Marculfi monachi aliorumque auctorum Formulae veteres, editae ab illustrissimo viro Hieronymo Bignonio advocato regio, cum notis ejus auctioribus & emendatioribus. Accessit Liber legis salicae olim editus a clarissimo viro Francisco Pithoeo nunc vero

발행: 1665년

분량: 716페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

cuit, ut illum Vna cum consensu patris sui, in ciuitate illa, cum curia publica, de potestate patris naturalis discedentem&in meam potestatem venientem in loco filiorum adoptarem : quod ita & feci. Ea vero ratione, ut quandiu aduixero fideliter mi hi praestet solatium , vel adiutorium , & omnes res meas diligenter excolat ; & post obitum quoque meum , sicut a me genitus fuisset, ita in omni hereditate mea per nanc epistolam adoptionis sit successurus; vel quicquid de supradictis rebus meis,

quantumcumque moriens dereliquero , facere voluerit , iure proprietario , absque repetitione heredum meorum, liberam & firmissimam in omnibus habeat potestatem. Et illud mihi inserere placuit, ut si fuerit ullus ex heredibus meis, vel quaelibet persona, quae contra hanc epistolam adoptionis, aliquid contra te, aut contra eum, cui tu ipsas res dereliqueris, calumniator, aut repetitor accesserit, illud quod repetit non vindicet, &insuper contra cui litem intulerit sol. tantos componat i&haec adoptio gestis alligata, firma permaneat.

αἰώ. XXIV. istola qualiter tutores publice

recipiantur. A--παιώ 1 EX Romana constringit, ut qui tutores no- π .2ν.- is luerint esse paruulorum, si forte cesserit tu hereditas, ab ipsa habeantur extranei. Pr

pterea ego in Dei nomine ille, Iudex prouinciae illius, Dum & omnibus habetur percognitum, qua liter

252쪽

Iiter parentes istius praesentis orianuli, nomine illo, ab hac luce discesserunt, & testamentarium tutorem ei non dimiserunt, & minime suas procurare potest necessitates ; ideo una cum consensu primatum ciuitatis, conuenit nobis, ut istius patruo, una cum omnibus bonis suis, facto conscripto rerum inuentarum, ei sub ossicium tutoris commendare deberemus: quod ita & fecimus. Ea vero ra

tione, ut per nullam occasionem supradicti pupilli hereditas, quicquid in pago illo, in villis nuncupantibus illis videtur habere, non minuatur : sed ipsas res , Vel mancipia , atque omnem suam substantiam diligenter excolat, & ipsum pupillum exinde nutrire, vel ministrare faciat. Et ii Deo propitio in perfectam venerit aetatem, omnia ei secun-ddm legis ordinem cum integritate seruata redda tur. Vnde conuenit nobis, viduas epistolas uno tenore conscriptas, exinde conscribere, vel adfirmare deberemus: quod ita & fecimus. Unam quidem iam dictus patruus suus secum retineat, alteram Vero aliquis homo, nomine ille, de manu nostra, Veliam dicti pupilli, suscipiat, ut futuris temporibus,

Deo auxiliante, sub testificatione bonorum viro rum , qui subter tenentur inserti, per ipsam cum omni integritate omnia sua exigere ciebeat.

XXV. Pactum inter parentes.

CHARi τλτis studium & dilectionis affectus inter propinquos decet, ut quicquid de rebus

253쪽

394 FORMULAE

eorum inter se diuiserint, scripturarum serie alligo tur , secundum Romanam legem ordinantem , ut quicumque in aetate perseista pactionem, vel definitionem per scripturam fecerit, & hoc quod fecit implere neglexerit, aut contra eam ire praesumpse-An nuta/rit, infamis vocetur, & ipsam causam agere non opactis. permittatur , atque poenam statutam cogatur e

soluere. Igitur placuit atque conuenit inter illum,& germanum linum illum , Ut hereditatem paternam atque maternam inter se diuidere, vel exaequare deberent, quod ita & fecerunt Accepit itaque ille in portione sua villas nuncupantes illas, stas in pago illo, cum terris, aedificiis, accolabus, mancipiis , vel caetera quasta mur. Similiter contra, accepit ille, in compentationem portionis suae, villas nuncupantes illas , sitas in pago illo, cum terris , aedificiis , accolabus , mancipiis, vi caetera quae Ρ-quuntur. Haec quidem omnia unanimiter consen-

tientes, pars parti tradidisse, vel consignasse cognoscite , ita ut quicquid post hunc diem unusquisque de hoc quod accepit facere voluerit, absque nostris repetitionibus liberam & firmissimam in omnibus habeat potestatem. Et si aliquando aliquis ex nobis, aut heredibus nostris contra has epistolas aliquid agere, vel refragare praesumpserit, eius repetitio nullum obtineat effcctum , & insuper contra cui litem intulerit sol. tantos componat, & praesens

pactio vel definitio, cum stipulatione subnixa firmα

254쪽

XXVI. Commutatis. IN τε R quos charitas inlibata permanserit , a

parte parti beneficia opportuna praestantur. Ideo-Jue placuit atque conuenit, inter inlustrem virum luna, & illum , ut loca aliqua inter se commutare deberent, quod ita & fecerunt. Dedit igitur vir inluster ille , partibus illius , locellum nuricupantem illum , situm in pago illo, cum terris, domibus, aedificiis , accolabus, mancipiis , libertinis, vineis, sylvis, pratis, pascuis , aquis , aquarumve decursibus, mobilibus de immobilibus, cum omnibus appenditiis suisque adiacentiis, vel omni supraposito, totum & ad integrum, de iure meo, sicut praesenti

tempore a me videtur esse possessum, in tuam trado potestatem, vel dominationem. Similiter in compensationem huius meriti , dedit iam dictus ille, partibus illius, alium locellum nuncupantem illum, situm in pago illo, vel tera quae sequuntur: ita ut ab hac die, unus quis de hoc quod accepit facere voluerit, iure proprietario, liberam & hrmissimam in omnibus habeat potestatem. Et illud inter nos inserere'lacuit, ut si ullus ex nobis, heredibus succensoribusque nostris fuerit, qui hoc immutare, vel

refragare tentaverit, rem quam accepit amittat, &insuper contra cui litem intulerit sol. tantos componat , & sua repetitio nullum obtineat effectum. Et hae commutationes uno tenore conscriptae omnique tempore maneant inconuulsae.

255쪽

XXVII. Confirmatio Regis, vel inflecta ista, cui umque principis , in eo qui ab hostibus

est depradatus, vel ab igne concrematus. MER ιτο largitate Regis, & munere subleuantur , qui ab hostibus vel incendio passi

sunt damna, vel violentiam. Igitur fidelis noster ille , clementiae regni nostri suggessit, eo quod ante hos annos exercitus noster, aut illius Regis, vel per negligentiam alicuius hominis in loco nuncupante illo, domus suae, vel res quamplures una cum instrumentis chartarum , tam quod Regio munere perceperat, quam & de diuersis partibus per vendi

tiones, donationes, cessiones, commutationes, ad

traxerat, vel quicquid in pago illo , vel locis nuncupantibus illis possederat, incendio fuisset crematum : unde relationem sub testificatione bonorum

hominum cognouimus recensendam , Omnes reS

suas, vel instrumenta chartarum , perisse , vel sibi sicut nobis suggessit, damna sustinuisse. PraecipientcS ergo iubemus, ut quicquid memoratus ille, sicut vique nunc tam de terris, domibus, accolabus, mancipiis , libertinis, vineis, pratis , sylvis, aquis, aquarumve decursibus, vel reliquis quibuscumque beneficiis, usque ad praesens cum aequitatis ordine quietus possedit, & ita deinceps in iure & dominatione eius permaneat. Et per hoc praeceptum, plenius in Dei nomine circa eum sussultum, atque confirmatum, absque ullius inquietudine, teneat &

256쪽

possideat, suisque posteris , aut cuicumque Voluerit ad possidendum derelinquat. Quam vero auctoritatem propria manu subter roborare decrevimus.

XX VIII. Item apennis. . CON VETUDINE huius loci, vel etiam legis

terrenae iustitiae, constat esse prospectum, ut quicumque ab incendiis, vel hostibus , seu a latronibus fuerit perpessus dispendium, oportet hoc casu in foro publico vel ciuitate, cum curia publica& defensore, vel reliquis ciuibus publicare. Idcirco non habetur percognitum, qualiter homo nomine ille, per timorem illius qui Turonus ciuitatem anno praesente hostiliter venit, & multa mala ibidem perpetrauit, instrumenta sua de locis denominatis illis, vel de diuersis facultatibus suis , subtus terram in villa illa misit, & ibidem computruerunt &perierunt. Propterea ei necesse fuit, ut una cum notitia pagensium, qui hoc cognitum bene habebant, Turonus ciuitate apennem exinde deberent adfirmare , Vt quantumcumque per ipsa instrumenta,vam in terris, quam in mancipiis, seu & reliquis rebus, sicut usque nunc quieto ordine tenuit & pos. sedit, ita & admodum liceat inantea ipsas res quiete tenere & possidere, & cui voluerit, Christo auxiliante, derelinquere. Vnde conuenit, ut duae epistolae , Vno tenore conscriptae , exinde fieri vel ad firmari deberent, ut una in foro publico in ipsa ciuitate sit adfixa, aliam vero ipse secum pro cautela

257쪽

& temporibus futuris apud se retineat, ut si ei inantea necesse fuerit, in praesentia Regis, aut principis loci sit proferenda.

XXIX. Essitio legibin comprehensa. .

LE x Romam pro utilitate humani generis exposcit, ut si quando cuiuscumque iniusta appellatio comprobatur, sumptus quos post appellationem aduersarium suum accusator compati su tinere , non in simplum ei, sed in quadruplum ab accusatore cogatur restitui. Igitur ego in Dei nomine ille, dum non est incognitum , qualiter apud te homo ille, nomine illo, in rationes publicas, ante illustrem virum illum , vel reliquos viros ,.qui subter tenentur inserti, Turonus ciuitatem adsteti,

de aliquibus locellis , nuncupantibus illis, sitis in pago illo, qui mihi per legitimam successionem

sunt debiti, & tu praesenti ordine, malo ordine eos possidere videris. Vnde apud me in responsum introire noluisti, nis, sicut lex edocet, tibi inscripti nem de sumptibus & expensis confirmassem. Ideo placuit mihi, ut hanc editionem in te adfirmare doherem, quod ita de feci: ut si apud me de ipsis rebus in rationes, vel in iudicium introieris, & ipsa causa inter nos legibus definita fuerit, & mea iniusta fuerit accusatio comprobata, de eadem causatione, omnique tempore quietus resideas, & sumptus , vel expensas superius nominataS, quas pro necessitatibus tuis me compellente visus es expendisse,

258쪽

vETERES.

secundum legit. ordinem , transacto litis tempore partibus tuis cogar restitui. Et pro rei totius firmitate hanc editionem manu propria subterfirmaui,& bonorum virorum roborandam decreui. Et si is homicidio accuserio processerit , secundum hanc sententiam siriptio celeiatur. Quicumque alium de nomicidi, crimine periculosa , vel capitali obiectione pulsauerit, non prius a iudicibus audiatur , quam se similem poenam quam reo intendit conscripserit subiturum. Et si seruum alienum accusandum esse credide:it, se simili inscriptione constringat in futurum , ut supplicia innocentium seruorum , aut poena capitis sui, aut facultatum amissione compenset.

XX Relatio cum iudicio.

A VcτORITATE legis praeceptum est, ut in

toto litis termino requiratur , per quem Ortae1h contentio. Et si quis ad rapinam faciendam adgreditur, aut iter agentem inudiauerit, aut domum alterius nocturnus spoliauerit, mors animae ipsius ne requiratur. Igitur ego in Dei nomine , ille Iudex, veniens in loco nuncupante illo, sub die illo, una cum bonis hominibus, ad locum accessionis, ubi aliquis homo nomine ille quondam interfectus iacebat, requirens pro qua re ibidem interfectus fuisset: sed venientes homincs ibidem Commanen

tes , qui in initio litis ibidem fuerunt , vel qui ad

ipsos Vccos cucurrerunt, quando iamdictus homo

259쪽

ibidem interfectus fuit, taliter testimonium praebuerunt: Vt dum aliquis homo, nomine ille , solenniter ambulabat, sic iam dictus ille quondam, ipsum adselliuit, vel ei insidiauit, & res suas ei contradixit, atque violenter super ipsum evaginato gladio venit: unde liuores vel capulaturae, atque cola phi manifesti apparent. Ideo etenim , dum sic veritas comprobatur , iam dictus ille , adprehensam manum vel arma praedicti iudicis, sicut mos est, apud homines XII. manu sua tertia decima, distractus vel coniuratus dixit, quod dum ipse solenniter ambulabat, iam dictus ille quondam , eam malo ordine adsilliuit, de evaginato gladio seper eum venit, & super ipsum liuores vel capulationes misit, & res suas illas ei diripere voluit, & postquam istos praesentes livores recepit necessitate compulsus, ipsum plagauit, per quem mormus iacet: &in sua orta contentione, vel in sua mouita , atque persuas culpas ibidem interfectus fuit: Et sic est veri tas, absque ulla fraude, vel conluzio, & in sua cui pa secundum legem ipsum forbamdum fecit. Proi de opportunum fuit ipsi illi, ut hanc notitiam ad instar relationis, exinde accipere deberet e quod ita& fecit. Sed postea taliter in iam dicto loco ipsi illi iudicatum fuit, ut in noctes x L. apud homines XXXVI. manu sua trigesima septima , in Ecclesia illa, in loco nuncupante illo , coniurare debeat apud homines visores & cognitores ; eo quod ille quondam malo ordine super eum venisset, & res suas ei contendisset, vel primitus ipsum plagasset, Vel

260쪽

VETERES. ΣΟΙ vel liuorasset, & ipsum in via adsillisset, vel in si diasset, & in sua mouita vel in sua culpa ibidcm interfechus fuisset. Et si hoc facere poterit de ipse

morte quietus valeat residere.

XXXI. Breuesacramenti. BREVS sacramenti, qualiter ingressus est ille

in loco nuncupante illo , in Ecclesia illa , sub praetentia illius iudicis vel bonorum virorum , qui subter tenentur inserti, ad placitum suum custodiendum. Unde retroactis diebus quadraginta , relationem de morte illius , per iudicium bonorum virorum accepit, iuratus aixit : per hunc locum sinctum & Dei reuerentiam , dum ego solenniter inibi ambulabam, iam duinis ille quondam in loco nuncupante illo, me malo ordine adi alliuit, vel liuorauit, & colaphos super me posuit, & ad rapi nam , vel ad insidiam super me faciendam adstetit,& res meas mihi malo ordine diripere, vel tollere tentauit. Et ego in sua orta contentione , vel in sua mouita atque per suam culpam in ipso loco ipsum interfeci, per reuerentiam istius sancti & Dei alti simi; Similiter testes sibi similes visores & cogntiatores, secundum quod ei iudicatum fuit, post iplum iurauerum, ut quicquid iam dictus ille de hac causa iurauit, verum & idoneum sacramentum dedit. Ij sunt qui hoc sacramentum exceperunt, manibusque

eorum subterfirmauerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION