Stephani Roderici Castrensis Lusitani, Quae ex quibus. Opusculum verè aureum, ac praecipua prognoseôs mysteria reserans

발행: 1645년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Liber Auartus. misi est ad bonum, fit naturae consilio ; si ad malum , morbi victoria.

CAP. III. Euae mala supra mala fortuito

eueniunt.

Fortuito aliquid fieri dicimus, cum

aIiter ac sperabatur accidit, siue anatura, siue a Medico , siue quomodocunque aliter id fiat. Fortuiti isti euentus,alij sunt ad bonum,alij ad malum. Vis scire quomodo in naturae operibus possit casus iuuare λ considera mulierem komitu sanguinis laborare , cui si contingant menstrua , sanguineus vomitus celsabit , iuxta aph. 32. lib. 1. Considera rursus mulierem , cui men strua deficiebant, cui si di arrhoea , aut

dysenteria superueniat,huic, ex magno ad egerendum conatu , menstrua prostient. Casus etiam sanitatem offert, ut accidit illi, qui reserente Marcello Donato,in tempore sagitta fuerat vulneratus,& pin quintum annum, dum frigida per aestatem os collueret,innu- emeris sternutamentis concitatis, seu-

242쪽

Ἀα Aua ex quibus. stum sagittae digiti medii longitudine,

acie ferrea, per nares eiecit. Similiteii fuerunt aliqui, quorum historias reperies apud Pareum in introductione ad Chirurgiam compendiariam, cap. 2 3. qui

in fluuium prolapsi a quartana conualuerunt. Sicut & phreniticus , qui per fenestras se praecipitem dedit,ac sublidresipuit;& melancholicus, qui ut Go donius scribit,vulneratus fuit in capite usque ad crani, fracturam, & quamdiu

vulnus fuit apertum , tamdiu mentis dilucida habuit interualla , clauso autem Vulnere melancholia rediit. Fit etiam euentus fortuitus ad ma

tum, ut siquando in pleuritide, in quae

tussis opportuna est,ut materia nocens expellatur, nihilominus tussiendo vena in thorace rumpatur,& ita ex bonae causa prauus sequitur effectus. Vel etiam, si natura per harmorrhagiam enaribus velit ardentem febrem soluere tunc pars sanguinis viam narium relinquens,ad palatum conuertatur, Mvel sua multitudine suffocet, vel aApulmones descendens suppurationi, ac tandem phthisi occasionem praebeat. Medicus similiter ad bonum & aamalum

243쪽

malum fortuito agit, ita ut unum intendens,aliud longe diuersum, aut potius Contrarium eueniat,ut possit illud Horatianum dici. ---amphora coepit Institui,currente rota cur urcem exit pia d bonum. t si pharmaco purgante mulieri exhibito,egerendi vi, menstrua, quae antea delitescebant, appareant. 9d malum, ut si dum pharmacum per inseriora purgans exhibes, Vomitum prorites, a quo vena in thoinrace rumpatur;aut si in febre intermitatente,exhibito medicamento purgante,materiae portione ad venas tradici, reddatur continua; aut si ex simplice tertiana , deducta parte materiae in alium focum,fiat duplex;aut si bilis,in causone, pharmaco educta, vias per quas tranui, hoc est,intestina exulceret,& dysenteriam efficiat. Iccirco sapienter,ut solet, Hippocrates ,r perfortuitum successum Medici agrotos curantes faciunt, iubet considerare.

244쪽

va diuae ex quibus.

C A P. I V. Oniaceat Medico servitatem

inducere .

Non est una duntaxat huius quaesiti ratio , sed plures. Vniuersale

tamen praeceptum, ante omnia mente renendum e Rex D. Paulo, epist. ad Roman.c. 3.nou seunt facienda mala, ut eueniant bona,quod etiam iis,quae inferius simi inquirenda, inseruiet. Caeterum prius se offert mulier, foecuda quidem, sed quae ne adulterium, quod absente marito vult committere, innotescat, concipiendi in utero facultati libenter renunciabit. Medicum consulit, auxilium , ut ab ingrauidatione praeseruetur,expostulat,mercedem liberalissime offert. Quisnam erit auarissimus ille Medicus, & propriae conscientiae prodigus,qui huic nefariae prauitati, se adiutorem , immo auctorem praebeat Deinde offeratur alia mulier, quae iam semel, aut pluries in partu est pericli rata, nec iam amplius hoc discrimensebire vult, sterilitatem cupit, remedia

quaerit.

245쪽

L uer Auartus. 22 S

quaerit. Huic etiam ea denegabomam possibile est , ut aut mutatione ae satis, aut praecedentium partuum crebritate. Vterus , pariendi tempore, magis lubricus fiat, & impedimenta cessent, quae partum difficilem reddebant. Si vero hac spe non acqui e stat, melius est ut eam timore a concubitu cessare, quam sterilitatis remedia quaerese,persuadeat. Tertio,alia erit,quae ob vitium conformationis, vel alium affectum praeternaturam, si grauida fiat, non potest, absque manifesto vitae periculo foetum usque ad maturitatis tempus gestare, num huic sterilitas inducenda estὶ Aui-

Cenna L. I. tract. 2. cap. II. audacter aia

sentitur: inquit enim: Medico quans doque necessarium est, prohibere impra 'gnationem , in parua ,super quam timetur de partu ; ct in ea in cuim matrices agritudo;ct in ea in cuim vesica es desilitas : videlicet in parua, quae in tenera adhuc aetate constituta est, ut timor fit ne in partu succumbar. Narrat Aristoteles T. polir. 6. mulieres Troe-zomenum saepe sub partu occubuisse, quod tenellae nimis conceperant,& a iungit : Est autem adolescenium coniun

246쪽

Eitio improba , ad filiorum procre tionem, in cunmb enim animalibu3 iuueniles partus imperfeciti sunt , ct foemime crebriusquam mares parui corporis gignuntur: quocirca necesse est, hoc idem in hominiabus prouenire. Huius autem coniectur fuerit, quod in quibus ciuitatibuου consuetudo est , adolescentes ma=es , puerasque coniugari, in iisdem inutilia , ac pu ista hominum corpora existunt , in pHrtu quo que laborant magis puella, ac pereunt plures. Forsitan etiam Avicenna dixit in parua,hoc est,in muliere,quae exiguam obtinet molem corporis e nam haec non habet amplitudinem meatus Vteri,respondentem uteri capacitati. Deinis de in ea , in euius matrice est agritudo:

quippe potest esse aegritudo, siue sit vleus , siue tuberculum, siue aliud quidpiam,in ea matricis parte, quae conceptionem non impediat, attamen gestationis, & magis parturitionis tempore acerbissimos concitet dolores, quibus tolerandis vires non sufficiant.

Tandem, ct in im vesica est debilitas quia scilicet foetus suo podere vesicam alias debilem disrumpens,interitui O casionem praestabit. Aetius tetrab. q.

247쪽

Liber Auartus. QT

sertu. q. cap. I 6. paulo aliter quam Ruicenna , tres periculi causas in parturiendo enumerat, cuius verba sunt:

uadam mulieres etiamsi concipiant, in partu tamen periclitantur , siue ob meri paruitatem , ut ob id furtum pescere non

possit; siue ob colli eiusdem angustiam uequod tuberculum, aut tale quiddam in eiusdem ostio exortum est , quod partum impedit. Et propter haec tria, non vere tur statim sese accingere ad impediendum conceptum; & ulterius progrediens , si mulier concepit,ad corrumpendum foetum. Verum de corruptio ne foetus inserius est dicendum:de sterilitate procuranda nunc dicam. Medicamenta , quae tum Aetius, tum Avicenna describunt, quoniam εdirecto conceptionem impediunt, non videntur sine impietatis nota posse a Medico in usum trahi. Dices forsan,notam impietatem esse, mulieri sterilitatem inducere , quam pietatem, eidem , ne in mortis periculum inci-

dat, praecauere. Prosectis si praecaum re possem , sanando ea mala , quae futurum partum periculosum efficiunt , id libenter agerem. Verum in-Κ 6 curabilia

248쪽

118 ex quibus.

curabilia sunt, inquit. At ego tunc qir: ram,an alia via possit mulier periculum effugere,ne cogar ad medicamenta sterilitatem inducentia manum mittere.

Potest quidem. Sed quanam via λ nempe abstinendo a concubita. Instabis, concubitum non esse factum duntaxat ad sobolem procreandam, sed etiam ad extinguendum libidinis aestum. Marito licitum est cum uxore sterili fi uesterilis sit a morbo,sue ab aetate)coire, ne impellente veneris stimulo scorta tor fieri cogatur. Mulieri etiam . ex Diui Pauli decreto, I. ad Corinth. cap.7- mali est nubree,qiaemora. Quaproptercessante spe suscipiendae prolis , non adhuc cessat cocii ugij necessitas: Esto, Coeat vir cum uxore,quam scit sterilem esse, vel quam nouit ultra parturiendi. aetatem esse constitutam, neque Curabo an eam iuuenem acceperit,an vetu- 'iam r.unum duntaxat considerabo, nempe hunc concubitum nullam naturae violentiam inferre , quae tamen,

remediis foecunditati aduer antibus, insertur. Itaque Medicus naturaeiminister, & adiutor , nihil magis effugere deber, qu ut eiusdem fiat inimieus.

249쪽

Ec destructor. Ne tamen in me prouerbi viri iactetur, ne istor vltra crepidam, non licet hic amplius theologi Zare , iamque etiam muliercis steriles,quas miraculo concepi lIe sacra pagina narrat, id

exemplum sunt trahendae, sed aliae potius quae foecundae fieri possunt, diligenter adiuuandae , ad quod munus

Vtrum valeant mandragorae, quas Rachel sumpsisse fertur , non est hic t cus disputandi.

C A P. Via Desterilitate,quae venarum secti ne inducitur. CVm de sterilitate, quam Mediacus suis auxiliis inducere prohibetur, agerem, venit mihi in mentem, aliquarum venarum sectio, quae si in foecunditatis suspicionem inscit , non est temere tentanda. Invaluit inter mulieres opinio, ex sectione venarum pe dum reddi foeminas steriles: quod λr fitan ex Hippocratis doctrina , in libello de locis in homine, non sat bene in

tellecta originem habet i, squidem

250쪽

o ex quibus.

nae cauae processum describens, adiun

git : Dissertitiones in femoribus facit, ct

ad tibim intiti fertur in malleolos. Hac in fecundum faciunt hominem, cum fuerint secta, s in magnos digitos desinunt. . Animaduertere tamet, oportet prius ab Hippocrate elle dictum, alia dua vena a vertice iuxta aures; deinde harum duarum venarum divaricatio nes per collum ad septum transuer sum,inde ad inguina;& femur, tibias,& malleolos,tanquam per parenthesin esse positas : ut rursus venis, quae sunt. . iuxta aures , adiungat, hi infecundum faciunt hominem , cum fuerint secta. Poterit tamen aliquis existimare , non inanem esse muliercularum opinio nem, siquidem venae istae , quae in Ialo, aut iuxta magnos digitos secantur, magnum habent cum membris geni talibus consertium : & in mulieribus quidem,ab utero euacuant;in hominibus , etiam ab illis partibus quae gen rationi inseruiunt. Vnde magnis p dum digitis Constantinus Africanus,& alij, emplastra aduersus sterilitatem applicant. Hoc de frequenti sanguinis missione si intelligas, non leui duceris sundamento:

SEARCH

MENU NAVIGATION