Dissertatio ivris pro facvltate theolog. et Vniversitate Lovaniensi, eisque adiunctis ordinibvs Brabantiae, contra P. Provincialem Societatis Iesv.

발행: 1620년

분량: 80페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

3Igradus admisisse intuitu lectionum apud

Societatem auditarum , quasi ad hoc priuilegiatarum , patet eX iuramento VC-ritatis quod obtulit de hoc suo facto in fine sui Intendit, signati littera F. & iuramento calumniae oblato coram Amplissimo Domino Commissario van Achelan. ΙΑ. Febr. Is I9. Vt habetur in Verbalibus & actis quotatis littera V V. Idem satis liquet ex actis & statutis Facultatis, testium lite depositionibus , quatenus ex iis apparet Universitatem perpetuo Sc constanter ursisse statutum de tribus lectionibus Facultatis audiendis contra praetensium Societatis Privilegium, adeoque repulisse a gradu eos quos de- praehendit Societatis & non Facultatis lectiones audiuisse : quomodo enim hoc

fecisset , si se existimasset vi Privilegij

quod Societas praetendit obligari ad admittendos Societatis auditores ) Certe non solum in Theologico studio sed in omni etiam alia parte Privilegium hoc Pii V. ad se nihil pertinere existimauit, quando Societatem coegit claudere scholas Philosophicas quas vi eiusdem prae-

32쪽

tensi Privilegij aperuerat, quando can, dem Societatem impedivit ne Leodi scholas Philosophicas aperiret , quod similiter praetendebat sibi licere. Existimat proinde Vniuersitas adeo se notorie illud priuilegium quod Societas praetendit omni tempore exclusisse , ut non possit in animum alicuius cadere haec suspicio , quod intuitu Privilegii quo se obligari crederet , unquam Vllum ad gradus admiserit. Variis tamen modis fieri potuit ut citra intuitum seu

respectum Privilegi j Societatis aliqui fuerint admissi ad gradus qui lectiones Societatis & non plene tres in hallis audiue-4'rant , prout etiam hoc idem contingere potuisset, & fortasse contigit circa eos 'qui alibi lectiones audiuerant vel aliunde doctrinam hauserant. Primo fieri potuit ut normulsi Socie- talis Auditores per ementita testimonial

obrepserint ad gradus , sed id si factum sit, factum est ignara fraudis Facultate. 'Nulla hac in re cautio tam magna quae non possit interdum circumscribi, adeo 'hic verum est illud Plauti.

33쪽

. 3 Qui canet ne deeipiatur, vix cauet qliem etiam

cau et,

Etiam cnm cauisse rarm es , saepe is cautor captios Secundo fieri potuit ut eXaminatores ex quadam forte negligentia , conniventia, aut gratia testimonia auditarum lectionunon requisierint, aut eorum defectum ad facultatem non fetulerint , quantum UIS statutaFaculiatis is pisti me renouata &solemniter in scholis publicata id omnino requirerent. Per quod proinde eorum factum nihil decesserit de iure Facultatis,aut iἡ illius quasi possessione, si quidem iura cor- si esse, si, pori ciuitatis aut Vniuersitati cuidam uni si gς' uersim data non mutant priuatim singuli, sol ό ij

a nec iuri publico priuatorum pacti S de- text. in c. rogatur. b Mittimus examinatores solum μὲς δ examinatis gratificari voluisse : ad alios sergo hi e fauor a scopo non reflectitur , ne L iu publi-

O . . . . cum . U. de

contingat agent IS actum Vltra eius inten' pactis Beliasionem operari, quod ius non admittit. c lon coiis LTertio fieri potuit S existimamus ali- 'μ-i' quando factum fuisse, ut ipsa etiam Fa- Text. in l. ultas in hoc staturo de audiendis tribus ectionibus cum quibusdam gratiose dis- ci siees: bensauerit, siue in xuitu ipsarum persona- yς c

34쪽

36rum quae id merebantur, siue aliis de catis sis , dc eos qui non plene Facultatis lectiones audiuerant ad gradus presentaverit, non deferendo Privilegio Societatis quod nunqua eam agnouisse supra deduximus,)sed utendo iure suo quo ei permissum est tum in caeteris statutis, tum etiam in hoc, ex causa cum quibusdam dispensare. Tandem in aperto est in hoc iudicio possessorio nullum Praetoris interdictum Societati opitulari, non interdictum uti possidetis, quia non possedit unquam; a a non etiam interdictum, unde vi, quia vi- ' it porcidisse non potuit, quod nunquam ha- bifid. ''buit ; b non denique interdictum ullum h i. adipiscendae possessionis , quia Facultas , E d; π contrariae ac vetustissimae palam insistit,&f. deijci- dc Privilegiis multo potioribus defendi- ψx G 04ς tur , ut merito Facultatis possidentis me e lior esse debeat conditio, utpote 8c titulo

siue autem EX his facile est respondere ad leues alis si duobRs quot coniecturas quas pro usu praetensi

a b c sui Privilegii Societas produxit.

a sede. de Prima: Est toti Louanto notum, pluri r 'U .' . mos etiam praecipuae notae studiosos supe-

rioribus annis Societatis scholas Theolo-

35쪽

3sgi eas quotidie frequenta sse, ita ut non potuerint in hallis tres a statuto praescriptas lectiones audire : incredibile vero est, hos omnes aut ad gradum non aspirasse, aut a

gradu prohibitos fuisse, eo quod lectiones Societatis pro lectionibus Facultatis frequeutassent , neque enim tam frequens

semper fuisset Societatis auditor m. Respondetur , Facultati non admoducurς fuisse ut sciret qua multi & cuius notae studiosi Societatis scholas frequentarim, illud tamen semper ei curae fuisse, ut nemo ad gradus admitteretur nisi iuxta statuta visitasset lectiones Faculcatis. Ex eo autem quod allegat Societas audito rium suum frequens fuisse, non emcitur ut Contrauentum sit statuto , quia ex ijs solis qui ad gradum non aspirarunt frequentius auditorium colligi potuisset quam unquam habuit Societas. Etenim eX quingentas aut 1eχcentis qui Lotianis studio Theologico solent incumbere plusquam medietas ad gradus non aspirat, siue quia nolint superiores , ut fere accidit in Regularibin, siue quia plerisque aliquid desit,

magisterium scilicet in artibus , ingeniti, facultates &c. Societatis vero audito-

36쪽

riam longe fuit infra hunc numerum tamen potuisset ille adhuc augeri, saluo usu statuti, per eos qui ultra tres Facultatis lectiones quartam aut etiam quintam in scholis societatis audiuissent. Qui ergo ex Societatis auditorio ad gradus admissi

fuerunt,tres Facultatis lectiones iuxta statuta frequentarunt.

Secunda, Societas religiosa fide affl- mare potest nunquam se audiuisse alique a gradu repulsum ob lectiones Societatis auditas & non in hallis: est aute impossibile hoc semper factum fuisse SI Societati

non innotuisse.

Respondetur, nullos quidem hoc nomine a gradu reiectos fuisse quod Societatis lectiones audiuissent; plures tamen reiectos fuisse ex eo quod non frequentasse sent lectiones Facultatis constare poterit ex actis Facultatis Sc testium depositionibus: nihil ergo ad rem facit, siue Societas id inaudiuerit, siue non. Tertia ratio, Societas de impedimento in usu sui Privilegii hactenus non est conquesta pro remedio ad supremam potestatem recurre do quod certo argumento est eam non fuisse ab usu eius impedi-

37쪽

tam: nam si quam difficultate fuisset olim passa , eam nullo negotio su perasset quando Regis A Concilij authoritate in prO- fessione Philosophiae fuit stabilita obluctante Viatu er friate. Respondetur, argumentum istud nihil concludere , quia potuit Societ ais ideo nofuisse conquesta quod desperaret se per querelam posse remedium obtinere: fa sum enim est: eam stabilitam fuisse in professione Philosophice obluctante Uni

uersitate, cum e contra ipso facto notorium sit quod Philosophicas scholas clauserit iussu Clementis VIII. qui Cenerali

communicationem intentaverat nisi

curaret ut Religiosi Societatis ab usu praetensi Privilegii desisterem. Si ergo non potuit Societas hunc usum Privilegij obtinere quoad scholas Philosophicas, multo minus eu sperare poterat quoad Theologicas. Itaque pro contrario Facultatis usu certius ita licebit argumentari Facultas apud Clementem Octauum non est Conquestri

de impedimento Privilegij sui stat est

per Societatem iniecto quoad lectiones Theologicas, neque remeditim contra it

38쪽

lud petiit , igitur Societas eo tempore nopraetendebat quidem usum sui Privilegij quoad Theologiam : eodem enim illo remedio interminatae excommunicationis

aeque obtinuisset a Clemente ut desistereta docenda Theologia in ordine ad gradus, atq: ut desisteret a docenda Philosophia Quarta , Vniuersitas ipsa articulo 27. 8c 29. informationis diserte fatetur se Societate Mamquam positive in usu sui Priuilegij impedivisse, ergo neminem a gra duexclusit qui lectioncs societatis audiuerat: nam ille est vhicus modus quo Priuilegium de quo agitur, postiue impediri posset. Si nemo est a gradu repullus ergo Societas fuit in usu sui Privilegij, S non Vniuersitas in usu sui statuti, qualiscunque : nec ad hoc requiritur ut Societas aliquid attentaverit: duo si quidem ad usum huius Privilegii sunt necessaria , sei licet , docere & admittere ad gradum, prius praestitit Societas,posterius V niuersitas. Is qui habet Privilegium inuehendi

merces prohibitas, aut ini nitatis a ve-otigalibus, eo ipso quo merces non eXcluduntur ab Ossiciariis aut non confiscantur, & quo nihil ab illo exigitur a re deptu-

39쪽

ribus vectigalia, utitur suo Privilegio, nec debet quidquam ulteriuS attentare. Respondetur ad prius, Vniuersitatem actu quidem positivo a gradu excissi se auditores Societatis qui non frequentassent lectiones Facultatis tamen dici non impedivisse positive Societate in usu Priuilegij sui proprie loquedo: quia ad hoc satis non fuit, quod Facultas positive fecerit contraria contentis in Privilegio, sed etiam requirebatur quod Societas aliqua-do prius, apud Facultatem re produxisset suum Privilegium, & eius usum postulasset, aut pro eo institisset, quae nec Societas, nec quisquam ex Auditoribus eius unquam priestitit. Ea igitur de causa, Facultas nunquam positive dicitur impedivisse Societatem in pr tensi Privilegij usu, quia ipsa pro eo apud Facultatem nunquam m-stitit , non quod Facultas non fecerit actus alioquin contrarios, quos fecit plu

rim OS.

Ad posterius, patet ex dictis responsio, nempe ad hoc ut Societas sit in usu docendi Theologiam in ordine ad gradus, requiri aliquos actus ex parte ipsius, nempe ut insinuauerit privilegium , testimonia

40쪽

Cperhibuerit suis auditoribus pro re nata, alios ex parte ipsius Facultatis, nempe VP ex scientia priuilegij de in vim eius aliquos admiserit ad gradus. Illos vero actus Societatem, hos Facultatem nunquam praestitisse, iam ante deduximus. Non ergo

lassicii ad usum praetens priuilegij quod

Societas quomodocumque docuerit, MFacultas quomodocumque admiserit, ut

ibidem est deductum. Exemplum ab usu priuilegij aduehendi

merces prohibitas 3c immunitatis a vectigalibus, manifesta laborat falsitate: Nam praeter aduectionem mercium, Sc non exactionem vectigalium, requiritur scienti priuilegii, de patientia redemptorum, qui intuitu priuilagij nihil exigant, siue ut inter aduehentem Zc redemptores, totum negoti uiure priuilegi j peragatur. a Alias enim qui per celationem vectigaliae uitarent, essent quoque in usu immunitatis, quod est absurda. Iam vero ostensum est, nihil in admissione ad gradus unquam a Facultate actum fuisse ex scientia aut intuitu priuilegij quod Societas praetendit.

Quintum argumentum obtendit So-

SEARCH

MENU NAVIGATION