Martianus Capella. Franciscus Eyssenhardt recensuit. Accedunt scholia in Caesaris Germanici aratea

발행: 1866년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

MARTIANI CAPELLAEropam, Asiam. Africamque. quarum primam atque ulti-623 mam interruptio dispescit Oceani. nam Atlantici profundi ex Gaditano laeto uis intersecans profunda tellurisI 3bicum Hibero latus abscidit et confestim se in propinqui maris stuenta diffudit. quippe a Gaditano ostio in in- Fgressum interioris maris per longitudinem cursus uix quindecim passuum milia numerantur, latitudo uero, ubi angustior quinque, ubi diffusa septem, ubi prolixior decem milibus explicatur. hinc defluxere per diuersos

sinus subsidentesque campos tot maria tot fragores et 10624 quantum per diuersa aequora tumescit. undarum uero

illa proruptio interfluentis Oceani laeua Europam facit, Lybiamque dextra, et montibus utrimque concluditur. nam ab Europa Calpe, Africa Abyla monte despicitur, qui utrimque prominentes dici columnae Herculis meruerunt, ab quod testimonio uetustatis laboris Herculei limes in illis' sit consecratus, si quidem ultra eum progredi consumptae 625 telluris invia prohibebant. denique etiam hoc de eius sacrae uirtutis possibilitate persuasum, quod, eum antea 2o2 6 natura terris maria dispararet ac tantum cingi circuitu 20 firmaret Oceani, montium praedictorum effossis cradicibus diuulsoque confinio camporum deuexis lacunisque terrarum improuisum pelagus in usum impigrae mortalitatis admisit permutans Orbis laciem naturaeque discrimina.

626 hoc igitur laeto laevorsum Europa distenditur usque in Tanais numinis gurgitem, a quo incohans Asia Nili itidem alueo limitatur. qui quidem Nilus eandem Africamque

disrumpens telluris complexum intersecat multitudine nu-uiorum. Europam tamen terminari Propontidis saucibus I 624 ex Plinio III 42 dispicit R et corr. in dispescit B sdissicit supra add. b

282쪽

LIBER VI

dixere quam plurimi, quae Propontis per angusta descendens ad Maeotidem quoque perfertur. Europae tamen principium incohamentique limen 627 Hispaniae contributum sertili frugum opimaeque prouin-5 ciae, metallorum aurique latura minii marmoris gemmarumque muneribus praedicandae. quae quidem, quod Iberi numinis interriuata tractu, amnis sui mreuit cognomentum. cuius illa portio, quae Atlantico confinis oceano in Gaditani laeti litus excurrit, Baetica perhibetur etiam 1ο ipsa uocabulum proprii numinis nuncupatione Sortita, quae ab Vrcitano sine, qua citerior meat, TarraconensiS dicitur a Tarrilhonensi urbe, quam Scipiones condidere. nam Poeni fundauere Carthaginem conditas ubicumque urbes amico sibi nomine praesignantes. sed praedictum 628 15 latus a Pyrenaei iugis in aliam prouinciam dissecatur, si quidem Baeticae a septentrionali confinio Lusitania sociatur, cui nomen fabula a lusu Liberi patris uel cum eo bacchantium sociauit. haec quoque cognomini fluuio permeatur, licet eam Τagus quoque arenis in lustret auratis. D Olisipone illic oppidum ab Vlixe conditum serunt, ex cuius 629 nomine promunturium, quod maria terrasque distinguit. nam ab eius ambitu inchoat mare Gallicum et facies septentrionalis Oceani, Atlanticus uero et occiduus terminatur Oceanus, qui tum Hispaniae limitatur excursibus.

25 in eius quoque confinio equarum latura uentis maritanti- 203 96 627 ex Solino p. 115, 19 sq. et 117, 4 ed. Momms. ill 628 ex Plinio III 8 et Solino p. 116, 20 ll 6 629 ex Solino p. 116, 14 116, 19 117, 11 discondens B3D li 3 incoamentique B inchoamentiqua

283쪽

ΜΑRΤIANI CAPELLAEbus inolescit uolucres proli cursus, ipso spirante Fauonio. uerum Baetica cunctas ubertate secunditatis prouincias 630 anteuenit. quae quidem habet iuridicos conuentus duo, Gaditanum Cordubensem, oppida centum Septuaginta 6s1 quinque habitantium multitudine frequentata. eadem 5 uero longitudinis dimensione distenditur a Castulonis oppidi sine in Gaditanum oppidum, ducentis quinquaginta milibus amplior aestimatur; latitudo quoque in ducenta

632 uiginti quattuor milia excurrit. at uniuersa prouincia habet conuentus septem Carthaginensem Tarraconensem tu Caesaraugustanum Cluniensem Asturum Lucensem Bracarum, ciuitates uero praeter insulas atque aliis contributas ducenias nonaginta quattuor tota complexione dinumerat. tenditur autem per longi- tudinem quantum Agrippa dinumerat milibus quadringentis septuaginta 15 quinque, latitudine ducentis uiginti quattuor, cum sines Carthaginem usque protenderet, quae opinio Agrippae 633 non exiguum admittit errorem. nam Hispania omnis citerior a Pyrenaeo in Castulonis finem per sescenta septem milia longitudinem protrahit, cuius ora paulo amplior ae- 20stimatur, latitudo autem a Tarracone ad litus Iarsonis trecentis septem milibus inuenitur, a radicibus Pyrenaei, ubi utriusque maris propinquitate concluditur. nam paulatim dissusior adiacet in latitudinis excrementum.

merum potius esse earum quae aliis contribuebantur Koppius a

284쪽

LIBER VI

bus admouetur, a cuius radicibus quicquid interiacet usque Rhenum et item inter Oceanum et montes Gebennam et Iuram, Gallicis regionibus attributum. Narbonensis autem prouincia appellatur, quae interno mari allui-5 tur: haec Bracata antea dicebatur, quae ab Italia iugis Alpium atque amne Varo discernitur, cuius longitudo, sic ut Agrippa dimensus, trecenta septuaginta milia passuum, latitudo autem ducenta quadraginta octo. in hac fas prouincia Rhodanus fluuius ex Alpibus ueniens per Le-1o mannum lacum meat, et causas sertilitatis importat terrae germinibus ac secundis, cuius ora diuersis nominibus appellata. nam Hispaniense unum, alterum Metapinum, tertium, quo plenior meat, Massiliolicum nuticupatur. Prouincia uiris oppidis frugibus memoranda unoque tranS- 15 currenda piaculo, quod illic fas fuerat hostias humani generis immolare.

Sed post Alpium montes, qua lacies prominentis 636 naturae ortivi solis inluminatione persunditur, inchoat ac descendit Italia longe ante alias omnes laudibus ueterum 26 in urbis Romae gratia praedicanda . cuius principium 637 Ligures tenent, dehinc quae ubertate soli sacrata occupauit Etruria regio, tam indigetis Aeneae foedere quam remediorum origine atque ipsius Tagetis exaratione celebrata. Vmbri mox Latiumque atque ostia Tiberina deis hincque ipsa caput gentium noma armis uiris sacrisque, quam diu uiguit, caeliseris laudibus conserenda. haec amari sedecim passuum milibus disparatur. dehinc litus 638

in Vulscorum nomen sortemque concessit. mox Campanias 634 ox Plinio IIII 105, III 31 st 37 ο 635 ox Plinio III 33 et Solino p. 111, 12 ll φ 636-638 Plinii III 38 ratione

habita sed multis de suo admixtis conscripsit

285쪽

Picelitesque ac Lucanum latus Bruttiumque coniungitur. cuius promunturium in meridiem austrumque respectans in mare procurrit laevaque alia interioris sinus fluenta complectitur, ut si a primis Alpibus dextrum latus et prolixi montis brachium contempleris, prominentias utrimque 5 componens theatrum quoddam spectare uidearis uudarum. lunata quippe et quodam hemicyclio in promunturium memoratum circumfertur Italia: denique ab ipsis Gadibus, qua se fauces freti interfluentis aperiunt, in Bruttium sinum, qui est primu9 Europae, emissa maria conquie- HG39 scunt. interior uero tellus, quae in superum mare Boreamque profertur, 'Graeciae ora, Sallentinis Pediculis 2o5 s Apulis Pelignis Istris Liburnis et ceteris populis obscurioribus habitatur. laevorsum quoque se nectit et item duobus promunturiis peltae Amagonicae sormam reddit, 15 dextro cornu Leucopetram tendens, laeuo Lacinium. unde cum longa sit ab Alpibus Praetoriae Augustae per urbem Capuam et Rhegium oppidum absque recurvo nexu decies centena et uiginti milia passuum, nusquam uero trecenta milia latitudo eius excedit. a solo igitur Italico Li- in burnia Istriaque discretae sunt centenis milibus paSsuum,

quod ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa intraducenta milia, ut Varro commemorat, ab Sardinia centum uiginti, a Sicilia mille , quingenta, a Corsica minus Octo-610 ginta milia, ab Issa quinquaginta. uerum omnis Italiae racircuitus tenditur uicies centena quadraginta nouem milia. eius umbilicus in agro dicitur Reatino. angustior pluri-I 639 ex Plinio III 38, 43, 45 g 640 ex Solino p. 40, 18

toriae Augustas Vulc. praetoribus augustae BD al praetoriis

augustis b li 18 regium BD il 22 affriea omisso intra D ll24 quingentis B R corcyra B R il 26 uicies quadragies

286쪽

LIBER VI

inum est ad portum, quem Hannibalis castra dicunt: nam uix ibi centum triginta milibus passuum lata est. uerum Italia etiam Pado flumine memoranda, quem Graecia dixit Eridanum . hunc amnem mons Vesulus inter montes Al-s pium elatior gignit sonte mirabili, qui in Ligurum finibus numen creat, ac dehinc fluuius mersus in penita telluris in parte agri Vibonensis emergit. canis ortu dissusior: nam solutis Alpium nivibus flagrantia solis aestiui exuberat ultra gurgitis ripas nullique gloriae nobilium amnium 10 cedens triginta receptis fluminibus Adriaticum mare magna opimus granditate persundit. cetera Italiae memoranda 64l nec poetae tacent, ut Scyllaeum oppidum cum Crataeide numine, quae Scyllae mater fuit, Charybdisque voraginem ac uertiginem tortuosam: Paestana rosaria, scopulos Si-15 renarum. in Campaniae amoenis antiquitus nemora. Phlegraei dehinc campi, habitatioque Circeia Terracina, prius insula, nunc continenti iuncta, Rheginique ab Sicilia continenti separati, atque in compensationem conexae telluris in insulam relegati, Formiae etiam Laestrygonum habita-20 tione samoSae. UHoc loco possem etiam urbium percurrere conditores. ut a Iano Ianiculum, a Saturno Latium, a Danae Ardeam, ab Hercule Pompeios, cum boum pompam duceret Hiberorum. ex cuius laboribus in Liguria campi Lapi-φ 641 maximam partem ex Solino p. 39, 20 - 40, 7 lig 612 ex Solino p. 31, 7-14 et p. 35, 3 et 5, 9-10 et p. 36,

15 nemora D numera BR nunera b li hinc Campaniae amoenissimi tractus Salmasius il flogrei BR li 17 continenti iuneta scripsi eae Solino cogiuncta B coniuncta bH li reginique Bregnique R il 19 furmiae b li Iestrygonum R lostrigonum N g 23 hsreulae B li Herculanium ad radicem Vesuuii a quo haud procul add. p post Herculo li

287쪽

MARTIANI CAΡELLAE darii sunt appellati, quod eodem dimicante saxis serunt pluisse caelum. idem etiam Ionio nomen dedit. nam Ionem Autocli filiam obsidentem uias latrocinaliter interemit. Iapygas Iapyx Daedali filius condidit, Coram Dardanus, Agyllinam Pelasgi, Τibur Catillus praesectus classis SEuandriae. Parthenope dicta ab Sirenis sepulchro hoc

nomine uocitata, quae nunc Neapolis appellatur. Praeneste ab Vlixis nepote Praeneste, licet alii uelint Caeculum conditorem, quem pignus casserunt suisse flammarum. Arpos et Beneuentum Diomedes, Patauium Antenor, 10 Pylii Metapontum condidere. sed nihili mea interest origines urbium perScrutari. 643 Nunc quoniam continentis terrae limes interfluentis freti coercitione distinguitur, non alienum est inter fluenta

emergentes terras, quae quod in salo sint insulae uo- 15 citantur, praesertimque nobiles commonere. neque enim morosa debet esse percursio. transeo itaque Pityussas a silua pinea memoratas, quae nunc Ebusus appellatur, in

confinio Carthaginis nouae, Baleares etiam duas, Colubrariam, et quas Gyninasias Graeci dicunt, uel Caprariam 20 naufragalem. in Galliae quoque ora in Rhodani ostio Metina, mox quae Blascorum uocatur, et tres Stichades, quarum haec sunt nomina singularum: Prole, Mese secunda uel Pomponiana, tertia Hypaea; ceterasque exiguassii aduersum Antipolim. in Ligustico autem mari est Cor- 25 g 613 ox Plinio III 76-79 lj 6 644 ex Plinio ΙΙΙ 80-834 VaΡ X dedali BR il 5 agyllam sigellan agillinam

anidma d in ras. in B li 22 nascorum BD euaseonum ι li stieades D styeades B l 23 Prote Mese ex Plinio me elingius protemes B temesto prima b prima temistho D prima Themista p il ad exemplum Plinii seeunda delevi et uel ad

288쪽

LIBER VI

sica, quam Graeci Cyrnon appellauere, longa centum quinquaginta milibus passuum, lata quinquaginta. circumitus eius omnis distenditur milibus trecentis uigintiao squinque. habet ciuitates triginta tres. sita autem citras est Oglasa, intra in sexagesimo Corsicae Planasia, sallax nauigantium mentiensque propinquitas. Vrgo item et Capraria, quam Aegilion Graeci dixerunt. item Igilium Dianium. item Columbaria Veneria. item ultra Tiberina ostia in Antiano Palmaria Sinonia et in Formiano Pontiae,1o Pandataria Prochyta, Abaeneria Inarime a Graecis dicta,

Pithecusa, et Megaris etiam in Neapolitano. a Surrento in octauo miliario Capreae. item Leucothea. iam Afri- 645 cum mare spectans a Corsica in octauo Sardinia est, in quo angusto laeto sunt paruae insulae, quae Cuniculariae 15 perhibentur, item Pintonis et Fossae. uerum Sardinia a Sardo filio Herculis appellata habet formam humanae plantae. denique Sandaliotes est appellata et Ichnusa, quod utrumque uestigii formam significat. uerum ab oriente centum octoginta octo milibus patet, ab occidentem centum septuaginta quinque, a meridie septuaginta septerii, a septemtrione centum uiginti quinque milia. habet a Gorditano promunturio insulas duas, quae Herculis memorantur, a Sulcensi Enusin, a Caralitano Ficariam Ga-g 645 ex Plinio III 83 Solino p. 50. 157ὶ et 85 et 84 Galatatu ex Plinio III 92 assumpsit 2 milia ante circumitus circuitus b) add. b lj 3 ostenditur il 4 sita autem citra ost Oglasa oclisa BR oelisa b intra Grotius Stipa autem citra est, O. infra p it 6 argo BR ll

Plinius Pythonis fossae eoni. Grotius 2 17 ignosa BR signo

289쪽

MARTIANI CΑΡΕLLAE latamque.J quidam item non longe Balaridas dicunt et Callode et Heras lutra. contra Paestanum Leucasia esta Sirene ibi sepulta nominata. contra Veliam Oenotrides. contra Vibonem Ithacesiae ab Vlixis specula dictae. 646 Hinc Sicilia memoranda, quae a Thucrdide Sicania, ba multis Trinacria perhibetur. Sicania a Sicano rege, qui cum Iberica manu in eandem terram ante bella Troiana peruenit. dehinc Siculus Neptuni filius, a quo nomen eidem commutatum . nam Trinacria, quod tribus promunturiis triangula censeatur. quippe unum, quod a ios Pachyno in Peloponnensum in meridiem uersum spectat, quadringentis quadraginta milibus a Graecia disparatur. Pelorias autem occasum Italiamque inspicit, quae laeto mille quingentis passibus separatur: Lilybaeum Africae

fines uidet in centum octoginta milibus. ipsa autem pro- 15munturia inter se terreno itinere disparantur sic: a Peloro Pachynum milia centum septuaginta sex, inde Lilybaeum ducenta, inde Pelorum centum quadraginta tria. 647 coloniae in Sicilia quinque, urbes sexaginta tres, fluuii fontesque quam plures ac montis Aetnae miracula nocti- 20bus totis uomentis incendia . cuius crater stadiis uiginti patens sauilla Taurominium Catinamque respergit magno g 646 ex Plinio III 86 Solino p. 54, 4 sq. Plinio III 86 et 87 ll 9 647 ex Plinio III 881 Iob eridas Eri liberidas h li 2 gallodo BR il praestanum BR li sinum post Passianum eae Plinio adu. Ludeckius illeugasia Bh il bellam B balliam n li 4 bibonsim BD litacaesiae BR itacaessiao b il 5 tucydido R iudidido B tu-ehidide b li 7 hiberica BR li troeana Bh li s promuntoriis Npromonturiis R il 11 pacyno B R il peloponnessum b cf. p. 22I, Io et II ll 13 a posι quas add. b li freto milIe quin

gentorum passuum coni. Koppius XV M in longitudinem freto,

tauromenium b il

290쪽

LIBER VI

strepitu mugiens et inmensos fragores intonans obluctatione staminarum. in Siculo etiam freto insulas esse non 648 dubium est. Africam uersus Gaulos, Melita a Camarina in milibus octoginta octo, a Lilybaeo in centum tredecim, 5 Consura Hieronesos Coene Galata Lopadusa Aethusa, quam alii Aegusam dixere, et ceterae. sunt aliae citra Siciliam: ex aduerso Metauri amnis in uicesimo quinto ab Italia septem Aeoliae, appellatae a nostris Vulcaniae, cum diuersis nominibus prima dicitur Lipara, secunda Thera-a0 sia, tertia Strongyle, in qua Aeolus regnasse sertur et e flamma in proximo prorumpente uel eius sumo qui uentus naturus esset intellexisse, quod hodieque eius loci incolas certum est praesentire. quarta uero insula est Didyme, quinta Ericum, sexta Phoenicusa, ultima Euonymos. 15 Hic primus Europae sinus Ausonii maris patet nona- 64sginta sex milibus, quique tres sinus habet. Italiae frons incipit, quae Magna Graecia appellata est, ubi amnium et oppidorum copia. ac tunc portus, qui Hannibalis castra dicuntur, ubi latitudo Italiae uiginti solis milibus ae-20 stimatur.

Dehinc a Lacinio promunturio secundus incipit sinus Europae magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri termi- natur promunturio, a quo abest Octoginta quinque milibus 6 648 ox Plinio III 92 4 li I 649 ex Plinio HI 95 l6 650 ex Plinio III s7, 100, 150, 151 3 gaulo BD 3 moleta B melata D li ac marina a ly-

Iibso ita B litheo D in milibus octoginta octo consura scΘnsura b in centum tredecim BD eo . eae Plinio p li 4 milibus post tredecim add. h ll 5 eronesros B herohesros Doene b li Ga sita eae Plinio add. Ludectius es ad g 645

BR portus b li annibalis B R ll 19 quadraginta solis BRCXXX solis b is 21 promuntorio b promonturio R il 22 torminantur Bi li 23 promonturio R is LXXV Μ p. Plinius il

SEARCH

MENU NAVIGATION