aut etiam sorte demoniaci nascentur λ): ex quibus omnibus, ni fallor, trinum illum gentium morem nostris fuisse moribus acceptum, ac perbelle sanctificatum, satis arbitror me demonstrasse. Si quis tamen hos ritus, quemadmodum et plerosque alios , de quibus agemus, ab Hebraeis sumptos malit, non equidem admodum repugnabo,
Io. Postquam de lavationibus solemni oribusque pontificum ablutionibus vidimus, de ipsorum mei pontificum privilegiis non injucundum arbitror verba facere . Flamen igitur apud Quirites s quotidie feriatus; quae Tullius haec s6ὶ ait: tam sacerdotes deorum vacationem habeant. A militia igitur et ab urbanis 7) molestiis omnino exemptus . Privilegia haec Vestalium collegio antistitum fuisse communia tradit perbelle per haec s8 verba Symmachus: stat vittae earum capiti decus faciunt , insigne ducitur sacerdotii Dacare muneribus : quod melius vidimus, ubi de Vesta egimus, atque Vestat,
a I. Tandem quod Romae circa haec juris fuit, et in caeteris civitatibus obtinuisse dicendum est, ut ex lapide Gruteriano colligitur, ubi haec habentur Io): QUI
183쪽
QUI CO PRIVILEGIO SACERDOTII CANINENSIs POTUIsSET AB HONORIBUS ET ΜUNERIBUs FACILE EXCUsARI PRAEPOSITO AMORE PATRIAE HONORΕΜ AEDILITATIS LAUDABILITER ADMINsTRAvERIT .
Quam igitur Ethnici sacerdotes immunitatem, vacationemque , a vetustissimis Quiritium moribus legibusque obtinebant, eam ant, stites nostri, nostrique Sacerdotes, et augustiori jure , Optima sane ratione interpellant .aa. Ex eodem fonte promanasse videri possent primitiae aris oblatae, illaeque flamini debitae sportulae, quae Romanam perlustrantibus historiam occurrunt. Nemo enim ignorat, uti nostris nunc aris, et sacerdotibus , ita olim fuisse primitias oblatas, et decimas; id enim a I Censorino, et a sa) Dionysio aperte colligi
gitur . Verum rectius repetenda censetur ab ipsomet naturae j Te nostrarum primitiarum oblatio , quae et in lege Mosaica decreta legitur: sportulas Vero, quae Romanis ne dum adsignabantur
judicibus, verum etiam iis, qui domus Augustae 3 adscribebantur ossiciis, ad ecclesias transiisse nostras auctor est Cassiodorus . Quam ob rem in sua episcopus consecratione auri libras viginti patriarchis dono dabant s suis . a 3. At in sacerdotibus quas pontificia nostra in dicunt jura , easdem omnino justas parentum nuptias pontificium jus imperabat
vetus : quin immo nedum justis nuptiis ortos, verum et ingenuos, et, quod magis est, Patri mos , matrimosque, suos esse volebat flamines: Decem ingenui, ait 6 Livius, decem virgines, patrimi omnes matrimique ad id sacrificium adhibiti. Non igitur spurii, non naturales, non servi, non ingenui tantum, sed ex his patrimi, matrimique delecti . 24. Laudabilis quoque in sacerdote membrorum integritas , virtus praefulgens, honestumque ad vitam patrimonium quae omnia sunt nostris indicta canonibus veteri quoque pontificio jure praescripta vel ex eo colligi valet, quod tradit per haec precise verba Dionysius: Romulus lege sanxit, ut e singulis curiis legerenturbini , annum ingressi quinquagesimum , qui VIRTUTE, ac genere ,
praecellerent coeteris, OPESQUE HABERENT SUFFICIENTES, et
INTEGRO ESSENT CORPORE. as. Quid
1 Censorin. de die BaraI. c. I. 1 Dionys. Alicarnas. l. 1. 33 Guther. de Utae. domus Augustae
Cassiodor. Variar. l. 1. 2Pist. 1 . O In lib. Basilieor. I. 4. aet. 47. In N vella Iustiniani Ias. C. s.co T. Liv. l. c. 3.
184쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. I 69
2ς. Quid , quod et Romanis sacerdotibus alia multa sacrOrum legibus indicta , quae nostris postea nedum laudabilia, sed rata 8 Non erit ergo omnino αελεριτικον reputare , sanctissimos Urbis Praesules , quae in sacra nostra rite, recteque transferri potuisse censuerint, ea summa sane cum laude tras tulisse, sanctificasse; quod si multa aliunde deducta, eadem tamen etiam apud gentes olim re cepta. Laudabilis enim novi sacerdotis capiti manuum impositio, monogamiae commendatio, bigamiae fuga, justarum Cura nuptiam rum , saeVitia, sordesque a sacerdotio repellentes, quae sane Omnia, in nostris sacris inviolabiliter, et caste servantur, ea apud
Quirites jam dudum radices egerant. Quod augustam spectat ΠΟ- vi sacerdotis capiti manuum impositionem, de qua Apostolus I),jure divino praescriptam , hanc ab ipso vel Numa Romanae religi nis auctore indictam , servatamque Livius sa) indigitat , qui de ipsius met Numae ordinatione agens , super caput ejus ab augure manus ait fuisse impositas . 26. Quod vero ad commendabilem pertinet, commendatamque sacerdoti monogam iam , quam in episcopo unius uxoris Viro Apostolus 3 , praecipit, non alios sane, quam ex ethnicis Tacitum, eX nostris Hieronymum , ac Tertullianum proferam testes . Primus itaque in sacerdotio Vestae praelatam ) ait Pollionis filiam: Non ob aliud, quam quod mater ejus in eodem conjugio manebat: hoc est univirae filia esset. Hieronymus vero ς sibi haec notavit: Flamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur: Iaminica quoque unius mariti eligitur uxor: quae tamen prior Hieronymo Tertullianus scripserat, qui haec 6 habet: Expiationem delictorum de lavacro repromi tit , et si adhuc initiat mitrae, signat illic in fronte milites suos ἱ cel brat et panis oblationem , et imaginem resurrectionis inducit. Quid, quod
et summum pontificem IN UNIS NUPTIIS STATUIT 3 Habet, et
virgines , habet et continentes: quod et aliis locis fusius 7 etiam pertractavit. Bigam iam autem , quam sequioris aevi scriptor MMXimus ait 8 toleratam, vetustioribus invisam ne dum Quiritibus sucra agentibus , sed et vetitam tradit 9 Livius , qui justas quoque nuptias adeo Romanis ait commendatas, ut clandestinas eos omnino improbasse adnotaverit io .
185쪽
27. Verum non tam Romano haec in flamine laudabilia, quam
quaedam ab saevitia, ac sordibus castimonia , nostris usque nunc a canonibus nedum laudata, sed et imperata. Quem enim simoniae, ac saevitiae flagitium, sacerdotem apud nos aut repellunt, aut damnant, Veteres eum apud Quirites damnabant, et repellebant. Quam ob rem Titus imperator non prius pontificatum pro sessus est, quam fide praestita, se nullius futurum caedis auctorem: Pontificatum in ximum, ait I Suetonius, ideo se professus accipere, ut puras servaret manus, fidemque praestitit; nec auctor posthac cujusquam caedis, nec conscius, quamvis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturrim se potius, quam perditurum adjurans. Puras igitur in flamine servasse manus eo non ultima laus erat, ut Horatio satis homo sit commendatus a :Immunis aram si telisit manus .
Quare Christianam multo magis decuit mansuetudinem puras ita manus a saguinis effusione servandas indicere, ut saevis, et sanguinolentis inaccessa serent altaria.
28. At Romanis, praeter saevitiam , nihil tam invitum quam sordes et praetium in creando sacerdote. Quod Petro igitur in Simone monstrum immane fuit visum 3 , idem illud apud Quirites nedum humano juri, verum etiam deorum immortalium religioni videbatur omnino Contrarium . Quare non solum sordes adhibere,
vel praetium in creando sacerdote penitus interdictum; verum
etiam habitus sacrorum emptor tamquam religionum e Versor, at
que repudiator : ut proinde merito Tullius, dum sacerdotia enunciat vendita, ac nummis praesentissimis a Verre collata, haec imo ex pectore verba funditet: Ouibus in rebus non solum hominum jura, sed etiam deorum religiones immortalium repudiaSit s) . 29. Visis quae mores flaminum spectant, ad eorum vestes , et insignia veniamus. Tria praecipue in flamine observamus. Apucem nempe, lituum , candidam vestem, eamque lineam; istaque omnia neque id sorte αλογωε reputetur ad sacerdotes usque nostros deducta esse videntur. Lituum enim, atque apicem, hoc est b, culum a summo intortum, thiaramque sacerdotalem suis infulis re dimitam , a nostrorum baculo, tiaraque antistitum non absimilem , monumenta pene universa antiquitatis exhibent, prout in
argenteo Pompeii co) magni numismate , ubi nitide lituus ; in a
Sueton. in Tito e. s. Horat. I. Od. 23. In Ret. Rpostol. Dionys. Halicarnas. I. a. O M. T. Cie. In Verrem l. E. U. 26. 6 Choul. Helis. Rotu. P. ISM. Mus. Maesellian. t. 1. zab. 4.
186쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. I I
genteis CGi I Caesaris, ubi lituus , et apex ; in argenteis item Marci Volteii, Lentulique sa) Spinteris, in argenteis denique Madici Antonii triumviri reipublicae constituendae, Caesaris Augusti. Antonini, ac Marci Aurelii exprimuntur 3 .
3Ο. Vestem Vero candidam , eamque lineam Hebraica in imge imperatam, qua, et nos usque in sacris utimur. et ad talos demissam, nedum apud Romanos, verum apud et Graecos, et Asiaticos, a quibus, ut ait 4 Cicero, ad alios pervenisse putatur humaniatas, legimus usurpatam . Ita enim Graecae ait historiae parens s ς Herodotus: Linea ferunt Sestimenta semper recens abluta, huic rei praecipue vacantes; Lucianus autem nedum vestem candidam sacerdotibus, et pileum attribuit , verum etiam uni eorum antistiti 6) auream sibi notat licuisse thiaram : ita enim ait: Sacerdotes ipsi multi et gantur, quorum alii quidem hostias mactant, alii libamenta ferunt: προιtis tota candida , et pileum in capite gestant : summus autem sacerdos, alius , ac novus unoquoque anno stibrogatur ἱ solusque is purpuream vestem gerit, et tiara aurea redimitur . Inde igitur est, quod 7) Otho imperator sacra Isidis Suetonio teste saepe in lintea , religiosaque veste celebravit . 3I. Non erit sane hic ἀλογί,σω. hujusce ad nos usque deducti moris causam inquirere . Non aliunde morem lineae induendae vestis in sacris arbitror derivatum , quam ab ipsam et per lineam Vestem exhibita puritate . Quid enim magis puriori hominum generi, quam pura Vestis aptatur Z quae vero purior, quam linea Θ Jure igitur easdem Plutarchus causas excogitans, haec s8) ait: Sunt qui dicunt sacerdotes linum gerere ob colorem , quem sos lini habet similem nitori aetheris Mundum ambientis : vera autem eorum causa est, quod purum tangi a non puro est nefas ἱ atque nullum excrementum alimenti, ntillum rejectaneum purum , castumque est. Caeterum ex excrementis nascuntur Ianae , villi, crines , ungues atque germinant . Linum porro a terra n scitur immortali , et vestem exhibet tenuem, ac puram , et est apta omnN
bus anni temporibus , minimeque pediculos gignit . 32. Quam ob rem Romanis ubique scriptoribus nil frequentius , quam vestium mentio candidarum , dum sacra loquuntur; unde Virgilius dum sacerdotem describit, haec ait 9 :
187쪽
Tibullus vero causam et addit inquiens I): Casta placent superis: pura cum veste venito . Horatius tandem dies festos non nisi alba celebratos veste nobis
Ille repotia , natales , aliosve dierum Festos albatus celebret . Accipite igitur, Sodales, tamquam καθολικου θεωρημα , puritatem in sacris rem esse omnium probatissimam: quare nil miror, si albam vestem , ut aptius puritatis indicium, atque argumentum , non tam veteres universi religionum cultores adoptaverint , quam nostri summa cum laude , ac ratione duxerint usurpandam .
33. A sacris ad sacrificia ipsa transeamus , in quibus, praeter initialem illam lustralis aquae aspersionem superius recenSitam, duo nobis occurrunt, quorum alterum rei divinae principium, finem respicit alterum . Non prius igitur Romanus scandebat aram sacerdos . quam profanos, impiosque homines , ut a sacris secederent , admoneret.
. . . . Procul O , procul este profani 3 , Sacerdos Virgilianus exclamat. Horatius vero , dum se Musarum flaminem profitetur , suis a sacris elata Voce profanos excludit. Odi profanum vulgus , et arceo .Fa Oete linguis : Carmina non prius Audita Musarum sacerdos Virginibus , puerisque canto M . Hanc vero omni ex parte laudabilem , imperatamque gentis non Sanctae a sacris secessionem , nunc nostram indicare Ecclesiam quandoque sum arbitratus . ViX enim primum adit sacerdos altaris gradum , ac clara hos in impios voce elicit sensus Deus, discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo , et doloso erue me S) ἰre tamen melius perpensa , non audeo id asserere . 34. Quos autem adstantes sacrificiis retinuerant celebraturi sacra Pontifices , eos, absolutis sacris, leni hac voce dimittebant: Ite, licet: quem sane morem Eccle Sia recepit, ac retinet dum enim suum sacerdos absolvit sacrificium, illis populum omnino simili-
o Tibuli. Eleg. 1. V. 13. I. R.
188쪽
LIBER III. DISSERTATIO VI. 17 3
ipsissima 1 ejus verba hic adnotare : Ora appresso a tuite queste co seit prete licendiava Vnuno , come mostra Virgilio quando dice : dixitque noυissima verba :cioe : Ι , licet : volendo mostrare , che ii sagrificio era fornito ; come Oggi ancora fanno i nostri preti alla me delia Messa , quando dicono : Ite , Mis
3s. Sicuti vero hostiarum oblatione placari numina putabant Veteres , ita , et necessitatibus publicis id exigentibus , majorem quamdam animorum demissionem , ad avertendam deorum iram , supplicationum indictione , opportunam arbitrabantur. Quare cum Visa , aut audita prodigia , cum fulmina crebra , cum gravis pestilentia , aut motus terrae mortalium animos exagitarent , supplicationes publico decreto indicebantur: Eo anno , ait sa) Livius, prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationem senatus in biduum decrevit. Quia vero eclipsis causas vetustiorum
Quiritium plerique ignorabant quod vel Claudii 3 usque Cae
saris tempore evenisse Constat , dum is natali suo , quo Solis desectus erat futurus, veritus , ne quis inde tumultus existeret, publice edidit causas , ob quas esset eventurus) ideo , cum tenebrae in te diu oborirentur , supplicatio decernebatur nudis etiam quandoque
pedibus , ut in primo libro animadvertimus : Supplicatio in triduum s sunt verba Livii pro collegio decem Uirorum imperata fuit in omnibus compitis , quod luce , inter horam tertiam ferme , et quartam , tenebrae obortae sunt s) . 36. Cum vero vel crebris desormarentur loca fulminibus , Vel gravis urbem, aut campos pestilentia vastaret, supplicationibus numina rogabantur : quod clare idem indicat Livius, qui, ob crebra e coelo dilapsa fulmina, haec 6 ait: Ob fulminibus complura Ioca deformata ad aedem Iovis ut supplicatis diem unum esset: ob cieba-chandem vero pestilentiam haec 7 scribit: Supplicatis ex decemvirorum decreto pro valetudine populi fuit per triduum , quia gravis pestilentia urbem , atque agros vastabat:
37. Tandem quoties terra movisset ne dum serias per praetorem indici , verum etiam obsecrationem haberi moribus 8) commendatum . Igitur non abs re Claudius imperator, Suetonio 9 teste: Observa Uit sedulo, ut quoties terra in Urbe movisset, ferias, ad-
S R. Gell. l. a. e. Σ8. l. 4. e. 6. lib. I . c. 24 Macrol3. Saturnal. I. I. e. 4. et Is. 9J Sueton. in Claud. c. 21.
189쪽
vocata concione , praetor indiceret; utque Ob dira in Urbe , aut Capitolio visa, obsecratio haberetur , eamque ipse, jure pontificis maximi, commο-nito pro rostris populo , praeiret. Dum vero haec scribo crebris ita in dies terra motibus agitatur, ut post supplicationes publica auctinritate decretas , atque iteratas , vetitaque spectacula , Obsecratio nem per annos quinquagenos Dei parae habendam senatus indixerit quod selix , faustumque nobis, urbique huic cedat universae . 38. Neque primi suis obsecrationibus caruere Christicolae ;tum major supplicatio apud nos invecta, et tres minores additae , quas proprio rogationum Vocabulo nuncupamus . Major quidem si Gregorio, minores communius Mamerto Viennae antistiti velut primis referuntur auctoribus, quasi non ante quintum Ecclesiae seculum in nostra illatae fuerint ecclesiam . Ita enim de majori ait ipse sa) Gregorius : Solemnitas annuae detotionis nos , fratres dilectissimi, admonet, ut litaniam, quae major ab omnibus appellatur, sollicitis, ac de-
Cotis debeamus, auxiliante Deo, mentibus celebrare . De minoribus vero Sidonii testimonium habemus Apollinaris, qui haec 3) scripsit: Ouidquid illud est, quod otio , aut negotio vacas, in Urbem tamen ni fallimur , rogationum contemplatione revocabere , quartim nobis solemnitae rem primΠs Mamertus pater , et pontifex, reDerentissimo exemplo, utilissimo experimento , in Uenit, instituit, invexit .
39. Verum quidquid plerique sentiant neque majoris Gregorium supplicationis , neque Mamertum fuisse censeo minorum au torem ; sed geminos potius horum solemnium reformatores, Seu ,
ut itam dicam , concinnatores fuisse arbitrabor. Quo enim modo majorem a Gregorio invectam quis credat supplicationem, quam ipse nedum annuam praedicat, sed majorem ab omnibus appellatam pronunciat Quomodo annua Z Quomodo major ab omnibus nuncupatat Quomodo jam omnes noscebant, si ipse primus invenit Propagatam ergo potius ab eo quam inventam, Concinnatam, quam institutam merito reputabimus . o. Quod de Gregorio diximus, de Mamerto asserere non dubitamus . Licet enim Sidonius verbis astirmaverit conceptissimis , invexisse, instituisse Mamertum, adhuc tamen in sententia maneo; Sidonioque Sidonium objiciam, qui meam muniat prosecto sententiam . Non enim inficias ibo , supplicationes per Mamertum certo ritu sancitas , ac meliori fuisse , ut ita dicam , ordine designatas; at
Durand. ltat ion. lib. 6. e. 1ΟΣ. .. 4. Prosy. Lambere. in sua noti fic. 3. I. L. Card. Earon. Martirolog. Rom. ad diem Σφ. λ S. Gregr. l. a. reg. in princip. Aprilis. Martene l. 4. de divin. osse. s. ' cI Sid. Apollin. ia . ep. a 4. Lum. I. Bened. XIV. seu potius Ennia Card.
190쪽
at supplicationes omnino inventas , invectas, institutas suisse inficior; idque Sidonius ipsemet quam luculenter ostendit dum sub
die si): Quippe prius quod salva fidei pace dictum sit) vagae, infre
quentesque , utque sic dixerim , oscitabundae supplicationes . Supplicationes igitur ante Mamertum nedum inventae , sed et in ecclesiam invectae, sed et quintum ante seculum institutae, licet vagae, et Oscitabundae. Reformator igitur, concinnator supplicationum M mertus, non inventor , non invector , non institutor . 47. Caeterum uti veteres ad averruncandam deorum iram, atque arcendas longe fulminum , terrae motuum, pestilentiae, calvmitates supplicationem instituerant, ita , et sanctissimi Ecclesiae praesules idem fuerunt opportuna supplicationum invectione Pro fessi, in quibus ad pestilentias, terrae motus , tempestateSque S O noras avverruncandas Deo optimo maximo preces funduntur. Quinimmo cum in quibusdam forte regionibus belluarum copia serocium id effecisset, ut civitates sine hominum detrimento esse non Pos sent, fuere supplicationes, ad comprimendam ferarum iram indictae, ut clare nobis Avitus, et Gregorius Turonensis indigitant sa). Quam ob rem in volumine illo quod 3 sacerdotale appellamus, haec serme habemus: In aliquibus ecclesiis solent portari dracones, et Iupi super perticas , ad denotandum , quare instituta fuit haec processio . 42. At nedum ethnici, Cum publicae urgerent angustiae , victimis, supplicatione , jejuniis , nudipedalibus , ad arcendam
deorum iram numina placare tentabant , verum etiam Cum Voti compotes fierent vitatas post aerumnas, ac tempestates, Seu rec peratam ob valetudinem , donariis templo appositis libentes merito vota ipsa solvebant: quem sane morem et nos accepimus, acceptumque summa cum religione servamus. Antequam vero in hanc sententiam descenderem, diu, multumque dubitavi num morem hunc
potius ab eo Philistinorum exemplo deducerem, de quo primo Regum libro nobis est traditum. Populi enim illi mariscis afflicti,
muribusque percussi, aureos an os, muresque, Deo donandos Cen-Suere . Verum, re melius perpensa , nostrum a gentibus potius deductum fuisse morem sum arbitratus. Philistaei namque, non Prinsalute suscepta , sed pro admisso scelere vota eXolverunt, nec Susis
pensa apud arcam reliquerunt, sed in quadam posuere capsella ἔquae duae res a more longe absunt nostro: ita enim Philistaei lo.