장음표시 사용
241쪽
fidat. Igitur ego in Dei nomine ille pro remedio animae meae, vel aeterna retributione , seruum iuris mei nomine illum ingenuum esse praecipio, & in sacrosancta Ecclesia Deatissimi sancti illius , sibpraesentia sacerdotum ibidem consistentium , ante cornu altaris ab omni vinculo seruitutis eum absoluo, ita ut deinceps, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus, vel procreatus, eat, pergat par tem quam maluerit, & sicut alij ciues Romani vitam ducat ingenuam. Et si aliqua procreatio filiorum vel filiarum ex ipso orta fuerit, similiter vivat ingenua, & nulli heredum meorum , nec cuicumque alij personae quicquam debeat seruitutis, nec libertinitatis obsequium , nisi soli Deo cui omnia sibiecta sunt, vel pro cuius amore ipsum deuotui obtuli : patrocinium & defensionem cuicumque se elegerit, in omnibus illius perfruatur arbitrio. Si quis vero, quod futurum esse non credo , si fuerit aliquis ex heredibus meis, vel quaelibet persona, quae
contra hanc ingenuitatem venire, aut eam refraga
re praesumpserit, illud quod repetit non vindicet,& insuper contra cui litem intulerit sol. LX. componat : & praesens ingenuitas meis , vel bonorum nominum manibus roborata cum stipulatione sub nixa, omnique tempore maneat inconuulsa.
XIIL Cautio. MAONirico fratri illi, ego ille. Ad meam
petitionem vestra decreuit voluntas, ut mihi
242쪽
VETERES. I83 beneficium de rebus vestris illis inter annos tantos facere deberetis: quod ita & fecistis. Et ego pro huius merito beneficij oppignero vobis locellum rem proprietatis meae nuncupantem illum, situm in pago illo, cum omni sua integritate vel soliditate. Ea vero ratione ut quomodo iam dicti anni adimpleti fuerint, & fructus ipsius terrae per quinque annos tantum exinde collegeris, ego supradictum debi
tum tum tibi desoluam, Sc res meaS, una cum cau
tione mea manibus tuis recipiam. Et si negligens aut tardus exinde apparuero, suprascriptum debitum tuum in duplum, partibus tuis sim redditurus.
LE x & consuetudo exposcit, ut quicquid i ter sponsum , & sponsam de futuris nuptiis
fuerit definitum, vel largitum, aut ex consensu parentum, aut ipsorum , si sui iuris sunt, seripturarum solennitate firmetur. Idcirco ego in Dei nomine ille, dum multis habetur percognitum, quod ego te illam, una cum consensu parentum, velamiacorum nostrorum tua spontanea voluntate sponsa ui, mihi placuit, ut aliquid de rebus meis per hunc titulum libelli dotis ante dies nuptiarum tibi confirmare deberem , quod ita & feci. Ergo dono tibi donatumque esse volo , locellum, rem proprietati meae nuncupantem illum, situm in pago illo , cumtexris, aedificiis , accolabus, mancipiis, libertis, vi neis, sylvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve de
243쪽
eursibus, mobilibus & immobilibus, cum omni supraposito suisque adiacentiis, tam de alode quam decomparato, seu de quolibet adtractu, totum &ad integrum , sicut λ me praesenti rempore videtur esse
possessum,& in fabricaturis aurum tantum , arge tum tantum , vestimenta. Haec omnia superius iam
dicta, per hunc titulum libelli dotis diebus nuptia . ruiti, tibi sum impleturus vel traditurus, ita ut dum advixeris secundum legis ordinem teneas, atque ponsideas, nostrisque qui ex nobis procreati fuerint tiliis. vel filiabita derelinquas. Si quis vero, si ego ipse aut ulla quaelibet persona fuerit, quae contra hanc donationem aliquid agere, vel calumniam generare prae sumpserit, illud quod repetit non vindicet, & insuper contra cui litem intulerit sol. C. componat: Et haec donatio meis , vel bonorum hominum manibus roborata, cum stipulatione subnixa firma
DV M multis habetur percognitum, qualiter ego ille puellam aliquam , nomine illam, una
cum consensu parentum, vel amicorum nostrorum
Iegibus sponsaui, & aliquid de rebus meis ei donare ante dies nuptiarum disposui, ideo placuit mihi, ut de ipsis rebus, missis iplius puellae , nomine illo, traditionem vel introductionem locorum secun dum legem Romanam, facere deberem, quod ita di feci. Ergo trado ei di tradidisse me constat. locel
244쪽
lum rem proprietatis meae nuncupantem illum , situm in pago illo, cum terris, aedificiis , accolabus, mancipiis, - caetera q- sequuntur, aurum , argen tum, vestimenta. Haec omnia superius iam dicta ad vicem sponsae meae tibi trado, ita ut tempore nuptiarum ad iam dictae sponsae deueniat potestatcm i, ita ut secundum legis ordinem teneat, atque possideat. Et si contra nanc traditionem aliquid refra gauero , partibus ipsius puellae sol. tantos componam. Et haec traditio firma permaneat.
X ra Charta in puniam facta ab eo qui illam xxciti.
VIV SNTIBV s patribus inter filios familias si
ne voluntate eorum matrimonia non legitime ranc M. x
copulantur , sed contracta non soluuntur. Idcirco ego in Dei nomine ille, dulcissima coniux mea illa, dum & te sine voluntate parentum tuorum rapto scelere in meo sociaui coniugia, unde vitae Periculum incurrere debui, sed interuenientibus sacerdotibus, vel bonis hominibus vitam obtinui. Ideo placuit mihi ut per hanc epistolana compositionalem , aut si conuenit cessionem , aliquid de rebus meis tibi confirmare deberem, quod ita& feci. Hoc est locellum nuncupantem illum , situm in pago illo, cum terris, aedificiis , accolabus , mancipiis , libertis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus & immobilibus, cum omni supraposito suisque adiacentiis, vel omni in-
245쪽
tegritate, quicquid inibi praesenti tempore mea videtur esse possessio, de iure meo in tua trado potestate, vel dominatione. Ita ut quicquid exinde a die praesente facere volueris , liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem. Et si fuerit, aut ego ipse, aut ulla quaelibet persona , quae contra hanc epistolam refragationem aliquam, aut calumniam generare praesumpserit, illud quod repetit non vindicet, & insuper contra cui litem intulerit sol. tantos componat, &haec epistola firma pe
X VII. Donatio inter virum uxorem qua
OVic QVID enim inter coniugatos de propria facultate , ob amorem dilectionis in
uicem condonare placuerit, scripturarum nece
se est titulis alligari, ne in posterum ab heredibus eorum possit conuelli, quia secundum legem, si
manente coniugio vir uxori , vel uxor marito aliquid donauerit, si is cui donatum est prior mortuus fuerit, apud donatorem ea quae donata fuerant remanebunt. Igitur ego in Dei nomine ille, dulcissima coniux mea illa , si prius mortuus fuero quam tu , dono tibi per hanc epistolam donationis, donatumque in perpetuum esse volo, tres partes de omni re facultatis meae, quantumcumque
in pago illo , in villis nuncupantibus illis habere visus sum. Hoc est tam terris, aedificiis, accolabus,
246쪽
VETERES. I87 mancipiis, libertis , vineis, sylvis, pratis, pascuis,
aquis, aquarumve decursibus, mobii bus & immobilibus , aurum tantum , argentum tantum , aera mentum in sol. tantos , Haec omnia cum omnibus
appenditiis, suisque adiacentiis, vel cum omni supraposito , tibi dono atque transfundo : quartam vero legitimis heredibus meis referuo , quia malo hoc hibere te quam me , plus te quam caeteros heredes meos. Similiter ego in Dei nomine illa dulcissimo iugali meo illi, si prior mortua fuero, quam tu , , dono tibi per hanc epistolam donationis , siquitur supradictus textus. Si quis Vero, quod fieri non credimus, si fuerit ullus de heredibus nostris, vel quaelibet persona , quae contrahas epistolas Uno tenore conscriptas , quas inter nos fieri rogauimus, aliquid agere, vel refragare conauerit , illud quod repetit fion vindicet : & insuper contra cui litem intulerit sol. tantos coactus exsolvat. Et hae epistolae contulitionis, cum stipulatione Aquiliana, nostris vel bonorum hominum manibus roboratae, firmae permaneant.
XVIII. Item alio modo. I G1τvR ego in Dei nomine ille , dulcissimae coniugi meae illi, dono tibi per hanc epistolam
contulitionis, donatumque esse volo locellum rem proprietatis meae nuncupantem illum, situm in pago illo, cum terris, aedificiis, accolabus , mancipiis, libertis , vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis,
247쪽
aquarumve decursibus, mobilibus & immobilibus, cum omnibus appenditiis suis , vel omni supraposito, quicquid inibi traesenti tempore mea videtur esse possessio. Ea vero ratione , ut si tu mihi superstes fueris, v fructuario ordine , haec omnia abnque repetitione heredum meorum tenere dc possidere debeas. Et post tuum quoque discestam , cum omni re meliorata , vel supraposito , ad legitimos filios nostros, qui ex nobis procreati fuerint reuese tantur. Similiter ego in Dei nomine illa dulcissimo iugali meo. Guluitur Aupradictum textum. Et illud inter nos inserere placuit, ut si fuerit ullus de heredibus nostris , vel quaelibet per na quae contra has
duas contulitiones, uno tenore conscriptas , ali
quid agere, vel refragare praesumpserit, illud quod
repetit non vindicet, & insuper contra cui litem intulerit, l. innios componat: & hae contulitiones nostris, vel bonorum hominum manibus roboratae, cum stipulatione subnixa firmae permaneant.
CERτis rebus & probatis causis, inter mari
tum & uxorem repudiandi locus patet. Idcirco quia inter illum & coniugem suam illam non caritas secundum Deum , sed discordia regnat, &illorum nulla est voluntas pariter conuersandi, placuit utrisque voluntatibus, ut se a consortio coniugali separare deberent: quod ita & fecerunt. Propterea nas epistolas , uno tenore conscriPtas , in-
248쪽
ter se fieri & adfirmare decreuerunt: Vt quicquid unusquisque ex ipsis de temetipso facere voluerit, absque repetitione socij sui, liberam habeat pote statem, & nullam requisitionem neque ipsius in caput, neque Vlla quaelibet persona, exinde habere
pertimescat. Q d qui contra parem suum, vel contra alium quemcumque hominem, ullam repetitionem exinde facere conauerit, partibus illius contra cui litem intulerit sol. tantos componat, & sua repetitio nullum obtineat effectum; sed unus quis ex ipsis, per hunc libellum repudij eorum manibus roboratum , omnique tempore, quieti valeant resita
XY. Mandatum qualiter maritur ne rium tisἀ
uxoris prosequatur. DUM & humana prodit utilitas, & lex Romana exposcit, Vt quicumque uxoris suae neg tium fuerit prosecutus , quamuis maritus sit, Iuhil
aliud agat, nis quod ei agendum per mandatum illa commiserit. Igitur ego in Dei nomine illa , filia illius, tibi dulcissimo iugali meo illi. Dum me simplicitas dominatur, quod minime res vel Causas meas valeo exercere, te in omnibus rebus vel causis meis, instituo dominum , procuratorem & auctorem : ita ut quicquid exinde egeris, gesserisve ratum , vel definitum a me in omnibus esse cognoscas, quia malo hoc habere te , quam me, plus tevta caeteros heredes meos. Et adhuc mihi inserere
249쪽
placuit, villoc mandatum ad ciuitatem illam, cum curia publica, ut mos in, gestis municipalibus facias alligari. Et nostra voluntas aeuis temporibus firmius perduret, manu propria subterfirmaui, &
bonorum virorum roborandum decreui.
XXL C qualiter pater filium, vel nepotem de rebus syis meliorare potest,
VIC QVID pater Unumquemque ex filiis vel nepotibus Sabere voluerit , hoc sib1 iccun ditin legis ordinem , sine consortis repetitione defendat : nec praesumat aliquis contra voluntatciri patris agere. Igitur ego in Dei nomine ille , dulcissimo filio vel nepoti meo illi. Cedo tibi, cessumque in perpetuum esse volo, & de meo iure in tuam trado dominationem , absque consortio fratrum tuo rum , vel filiorum meorum villam in loco nuncupante illo, cum terris, domibus, accolabus , mancipiis, libertinis, vineis, sylvis, campis, pratiS, pascuis, aquis, aquarumve decursibus , mobilibus &immobilibus , cum omni supraposito , suisque ad iacentiis, vel quicquid inibi praesenti tempore mea videtur esse possessio , totum & ad integrum, a die praesente tibi volo esse concessum atque indultum; ita ut quicquid exinde facere volueris , liberam &firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis
250쪽
VETERES, ' XXII. Spistola qualiter nepotes in loco filiorum vir instituuntur ab auo. OVi c uvio filiis, vel nepotibus de facultate
patris cognoscitur ordinasse voluntatem eius, in omnibus lex Romana constringit adimplere. Ideoque ego in Dei nomine ille , dulcissimis nepotibus meis illis. Dum peccatis meis facientibus, filia mea genitrix vestra tempus naturae suae comple uit, S ego pensans consanguinitatis causam, dum& per legem cum filiis meis, auunculis vestris , inalode meo ad integrum minime succedere poteratis , ideo per hanc epistolam firmitatisvolo, ut in omni alode meo, post meum discessum, si mihi superstites fueritis, quicquid moriens dereliquero, si cut supradicta genitrix vestra , si mihi superstes
fuisset, ita&vos cum auunculis vestris succedere faciatis. Ea vero ratione, Ut quicquid tempore nupti rum ei tradidi, vel dedi, hoc in partem vestram re cipiatis , S si amplius insuper de rebus nostris ob uenerit, tunc cum filiis meis matris vestrae portionem recipiatis : ita ut quicquid exinde facere πο-
tueritis liberam habeatis potestatem. Si quis vero fuerit, , reliqua.
XXIII. Epistola qualiter extraneus homo locum iij adoptetur.
EGo enim in Dei nomine ille. Dum peccatis meis facientibus orbatu&sum a filiis, mihi pla-
