D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

LIB. m. CAP. X. 23 Ibit, ait propheta, Dominus Deus coeli regnum,quod in aeternum nodissipabitur: & regnum eius populo alteri non tradetur, cominuetq; uniuersa regna, & ipsum stabit in aeternum : Quod totum ad Christum referimus, sed vice eius ad Ro manam Ecclesiam , si ad pascedum gregem eius intendat. Attendendum etiam , quod diuina institutio destitui non potestti quia solum dispensatores, & ministros assumpsit suos vicarios Christus, sicut Apostplus dixit primae ad Corinth. Sic nos,inquit, existimet homo, ut ministros Christi. Ss dispensatores ministeriorum Dei: Solus enim Christus fundauit ecclesiam, cuius ministeri u Petro commisit. Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est, quod est

Christus Iesus. Vnde sacri Doctores quandam potestatem Christo, attribuunt, quam Petrus non habuit, nec sui successores, &ipsam

302쪽

, DE RE G. PRIMpotestatem excellentem nuncupat: &sic potestas Petri, & successorueiuS non adaequatur potestati Chiisti: Immo omnino transcendit: Potuit enim Christus sine baptismo saluare; propter quod es Hieronymus dicit super Matthaeum, quod nullum sanauit in corpore, quem non sanauit in mente; & tamen sine baptismo : Quod tamen Petrus non potuit: Unde & Cornelium Centurionem, ut in Actibus Apostolorum legitur, cum tota sua familia baptizauit, etiam post adue tum Spiritus sancti: Potuit etiam

mutare Christus formam sacram torum,& materiam: Quod Petrus non potuit, nec successores eius.

Haec ad praesens dicta sufficiat subtiliora a sapientibus relinquendo , mitiora,quae dici possent. In hoc tamen sistat conclusio prisentis capituli, Vicarium Christi cunctis d bem prεferri ex iam dictis causis.

303쪽

LIB. ΙΙΙ. CAP. xL I31s De dominio regali, in quo contastit ι & in quo differta politico : &quomodo distinguitur at uersimode

VNC autem ad regaIedominium est procedeiadum, ubi est distinguendum de ipso, .secundum diuersas regiones et & prout a diuersis varie inuenitur traditum: Et primo quidem in sacra scriptura aliarer leges regalis dominij traduntur in Deuteronomio per Moysen, aliter in primo Regum per Samuelem prophetam : Vterque tamen in per Dona Dei differeter ordinat Regem ad utilitatem subditorum s quod est proprium Regum, ut Philos phus tradit in 8. Ethic. Cum,in- quit, constitutus fuerit Rex, no mul tiplicabit sibi equos; nec reducet populum in AEgyptum equitatus numero subleuatus. Non habebit

304쪽

DE RE G. PRIM

uxores plurimas, quae alliciant animam eiuS; neque argenti, aut auri

immensa pondera quod quidem qualiter habet, intelligi supra traditur in hoc libro describetque ibi

Deuteronomium legis huius,& habebit secum; legetque illud omni- bus diebus vitae suae,ut discat tim re Dominum Deum situm,& custodire verba eius, & cerimonias ; &li ut videlicet possit populum dirige- rc secundum legem diuinam: Vnde & Rex Salomon in principio sui regiminis hanc sapientiam a Deo petiuit ad directionem sui regimiai nis pro utilitate subditorum , sicut scribitur in 3 .lib.Regum. Subdit ve ro dictus Movias in eodem lib. Nec eleuetur cor eius in stiperfluum s . per fiatres suos; neque declinet in l)artem dextram, Vel sinistram : ut Ongo tempore regnet ipse, & fili' eius super Israel. Sed in I. Regum traduntur leges regni magis ad uti . litatem Regis, ut supra patuit in

lib. 2.

305쪽

LIB. ΙΙΙ. CAP. XI. 133 lib. r. huius operis, ubi ponuntur

verba omnino pertinentia ad conditionem seruilem: Et tamen S muel leges, quas tradit, cum sint penitus despoticae, dicit esse regales. Philosophus autem in 8. Ethic. m

gis concordat cum primis legibus Tria enim ponit de Rege in eo lib. videlicet, s ille legitimus est Rex , qui principaliter bonum subditorum intendit: Item,qui per se sufficiens reperitur; & qui omnibus bonis superexcellit, ne videlicet subditos grauet: Item ille Rex est,qui curam subditorum habet, ut bene perentur, quemadmodum pastor ovium. Ex quibus omnibus manifestum est,quod iuxta istu modum, despoticum multum differat a r

gali , ut idem Philosophus videtur

dicere in primo Politicorum.Item, quod regnum non est propter Rogem,sed Rex propter regnum;quia ad hoc Deus prouidit de eis, Ut regnum regant, & gubernent; &

306쪽

: DE RE G. PRIN. unumquemque in suo iure conse uent: Et hic est finis regiminis. Quod si ad aliud faciunt, in seipsos commodum retorquendo no sunt Reges, sed tyranni; contra quos dicit dominus in Ezech.V h pastoribus Israel, qui pascui semetipsos: Nonne greges pascuntur a pastori bus p Lac comedebatis,& lanis operiebamini, & quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum nopascebatis: Quod infirmii fuit non consolidastis;& quod aegrotum n sanastis; quod confractum, non allil gastis quod abiectum, non redux stis; & quod perierat,no quaesistis: sedcu austeritate imperabatis eis,& cum potentia. In quibus verbist nobis sufficienter forma regiminis

traditur redarguendo contrarium. Amplius autem: regnum ex horninibus constituitur ; Dcut domus ex parietibus, & corpus humanum ex membris, ut Philosophus dicit in y. Politicorum: Oportet ergo, Vt

307쪽

LIB. III. CAP. XI. 13 regimen prosperetur , quod homineS conseruentur per Regem. Et hinc habet commune bonum c

iuslibet principatus participatione diuinae bonitatis: Vnde bonum comune dicitur a Philosopho in priamo Ethici esse, quod omnia appetunt;& esse bonum diuinum, ut, cui Deus , qui est Rex Regum , ScDominus dominantium, cuius vi tute Principes imperant, Vt pro b tum est supra, nos regit, & gube nat, non propter seipsum, sed prodipter nostram salutem: ita & Reges faciant , & alij dominatores in orbe. Sed quia nemo militat stipedijs suis unquam; & quodam iure natu rar de tuo labore unusquisque debet reportare mercedem, Ut probat

Apost in prima epistola ad Corint. hinc habemus, si licet Principibus a suis subditis tributa percipere, Mannuos censiis: unde cum Apostolus ad Romanos Τbasset omne dominium a Deo esse prouisum; vitia

308쪽

DE RE G. PRIMmo persuadet eisdem retribueres Iabore: Ideo, inquit, & tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsi seruientes. Aug. etiam eadem verba pertractans de verbis domuni, hoc idem probat. Conclude dum est ergo legitimum Regem secundum forma in Deuteronomio traditam sic debere regere, & g bernare. Ad hoc etiam exemplis monemur; quia omnibus agetibus contrarium male cessit: primo quidem Regibus Romanis; quia Spter eorum superbiam, & violentiam , quam exercebant, eiecti sunt a regno ut Tarquinius superbus cum, filio, sicut historiae tradunt. Item: Achab, 3c Iezabel uxor eius mala morte interierunt pro violentia , quam fecerunt Naboth de vinea tua;Vt in quarto lib. Regum scribitur: Τraditur etiam ibi, quod canestinxerunt sanguinem suorum cad uerum in praedicta vinea in argi

mentum maleficij in Naboth commissi:

309쪽

LIB. III. CAP. XL rasmissi: Sed non sic Rex David, ut scribiturin 3 .lib. Regum : Cum enim vellet altare condere ad Deum placandum pro numeratione populi fastosa nimis offensum , Aream emit ab Hareuma Iebuseo; ipsoque offerete gratis recusauit rex: Et, ut scribitur in primo Paralipomenon pro praefata Area, dedit David se

centos Siclos auri, iustissi mi ponderis : Per quod habemus, ' Prin- . 'cipes suis debent esse contenti stipendijs; nec subditos suos grauare . possunt in bonis eorum, & rebus; nisi in duobus casibus,videlicet ratione delicti, & pro bono communi sui regiminis: Primo enim modo propter ingratitudinem suos priuat studo fideles alios autem titulo iustitiae, propter quam sunt concessa domini ut dictum est supra. Et in prouerbijs dicitur: Quod iustitia firmatur thronus Regis : Vnde Selex diuina tra ressores diuinorum praec torum mandat lapidari, de

310쪽

DE RE G. ΡR IN diuersis cruciari poenis: Quod qui

dem consonum videtur, si attendamus ad quamcunque rela creatam, & praecipue ad corpus hvlman um y quia, ut nobilior pars conseruetur,abij cimus viliorem : amputamus

enim manum, Ut conseruetur cor,& cerebrum , in quibus principalia ter hominis vita consistit, quod &Iex euangelica approbat. Si, inquit, oculus tuus scandalizat te, & siue manus, siue pes quod .p gradu h minum accipit August.) erue eum,& proijce abs tei quia melius est ad vitam in 'redi debilem, vel claudu,

quam duos oculos, & duas manus habentem mitti in gehenam.Item: quod pro bono Reipub. possit exugere, sicut S defensione regni, vel pro quacunque alia causa pertinente rationabiliter ad bonum commune sui dominij ratio est in promptu ; quia supposito, quod humanasbcietas sit naturalis, ut probatum est supra,omnia itecessaria ad coimi

SEARCH

MENU NAVIGATION