D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

LIB. III. CAP. XIII. I Inomen Christi non adoretur: Oimnia enim subiecit sub pedibus eius, ut introducit Apostolus in fine priumae epistois ad Corint.In principio etiam Malachiae prophetae ostenditur istud dominium : Ab ortu, inquit, Solis , usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus: & in omni loco sacrificatur,&offertur nomini meo oblatio munda qui a magnum est nomen meum in gentibus , dicit dominus exercituum : In quo vero satis apparet, . . . dominium Christi ordinatur ad sa- lIutem animae, & ad spiritualia bona, ut iam videbitur, licet a tepor libus no excludatur, eo modo,quoad spiritualia ordinantur : Et inde est, quod quamuis Christus ador retur a Magis, glorificaretur ab Angelis, in signum uniuersalis sui dominij; humili tamen loco iacuit vilibus inuolutus pannis: Qua quidsi rvia homines melius ad virtutem trahuntur, quam armorum virtute;

322쪽

DE RE G. PRIN. . Et hoc quidem intendebat , licet

sepius sua uteretur potentia , Ut Uerus dominus. In humilitate ergo vixit;& demum in Augusto substituit, ut describeretur uniuersus ombis in ortu domini, ut Lucas euangelista testatum Et in hac descriptione soluebatur census, siue tributu, ut historiae tradunt, in recognitionem debitae seruittitis non sine inlasterio qitia ille natus erat, qui Verus erat in udi dominus, & Monarcha, cuius vices gerebat Augustus, licet non intelligens: sed nutu Dei, sicut CaVphas, prophetauit: Vnde hoc inllinctu dictus Caesar mandauit tunc temporis, ut narrant historiar, nequis de Romano populo domi num ipsum vocaret: Quas quidem vices Monarchiae post Christi ver1 domini natiuitatem gessit A ligust

quatuordecim annos toto orbe terrarum subacto quia, ut acta Princi

pum Romanoru describlint, dictus Caesar Augustus quinquaginta sex

323쪽

annos, SI menses sex tenuit principatum. Tiberius etiam, qui eidem A ugusto successit,ut narrant historiae, Christum tanquam verum dominium inter Deos transferri Voluit ; licet impeditus fuerit a superbo,& fastoso Senatu impatiente alicuius dominij. Tertio autem apparet excellentia Monarchiae Christi psuper alias quatuor praecedentes ex dominantis dignitate; quia Deus. & ho ni o: S ecundum quam consi de rationem humana natura in Chri sto participat infinitam virtutem sex qua maioris fortitudinis est, R virtutis supra humanam fortitudinem , & Virtutem ; quam quidem descri bit Esaias quantum ad virtu tem temporale Christi, unde ipsum Μonarcham appellam': Paruulus inquit, natus est nobis ; & filius da tus est nobis;&- factus est principatus super humerum eius; & vocabitur nomen eiuς admirabilis con

siliarius, Deus sortis, pater futuri

324쪽

DE RE G. PRIM

seculi', princeps pacis multiplic bitur eius imperium, & pacis non erit finis: In quibus verbis, omnia tanguntur, quae requiruntur ad verum Principem; immo transcendit metas omnium dominorum, ut insequenti capitulo declarabitur, Maspicienti patet. Hic ergo principatus, siue dominium omnes mo- Darchias, siue dominia transcedit, an nihilat, & confringit; quia omnia regna subijciuntur eidem : Qd per eundem prophetam praenunciatum est: Vivo ego, dicit domin quia mihi curuabatur omne genu. Et Apostolus Paulus ad Philip. In nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium,& infernorum. De hac Monarchia concludit Daniel exposita Nabuchodonosor somnij visione: In diebus, inquit, illis, hoc est, post illas quatuor Μ narchias, A ssyriorum,Persarum,&Medorum; Gr corum,& Romanorum suscitabit dominus regnum

325쪽

coeli, quod in aeternum non dissipa

bitur;& regnum eius alteri non tradetur: & comminuet uniuersa re-

gna haec,& iplum stabit in aeternu: Cuius quidem ratio sternitatis si iis est in promptu; quia iste princia patus aeterno coniungitur, cum iste dominus Deus, & homo sit. Et sic completus est circulus a puncto ad punctum; quia probatum est supra

a Deo omne dominium originem trahere : In isto vero principatu Percursis hominum motibus terminatur princip tus, sicut in re immobili, ultra quam non est mo- tius . Et sic oportet ex

'dictis concludere, quod istud do

I minium non

potest defic

326쪽

DE RE G. . PRIN. -

De Monarchia Christi: quo tempore inc pit ;& quomodo latuit; dc quare:& duplex a s signa tur cause suae cultationis i & primo ponitur una. yitam elegit: unde in Matthaeo dicitur: Vulpes foueas habent,& volucres coeli nidos; filius autem homini non habet,ubi caput suum reclinet. Item: in Ioanne scribitur,

quod cum pauisset multitudinem, abscondit se;quia volebant eum populi rapere, ac regem facere. Item: in codem ipse dicit: Regnum meu non est de hoc mundo. Ad hanc autem quaestionem est responsio ;quia Principatus Christi inc pit itatim in ipsa sui natiuitate tempora-

ED tunc oritur qu stio de iusto Domini principatu, quando ancspit: quia constat multos postea imperaste: ipse vero abiectam

327쪽

LIB. III CAP. XIIII. I

die angelorum ministratio, & d nuntiatio : unde in Luca scri bitur, quod Angelus ad pastores ait: An-

nuncio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis saluator mundi. Itqm magorum adoratio :AV . de in Matth. dicitur: Cum natus ec

sex Iesus in diebus Herodis Regis ,

ecce Magi veniunt ab oriente His rosolymam dicentes: Vbi est, quinatus est Rex Iudaeorum Vidimus enim stellam eius in oriente, & v nimus adorare eum: In quib' actibus satis est notus principatus ei ac temporis exordium, prophet

tus quidem, & pronunciatus per

Esaiam in verbis supra praemissis. Et attendedum,qubd in sua infani tia plus apparuit virtutis,& poten- tiae praetendentis excellentiam suit dominij, quam in adulta aetate, ad' insinuandum suam infirmitate esse, voluntariam, non necessariam,quae assumpta est ab ipso;. & non publi- ce usus, nisi in casi bus propter di

328쪽

DE RE G. PRIMplicem causam,quq ad praesens si ficiant: Vna est ad docendum in

principious numilitatem,per quam

quis redditur in regimine gratiosus ; quia humilitas meretur gratiam iuxta illud: Humilem spiritu suscipiet gloria: Et iterum: In mansuetudine opera tua perfice, se super hominum gloriam diligeris: Et in canonica beati Iacobi: Deus si perbis resistit, humilibus autem dat gratiam: Sed tanto amplius in Principe est necessaria, quanto per eminentiam sui status dentibus inuidiae superiorem non. patientis lac ratur : Quod considerans Dauid

Rex fastos Regis filiς , videlicet Michol insultanti, & dicenti, quod

coram ancillis suis se discooperuis.set ad Dei Iaudem, & reuerentiam diuinς arcae, ouq tunc pro numine habebatur, responsum dedit, Vt p tet in z.Regum: Ludam,inquit, ante dominum, qui elegit me potius, quam patrem tuum; & quam omnem

329쪽

LIB. III. CAP. XIIII. I snem domum eius; & praecepit mI-hi, ut essem dux super populum domini in Israel: Et ludam, & vilior fiam, plusquam factus sum; & ero

humilis in oculis meis. Quam re sulam Christus seruare voluit in seipso secundum voluntatem Dei patris per prophetam Zachariam praenunciatam, quam euangelista Matth. in Christo adimpletam esse pronunciat: Ecce, inquit, Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, & pullum filium subiugalis. Quod si principes mundi de hu militate commendantur,& paupertate, per quae gratiosi facti sui su ditis: & ipsorum prosperatum est dominium; quare non magiS commendabimus persectam humilitatem Christi Scribit enim Maximus Valerius libro 1 t. de Codro Ath niensi Rege, & August. de ciuitate Dei: quod cum Peloponnenses pugnarent contra Athenienses, excosultatione Apollinis certioratus

N est,

330쪽

est, quod ille exercitus praeualeret, cuius dux morti dicaretur: unde

rex Codrus pro salute suae gentis in effigie pauperis se hostibus interficiendum obtulit; ipsoq; mo tuo in fuga versi sunt hostes : Fropter quod Athenienses ipsum inter

Deos asserebant fuisse translatum. Tradit etiam idem August. in praefato libro; & Maximus Valerius de quibusdam Consulibus Romanis , ut de Lucio Valerio, quod in tanta mortuus est indigentia, Vt cogerentur amici coli ectam facere nummorum pro eius sepultura: Fabriacius etiam consul de hoc ipso summe commendatur ; unde scribitidem Valerius Maximus, & Vegetius de re militari lib. . &dictum est supra ,iquod cum esset par Vnicuique pauperi:& legati Epirotarumagnum auri pondus eidem offer

rent, eo recusante: Narrate,inquit,

, Epirotis me malle haec habentibus imperare, quam ipsa possidere. I . e. Quid

SEARCH

MENU NAVIGATION