Joannis Grevii Orationes duae de ratione pronuntiandi, habitae Groningae tempore aestivo ...

발행: 1697년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tionem Ctesiphontis, quem Demosthenes de fenderat, ab Atheniensibus in exilium esset depulsus, Rhodumque secessisset, rogatus ab istius civitatis incolis recitasse fertur orationem suam , quam in Ctesiphontem contra Demo-

sthenem habuerat. Hanc quum legisset lummo cum applausu petierunt ab eo postridie, ut illam quoque perlegeret, quam e contrario Demosthenes pro Ctesiphonte dixerat. Lecta ea suavissima Voce admirantibus cunctis multo ma-ois, inquit, admiraremini, si ipsum audivissetis. Quo responso dilucide satis atque aperte declaravit, quanta rerum momenta sint in actionemardore dicendi, qui orationem eandem aliam & exiliorem aestimaret actore commu-

33쪽

CORPORIS OTU.

, Ut in primum in animq

tecum cputarent de pii Nicando uandoque Pronuntiat.onio, quumque viderem,

uiden rcia esse sane quana ini- auribus eruditis, sed simul eti-

34쪽

am ad explicandum ornandumque tam uberem, tamque copiosam, ut utraque ejus narembra, in quae a dicendi doctoribus vulgo, recte dispertitur, pro dignitate eorum ac necessitate, in tantis temporis angustiis , quibus premimur cum maxime , una' perpetua oratione absolvi non possent, praesertim a me, qui nec usi exercitationeque , nec ingenio doctrinaque valeo , a que adeo cogerer, binas de iis componere oratiunculas non constitueram, cum oneris sublati magnitudinem cum viribus meis sollicite comparare coepissem, illas duobus Continuis diebus solennibus, qui mihi quotannis ad dicendum conceduntur, habere, sed alteram in aliud commodius ejicere tempus, quo mens mihi ab omnibus curisis molestiis vacua esset, cum quod posterior pars Pronuntiationis majoribus dissicultatibus & laboribus iuvoluta ac prae stantior sit priori, utpote quae vim maximam obtinet, estque ad omne momentum persuassionis ficacissima tum quod illud tempus, quod inter aestatem 'brumam intercedit , nobis

naulto sit brevius, quam id, quod ab hyeme labitur ad solstitium, ac propterea publica nostra negotia hac tempestate tam molesta sint atque

35쪽

operosa, ut vix aliis rebus ac studiis gravioribus vacare possimus. Huc accedit, quod non ita pridem in morbum incidi periculosum, quo per aliquot hebdomades satis vehementer sui

conflictatus, qui ct ipse animum meum , quo niam mvire dc corpus amiseram, a rebus gerendis abstraxit, donec me ope divina re se Cissem. At vero, cum priorem meam de modo Pronuntiandi oratiunculam plerisque non omnino ingratam fuisse intellexerim nonnulli etiam, qui harum rerum delectatione ducuntur, a me petierint, ut primo quoque tempore promissa mea exolverem, ad eam adjungerem hanc po- ostremam atque illius rei expectationem, quam

Concitaveram , explerem omnem : Cumque

idem velle non dubiis significatio pibus declara

verint Illustrissimi ac prudentissimi Viri, qui

bus res nostrae curae cordique sunt non

potui , qui studiis ac desideriis eorum satis quam primum facerem, ut pore quo rui audioritas apud me semper valet plurimum , quorumque nutus arbitria, tanquam aequas leges, observo permutavi igitur discussa omni cuia ctatione consilium meum , dc opus magnum ae difficile alienissimo atque iniquissimo tempo re

36쪽

re aggres ius fui, sola obsequendi cupiditate ab re plus. Nihil enim, tibi antiquius est, nihil laetius,

nihil optatius, quam is si fieri possit, obtemperare' placere, quorum imperio sum subsectus. Utinam in me nunc esset tanta vis dicendi, an laque eruditionis copia, ut vestrae expectationi, Magendarum rerum claritati mea responderet acultas A Vobis, Auditores , summo per contendo, ut eandem mihi praebeatis attentionem, quam mihi oratione prima mira facilitate ac humanitate praestitistis. Ut in Voce sic de in Actione plurima ratori expectanda sunt a Natura neque antea artibus ullis locus relinquitur, quam si corpus praeditum sit apta membrorum compositione ejus que partes inter se cum lepore quodam natura

liter consentiant. Etenim cum Oratorum sit sta

re , quemadmodum ludicum sedere , si quis aliquo corporis vitio insignis, veluti si obstipo

capite, si paetus aut luscus, si bronchus, si ib-ber, si variis aut valgus, aut claudus fuerit, statum venustum ac decorum non poterit formare, sine quo tamen reliqui gestus, quamvis elegantissimi, aut nulli erunt, aut per tenues Tantum momentum positum est in eximio statu Oratoris

37쪽

nihil emendatius, nihil quod vehementius commovet Audientium oculos, eosque in attentionem rapit Quo autem melior ac concinnior sit status, necesse est, ut corpori Dicentis, Naturae beneficiis ac muneribus dotato , adhibeatur exterior cura cultusque , ac vestibus exornetur ad conditionem ejus d locum tempus accommodatis, ne horridus appareat, qualidus, ac tetrae belluae potius, quam homini similis, omnibusque derisii sit, neve ejus aspectum aversentur Auditores; Sed ut nitidus prodeat, mundus , elegans , utque incertum plane sit, utrum cupidius ad eum audiendum, an ad spectandum concurratur. Virtus enim in pulchro corpore venit gratior Regum Principum

majestatem non magis sublime illud fortunae

fastigium, in quo sunt constituti, regni opes, regionum amplitudo, quam corporis dignitas, purpura sceptrum diadema, ceteraque in sonia regia cumulant sanctitate, ut a tanto populo subjectorum velut ii terrestres adorentur. In corporis autem cura non tam muliebris e

nustas insideat, quam dignitas virilis ac modus omnino servetur, qui hujus rei aeque est, ac Eo alia-

38쪽

JOANNI GRE VII

aliarum omnium nam si , . - cionem adfert mollitis, ira turrim ne lio risi , a . pi inhumana negligentia olet rusticitatem, totae I iij v suetudine abhorret in primis caveatur

trium execrandum est, detestabile a Deo minibusque invisum. Neque vero' ess quam putet, munditiam hanc de elestantiam' '

Time si ab omni fastu arrogantiaque grrit, indignam esse Oratori ut is i ii 4bis

p quae neque divinis legibus vetita

non petiti tantum ex profanis , sed ex sacri

2uis, non possum tamen, cum Uec ririn Oratorem praecipue deceat diciti sis

39쪽

to , venusto atque exquisito fuisse. Ci ceronem toga usum fuisse cretata, capillos habuisse comptos cinguentis delibutos Hortensium in his rebus plus studiiis operae o suis , quam in ipsi eloquentia affectanda qui omnes in arte dicendi praest antisa morum gloriam non aequarunt tantum , sed longe excesserunt. Sic Divus Paulus vult κοπον κοσμεον εἶνα3.

Pontificalia vest tmenta Aaronis de filiorum ejus, nonne tam pretiosa, tam splendida, tam artificiosa suerunt, ut nec materia operi, nec opus

cessierit materiae, nihilque magnificentiae ad ea, nihil nitoris addi potuerit quae tamen Deus ipse

tali modo diligentissime jussit confici. Qilid

dicam de veste Servatoris nostri' etiamsi illius species forma accurate a sacris scriptoribus non describatur, tunica saltem ejus tanti fuit pretii ut in sortem fuerit conjecta in Jam si domos, aras, templa, aliasque res in animatas Sc mutas splendidissime ornare liceat, quis hominem, qui ratione pollet ac scientia, qui omnium rerum de animantium tenet principatum, qui proxime ad Deum Immortalem accedit, omnibus privabit ornamentis Sed ut eo tandem, unde huc digressi sumus, revertamur. 3 Stais

40쪽

M JOANNIS GREUII

Status Oratoris erectus erit, de celsus, ad dignitatem appositus no tamen immotus, ne tanquam stipes aut truncus stare videatur Siquidem qui subinde Corpus suum, quoniam totam concionem, praesertim si in corona dicatur,no eodemque actu oculorum intueri non po- teli modice decenter modo in dextrum latus , modo in sinistrum flectere debet. Quo casu diligenter attendendum est, ne totum corpus circumvertat, neque ita assidue haereat in una parte , ut adversae dorsum objiciatur, id quod morum elegantiae vehementer repugnat. Similiter, ne sinuosa mobilitate agitetur corpus instar maris, vi ventorum turbati, aut fractum

sit mollibus delicatisque flexibus quo nihil tu pius est, nihil dementius Crebro autem subluitare, utato exilire , gloriose in orbem se

torquere, in utramque vacillare partem, ac si

lintre loqueretur, corpus vehementer projicere, motuque jactare continuo, quae sunt plura es ut modi, ducuntur in loco numeroque vitiorum, quae ne scenicis quidem permittuntur. Non solum totius corporis , sed omnium quoque membrorum est habenda ratio , utpote

quae ad diversumis multiplicem usum a natura

SEARCH

MENU NAVIGATION