Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Lind. XIV.

dimus.' Ego quidem de tanta misericordia,&pi tate Domini confisu per hanc epistolam donationis , dono donatumque in perpetuum esse volo ad Basilicam S. Martini, ubi ipse pretioso corpore re quiescit , vel omni congregationi ibidem consi stenti, cui venerabilis vir ille Abas praeesse videtur, villam iuris mei nuncupantem illam, sitam illo, incondita illa, cum terris, aedificiis, accolabus, man-ξipiis, libertis, vineis, stivis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus , mobilibus & immobilibus cum omnibus appcnditiis, suisque adiacentiis, sicut a me praesenti tempore videtur esse possessum, totum & ad integrum de iure meo , in vestrum vel S. Martini, iure proprietario trado, atque transfundo. Ea Vero ratione, ut quamdiu aduixero, subvia

beneficij vestri, absque ullo praeiudicio , vel diminutione aliqua praedictas res tenere & usurpare de

beam : S post meum quoque discessum, quicquid in iam dicta villa, vel in finibus suis additum, adtractum , emelioratum , repertumque fuerit , &transitus meus ibidem dereliquerit, cum omni sui raposito, rectores ipsius Ecclesiae , agentesque ii ius , absque ullius expectata traditione , vel iudi cum contignatione , in nostra eleemosyna, vel substantia monachorum ibidem vitam degentium, Christo protegente, tanquam si ad praesens, absque via nostro eorum fuisset obsecuta possessio , in eo rum faciant reuocare potestatem vel dominationem. Ita ut quicquid exinde pro Opportunitate monasteria facere decreuerint, liberam & firmissiman1

232쪽

VETERES. 373 in omnibus habeant potestatem. Et si fuerit vlla

quaelibet persona , quae praeter istum alterum in strumentum exinde praesentaverit , aut anterius, aut posterius, quod nos nec fecimus, nec facere rogauimus, nullum sortiatur effectum , nisi vacuum& inane permaneat. Auctorem vero criminis, vel falsarium iudiciaria potestas condemnet. Et s1 fuerit, aut ego ipse , aut ullus de heredibus meis , vel quaelibet persona , quae contra hanc donationem aliquid refragare, vel calumniam generampncsu- . pserit, illud quod repetit non vindicet, & insuper contra cui litem intulerit sel. quingentos componat, & haec donatio cum stipulatione subnixa inuabata permaneat. II. Mandatum.

M An si rico se tri illi, ego ille, filius illius,

rogo, supplico, atque tuae charitati iniungo, ut ad vicem meam ciuitatem illam adeas , &donationem illam , quam ego partibus illius de locis nostris, nuncupantibus illis, sitis in pago illo, per mea legitima instrumenta, gestis municipalibus cum curia publica, & defensore facias alligare, vel prosequere, &de ipsa prosccutione me reddas certiorem. Et quicquid exinde egeris, gesserisve , ratum a me in omnibus esse cognoscas. Quod mandatum , ut pleniorem obtineat vigorem, manu pro- pria subter firmaui, & bonorum virorum manibus roborandum decreui ..

233쪽

FORMULAE

III. Gesta.

CVM conuentus, Turonus ciuitate adfuisset, adstante venerabili viro illo defensore, una eum honoratis principalibus suis, venerabilis vir ille dixit, Rogo te venerabilis vir ille defensor, ut mihi codices publicos patere iubeatis, quia inluster vir ille per hoc mandatum ad me sperauit, ut donationem illam, quam de rebus suis proprietariis , de locis nuncupantibus illis, sitis in pago illo , partibus illius per sua legitima instrumenta connrmauit, gestis munieipalibus cum curia publica, S: de fensore prosequi, & alligare deberem. Ecce ipsam

donationem iubete iam recitari. Venerabilis ille defensor, & ordo curiae dixerunt: Codices publicite patefaciant; & ille amanuensis hanc donationem accipiat, vel recitetur. Qui statim accipiens, per ordinem eam recitauit. Iam dictus prosecutor dixit: Et quia petitiones meas laudabilitas vestra , per ordinem implere dignata est, rogo ut publica mon menta suscipiat. Et patefactis codicibus, gesta cum a vobis fuerint subscripta, mihi nobilitas vestra, ut mos est, tradi praecipiat. Venerabilis vir ille de fensor , & ordo curiae dixerunt: Gesta cum a nobis fuerint subscripta , S: a venerabili viro illo amanuense edita , tibi tradantur ex more, ut facilius quod superius insertumsst diuturno tempore ma

neat inconuulsum.

234쪽

LAτOREs legum sanxerunt, ut quicquid unusquisque alteri cesserit, profiteatur te tantum rem cessisse, vel concedere , & sola voluntas illius, aut scriptura, aut testibus comprobata pro omni firmitate sussiciat. Igitur ego in Dei nomine ille, fideli nostro illi: cedo tibi, a die praesente cessumque in perpetuo esse volo, hoc est villam iuris nostri nuncupantem illam, sitam in pago illo, in condita illa, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis, libertis , vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus , mobilibus & immobilibus cum omnibus appenditiis, suisque adiacentiis, cum omni supraposito , vel quicquid in iam di sto loco a

die praesente tenere& possidere videor. Ita ut quicquid exinde facere volueris, iure proprietario, liberam & firmissimam in omnibus habeas potest tem, quia malo hoc te habere qu- me, plus me

quam caeteros heredes meos. Et si fuerit , aut ego

ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quaelibet persona, quae contra hanc cessionem aliquid refraga Ie , vcs calumniam generare praesumpserit , illud

quod repetit non vindicet, & insuper contra cui litem intulerit sol. tantos componat. Et haec cessio meis, vel bonorum hominum manibus roborata, cum stipulatione subnixa , diuturno tempore m. neat inconuulsa.

235쪽

V. Venditio. MAON irrco fratri illi, ego ille. Constat

me tibi vendidisse, & ita vendidi, rem proprietatis meae , sitam in pago illo , in condita illa, in loco nuncupante illo, cum terris, aedificiis , ac colabus, mancipiis, libertis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus de immobilibus, totum & ad integrum cum omnibus appenditiis suis, vel omni s raposio , sicut a me praesenti tempore videtur esse possessum , de iuro meo in tua trado potestate , vel dominatione: Vnde accepi a te pretium, in quod mihi bene complacuit , illis praetentibus qui Hibius tenentur inseriati , Valens solidos tantos. Ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris , liberam habeas potestatem. Et si fuerit , aut ego ipse , aut ullus de heredibus meis, vel quaelibet persona, quae contra hanc venditionem aliquam calumniam , vel repetitionem generare praesumpserit, illud quod re petit non vindicet, & insuper contra cui litem in tulerit solidos tantos componat, & haec venditio fir

ma permaneat.

I. Obligatio. DO Mi N o venerabili illi, Ego in Dei nomi

ne ille. Dum & omnibus habetur percognitum, qualiter vestro accepto pretio, rem proprietatis

236쪽

VETERES. II tatis meae sitam in pago illo, in condita illa, in loco nuncupante illo , cum omni integritate , vel

quicquid a me praesenti tempore inibi fuit posses HIm , Vobis per venditionis titulum distraxi. Sed

postea mea rilla petitio , & vestra decreuit voluntas, ut mihi ipsam rem us ruiauario ordine conseruare iuberetis: quod ita de fecistis. Et ego pro huius merito benencij, obligo vobis rem proprietatis meae, sitam in pago illo, in condita illa, in loco uincupante illo , cum omni integritate , vel quicquid ibidem praesenti tempore a me videtur esse possessum. Ea vero ratione, ut quandiu in caput Duixero, utrisque partibus sub vestro praetex tu tenere & viarpare debeam , & mihi exinde non liceat aliubi nec vendere, nec donare, nec in nullo modo distrahere, nec ipsos usus in alterius manus transferre. Sed post meum quoque discessum , abs que ullius expectata traditione, vel iudicum consignatione, absque diminutione rerum, vel mancipiorum , cum omni supraposito, vel quicquid ad ipsa loca aspicere, vel pertinere Videtur, vos heredesque vestri, vel cui a vobis permissum fuerit, in eorum faciant rectorare potestatem vel dominationem: Et si fuerit aut ego ipse, aut ullus de heredi bus meis, vel quaelibet persona , quae contra has obligationes aliquam calumniam , vel repetitionem, aut contemptum generare praesumpserit, illud quod repetit non vindicet, & insuper contra cui lietem intulerit solidos CC. componat. Et hae obligationesvno tenore coetiscriptae firmae permaneant.

237쪽

VII. Precaria.

DO MI No venerabili illi rectori Ecclesiae il

lius , vel omni congregationi ibidem consistenti. Ego enim ille, ad meam petitionem vestra decreuit voluntas , ut mihi villam vestram , sitam in pago illo, in condita illa, in loco nuncupante illo, cum omni merito ad se pertinente vel aspiciente, v fructuario ordine mihi conseruare iube retis : quod ita & fecistis. Ea vero ratione ut mihi exinde non liceat aliubi , nec vendere , nec donare , nec in nullo modo distrahere ; sed sub vestro praetextu, quatenus vestrum decretum manserit hoc tenere & usurpare faciam. Vnde censui me annis singulis ad festiuitatem ipsius sancti, partibus vestris reddere argentum tantum. Et post meum quoque discessum suprascriptam rem, cum Omni integritate & soliditate sua , quicquid ibidem aspicere vel pertinere videtur, cum omni supraposito vel quicquid ibidem transitus meus dereliquerit, absque ullius expectata traditione, vel iudicum consigna

tione, aut heredum meorum repetitione, VOS a

gentesque ipsius Ecclesiae in eorum faciant reuocare potestatem , vel dominationem. Et si fuerit aut ego ipse, aut ullus de heredibus meis , vel quaeli bet persona, quae contra hanc precariam aliquana calumniam vcl repetitionem , aut Contemptum generare praesumpserit, illud quod repetit non vindicet, de insuper contra cui litem intuleriti solidos C.

238쪽

VETERES. ITs componat. Et haec precaria , quamuis per diuersorum annorum curricula a me fuisset possessa , nullum praeiudicium vobis praeparetur , sed ita firma permaneat, quasi per quinquennium fuerit renouata, cum stipulatione lubnixa , omnique tempore inuiolata permaneat.

VIII. Item venditio. ΜΑo Rivico fratri ego ille. Constat me tibi vendidisse, & ita vendidi infra terminum lius, in loco nuncupante illo, campum, Vel vineam , iuris mei , habentem aripennos tanto S.

Est quidem de uno latere de fronte terra illius, de alio latere & fronte terra illius: unde acccpi , te pretium, in quod mihi bene complacuit valens sol. tantos , ita ut ab hodierna die quicquid de supradiista re facere volueris liberam habeas potestatem, saluo iure ipsius sanisti. Et si fuerit, aut ego ipse , aut ullus de heredibus meis , vel quaelibet persona , quae contra hanc venditionem aliquam calumniam , vel repetitionem generare praesumpserit, contra cui litem intulerit sol. XV. componat,& haec venditio firma permaneat.

IX. venditio de seruo. MAONirico fratri illi, ego ille. Constat

me tibi vendidisse, & ita vendidi seruum iuris mei nomine illum, non furem, non fugitiuum,

239쪽

sed sano corpore bonisque moribus constructum. Vnde accepi a te pretium, in quod mihi bene complacuit valens sol. tantos. Ita ut ab hodierna die, quicquid de supradicto seruo facere volueris , liberam habeas potestatem. Et si fuerit, aut ego ipse, aut vllus de heredibus meis, vel quaelibet persona quae

contra hanc venditionem aliquam calumniam vel repetitionem generare praesumpserit, contra cui litem intulerit sol. LX. componat, & haec venditio firma permaneata.

X. Venditio de semetipso , qualiter homo liber

venundetur.

DO Mino semper meo illi, ego ille. Placuit

mihi ut statum ingenuitatis meae in vestrum deberem obnoxiare seruitium : quod ita & feci. Vnde accepi a te pretium, in quod mihi bene complacuit sol. tantos , ita ut ab nodierna die , quicquid de me seruo tuo, sicut Be de reliquis mancipiis tuis facere volueris, 1 die praesente liberam habeas potestatem. Et quod fieri non credo, si fuerit ulla

quaelibet persona, quae contra hanc venditionem, quam ego mea spontanea voluntate fieri rogaui, aut qui contra eam aliquid agere , vel calumniam generare conauerit, illud quod repetit non vindicet, S contra cui litem intulerit, auri libram unam, argenti pondo quinque coactus exsoluat, & haec venditio firma permaneat.

240쪽

vETERES. XI. Dimia coilemonis. NO s quoque in Dei nomine matricularij san

cti illius, dum matutinis horis ad ostia ipsius Ecclesiae obseruanda conuenissemus , ibique imantulum sanguinolentum, periculo mortis imminentem , pannis inuolutum inuenimus, & ipsum per triduum , seu amplius apud plures homines inqui-suimus, quis suum esse diceret, & non inuenimust cui nomen ipsum imposuimus. Sed postea pietate interueniente, & Domini misericordia opitulante sum infantulum homini aliquo, nomine illo ad nutriendum dedimus, ut si Deo praesule conualuerit, ipsiim in suis seruitiis ac solatiis secundum legis ordinem retineat. Pro quo pretium accepimus, in quod nobis bene complacuit, valens sol. tantos. Et ut praesens epistola firmior sit, manibus propriis eam subterfirmauimus-bonis hominibus roborandam decrevimus, secundum sententiam illam, quae data est ex corpore Theodosiani libri quinti, dicentem: Si quis infantem Hanguine emerit, si nutriatam dominus , vel pater eum recipere voluerit , aut eius - ι unic Cacilem meriti mancipium, aut pretium nutritor quantum va- ... -- luerit consequatur. XII. Ingenuitas. L.M. XCI.

OVi debitum sibi nexum relaxat seruitium, in futuro apud Dominum sibi retribui con-

Z iij

SEARCH

MENU NAVIGATION