Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ac crepitantibus buccis Saecula aurea appellitare solant, in quibus etiam, ut dictitant, Apostolorum doctrina nulla adhuc erroris labe aspersa, sed pura,& illibata vigebat.

M. Cerrum est, quasdam esse genuInas veterum illorum Pontificum Decretales Epistolas , cujusmodi sunt Epistolae S. Cornelii Papae, quae extant inter opera S.Cypriani;Epistolae Decretales Julii I. quae referuntur a S. Athanasio Apolog. 2.Epistolε Liberii, quae a S. Hilario in fragmentis recensentur δEpistola Damasi ad Illyrici Episcopos, quam The

doretus lib. 2. Hist. Eccles. cap. a a. excripsit, & aliae

ejusdem Pontificis Epistolae, quae operibus S. Hieronymi insertae sunt. Has , inquam, veterum Pontificum Romanorum Epistolas Decretales, quo vel laudant Sancti Patres, vel antiqui Historiae Ecclesiasticae Authores recensent, genuinas esse, Certissime constat. Caeterum, alias Decretales Epist las , quae veteribus Romanis Pontificibus usque ad Siricium adscribuntur, supposititias esse , easque ex ossicina cujusdam Isidori Mercatoris prodiisse con- , Cors est Omnium eruditorum hujus aetatis Criticorum sententia. Quocirca ad Apocryphorum classem ablegari debent istae veterum RomanorumPontificum Decretales Epistolae , scilicet quinque Sancti Clementis, tres Anacleti, duae Evaristi, tres Alexandri, duae Sixti I. unica Eleutherii, quatuor Victoris, duae Zephyrini, duae Callisti I. unica Ur-hani I. duae Pontiani, unica Anteri, tres Fabiani , tres Cornelii, quarum una inscribitur et Charil mis, atque dilectis is Fratribus Sancta Dei Ecelesia Filiis, σ omnibus in Domino recta fide famulantibus. Alterar Rufo coepissopo . Tertia: Lupicino Viennensi

82쪽

Episcopo . Unica Lucii, duae Stephani I. duae freti II.

duae Dionysii, tres Felicis I. Quae Eutychiani, uni ca Cati, duae Marcellini, duae Marcelli I. tres Euinsebii, una Melchiadis, una silvestri, una Marci, duae Felicis II. plures denique Epistolae, quae adscribuntur Damaso. Ne igitur in Epistolis veterum Pontificum Romanorum hallucineris, & spurias cum genuinis eorum Epistolis promiscue confundas , oportet ut huic acuratissimo Critices disti plinae peritorum judicio constanter adhaereas.

D. AEgre adducor ut in eam Criticorum deinscendam sententiam, quae omnem detrahit author,tatem his veterum Pontificum Romanorum Epist

iis , & haud parum favere videtur Haereticis, qui omnem suam operam in id potissimum conserunt,

ut antiquorum monumentorum, quae Romanorum

Pontificum authoritatem , & avitam Ecclesiae disciplinam adstruere possunt, fidem elevent, di jejunis pland,frigidisque conjecturis veritatem labefactent. M. Bona verba quae . His certὰ spuriis veterum Pontificum Romanorum Epistolis non indiget Sancta Romana Ecclesia, quia ex legitimis,ge manisque aliorum Pontificum Romanorum Epist lis Decretalibus fatis superque corroborata subsistit, ut optime observat Emineauissimus Annalium Parens Cardinalis Baronius tom.x. ad annum Chrissti 863. Baronio succinunt doctissimi Cardi ιes

Perronius,in Bona, nec non Petrus de Marca Λrchiepiscopus Parisiensis, Antonius Augustinus Tarraco nensis Episcopus, Sirmondus , Petavius, Labbaus a Christianus Lupus, Emmanuel Sthe ratius,& iunum

ri Catholici Doctores , quos hac in re Haereticis p erociaari voluisse, nemo, qui micam, vel minimam. ra .

83쪽

rationis scintillam habeat, asserere audeat. Non illa ficior quidem Blondesium,Scriptorem apud Calvini. stas celebrem, lato calamo probasse in libro, cui tutulus est et Pseudo-Isidorus, oe Turrianus .apulantes, ejusmodi veletum Pontificum Epistolas Decretalea priscis illis Pontificibus esse abiudicandas, at non ideo Blondelli sententia, quasi solos Haereticos uaricta esset patronos, proscribi debet, cum certo cerntius sit,id ante Nondellum animadvertisse viros apprime Catholicos iramque solidis communiisse rastionibus , ut mox sese omnibus deridendum propinaret ille . qui detritas& ob letas illas merces venditare , & spurius foetus pro genuinis obtrudere

. D. ιι Cedo mihi, si placet. momenta, quibus moventur periti hujus temporis Critici, ut praedi, ctas Epistolas Decretales. priscis Romanis Pontifi cibus abiudiceui: Audivi enim saepius 3 quosdam esse intemperantioris Critices viros, qui praeposterdomnia incubium revocant, & antiqua monumenta,

quae non sunt ad ipsorum salivam temperata, addureto supercilio , & plusquam dictatoria authoritat sippositia esie quasi e tripode pronunciant. Id ge

Mus hominum , qui novum iαEcclesiam vellent i vehere Pyrrhonismum, Odi, & execror. Quam h rem auuire gestio argumenta,quae in medium prinferunt periti hujus temporis c ritici, quae si rem, ut dicis, plane conficiant, a me nullo negotio assensum impetrabunt.. R. M. Rem aequissimam postulas. Absit enim

ut hos imitari velim Pseudo-Magistros , qui inflati xypho superbiae omnia, etiamsi certissima antiqui talis monumenta, eo solo nomine falsi iusimulant, quia

84쪽

quia Magister dixit, vel rationes, si quas producunt,

instar aranearum telae adeo leves sunt, ut unico fi

tu confestim exsulsari possint. Λudi igitur argumenta , quae viros eruditos, & veritatis studiosos convincere possunt. In primis, ejusmodi Epistolae Decretales priscis Romanis Pontificibus ideo affictae dicuntur , quia sub finem septimi saeculi confictae, & consarcinatae fuerunt, quippe quae sententiis Canonum , Legum etiam Civilium , & Sanctorum Patrum , qui in quarto Ecclesiae Saeculo floruerunt,

magna ex parte ,l turpi Anachronismo contextae sunt, ut Sole clarius ante Blandellam in Prolegomenis Pseud Isidori cap. I 3. evicit Bellar minus in

Disiertatione inedita. Unde patet, harumce consa Cinatorem Epistolarum reum esse turpissimi plagii, α longe posteriorem aetate Romanorum Pontificum, qui primis tribus Saeculis Sedem Romanam tenuerunt. Idq-luculentius confirmari potest ex Scripturae Sacrae textibus, qui passim in his Epist lis Decretalibus laudantur juxta Versionem vulga tam a S. Hieronymo in quinto saeculo concinnatam, Qui autem fieri potest, ut Romani PontificeR,. qui tribus primis saeculis Ecclesiam rexerunti, Scriptu Tam Sacram in suis Epistolis Decretalibus usurpaverint, atquo citaverint juxta Versionem, quam adornavit S.Hieronymus,& quae, ut uorum omneas Progrestu tantum temporis authoritatem in Ecclersia obtinuit. Ad haec, cedit styli fimilitudo,idem que plane in omnibus illis Epistolis Decretalibus uicendi, & scribendi character , qui evidenter pro. bat, eas non a diversis Pontificibus, sed ab uno potius Authore suisse exaratas, qui semper. inter scri-bςudum, ulus est eodem itylo, eoque sordido, ac

85쪽

harbaro, qui sane ab elegantia, & pura priorum

Ecclesiae Saeculorum latinitate omnino alienus est. Porto,nulla ratione vero simile reddi potest, veterea

Pontifices, quos constat, studiis, doctrinaque haud vulgari fuisse excultos, data tameni opera voluisse instar hominum ex infima vulgi faece, suas Epistolas culinarii sermonis sordibus conspurcare . Nulatus etiam, si tantisper praeiudiciis liber sit , suum in animum inducere poterit, veteres illos Pontificea falsis Consulatuum notis suas consignasse Epistolas, scut apparet Iegenti illas Epistolas Decretales,quae sub veterum Pontificum nominibus circumferu tur , & multis Anachronismis in designandis Comsulum notis turpissime faedantur. Uno verbo, has Epistolas Decretales, quae priscis Pontificibus asscribuntur, nullus ante nonum Saeculum ne nomina

vit quidem, non S. Hieronymus in Catalogo scriptorum Eccles non Stricius , non InnocentiuS, non S.Leo,aliique Sanctissimi Pontifices; non ullum octo priorum Conciliorum Acumenicorum; non PhOtius antiquitatis indagator studiosissimus , & immensae lectionis author. His, & aliis id genus argumentis , quae in re tam liquida producere superva' Caneum omnino esset, palam evincitur , Epistolas Decretales, quae sub veterum Romanorum Pontificum nominibus prostant, non esse genuinas,sed sp rias, & supposititias , quae tamen, cum bene multaveritati, & pietati apprime consentanea complectantur, non debent Haereticorum spiritu, quo as- flatus fuit Blondellus, conviciis proscindi, ac lacerari .

D. Tam solidis, quas adduxisti, rationibus, sicut di Critices disciplinae peritorum iudicio fasces

86쪽

sces submitto, & omnia, quae hactenus dixisti priscis Pontificibus, qui Romanam Sedem in tribus primis saeculis occuparunt,oppido quam libenter accipio. Nunc a te discere percupio originem, α seriem Episcoporum , qui Sedem Alexandrinam. Caeteris, post Romanam , dignitate praeeminentem in tribus primis seculis tenuerut.Sed circa hanc Se dem Alexandrinam opportune venit in mentem H, istoria , quam nudiustertius audivi a quibusdam Monachis, qui Monachatus ut adstruerent antiqui Latem , ajebant S. Marcum Evangelistam , qui fuit primus Sedis Alexandrinae Episcopus , instituisse Prope Urbem Alexandriae societatem Christianorum, quorum religiosum cultum, & austerum, d rumque vitae genus graphice describit Philo Iudaeus in libro de vitta Contemplatim, quosque, si bene me. mini, appellat Therapeatas , seu Cultores, emuod relictis Civitatibus, in agro, & solitudine degentes orationibus, contemplationi, aliisque id genus pila exercitiis noctu diuque vacabant. Huic igitur Christianorum societati a S. Marco institutae originem Monachatus acceptam reserri debere mordicus pertendebant Monachi. Nunc quid tu hac de re sentias, ct an haec Historia vera sit, vel potius inre r aniles fabulas recensenda i aperire haud graveris.

M. Hic prosecto non levem proponis di

cultatem , in qua dirimenda necdum convenit inter viros eruditos. Eusebius lib. 2. His . Eccles. cap. 17. hos Therapeutas, quorum mentionem tacit, & mo. TeS , vivendique normam describit Philo Iudaeus, Christianos fuisse affrmat. Scaligerus vero lib. 6. de emendatione temporum , & Valerius in notis Eus hianis lib. a. cap. II. autumant, illos Therapeutas

87쪽

fuisse Iudaeos. Sunt alii, qui cum Baronio ad annum Christi 6 . existimant,istos Therapeutas fuisse Monachos,.S ab his manasse vitae Monasticae originem. Verum,si milii tot inter eruditos viros meum liceat interponere judicium rediderim ipse cum Eusebio, illos Therapeutas fuisse quidem Christianos , at illos Monasticam vitam fuisse professos, nulla ratione mihi persuadere possum. Institutum quippe Mona chorum qui. a Plebe prorsus secreti S ab ejus si cietate penitus avulsi erant, longe post tempora Philonis Iudaei, qui S. Marci Evangelistae aetate fi rebat , caepisse, liquido patet ex vita S. Pachomii, quam Bollandus in fictis Sanctorum die xIv. mensis Maii inseruit, ae illustravit. Author siquidem illius vitae diserte asserit, S. Pachomium esse primum In stitutorem Monachorum, idque probat ex verbis S. Antonii, qui vitae Monasticae originem ad S. P Chomium referte quo ego tempore, inquit S. Aut nius , Monachum coepi agere , nullum uspiam extabat coenobium: &, paucis interjectis, sic prosequitur: Postea Pater vester Sacchaeum alloquitur S. Pachomii discipulum tantum bonum Deo adjuvante essecit pCum igitur, teste S. Antonio , ante S. Pachomium nullum adhuc extaret Coenobium, non video qua ratione dici possit, Therapeutas, quorum vivend1 normam describit Philo, fuisse Monachos. Praeterquam quod Monasticum institutum non ferebant gravissimae persecutiones , quibus in tribus primis Ecclesiae Saeculis Ethnici Imperatores in Christi nOS Omnes grassabantur. Hinc merito minenius in praefatione ad Regulas veterum Monachorum arcessit dumtaxat vitae Monasticae originem ab aet te Constantini Magni, seu a quarto Ecclesiae Saeculo, , Tunc

88쪽

Τunc enim Sancti Patres Athanasius, & Hieronymus primorum Eremitarum vitam descripserunt, quorum nomen, sicut & Monachorum in tribus prioribus saeculis erat omnino ignotum , sicut constat ex silentio S. Ignatii Martyris, Tertulliani, &S. Cypriani, qui licet Viduas, & Virgines Deo sacras in suis operibus commemorent, de Monachis tamen ne verbulum quidem habent. Denique., illi Therapeutae, quorum meminit Philo Judaeus, cohabitabant cum Mulieribus ejusdem instituti, quas Philo appellat Therapeutrias, idest, Cultrices. Porro, in tota retro antiquitate temporum plane inaudiatum est, Monachos aut Mulieres habuisse , aut contubernales illas habere potuisse. Therapeutae igitur non fuerunt Monachi, sed erant Christiani, qui ob singularem, qua praefulgebant, pietatem , dicti sunt

. ceta , ut scribit Eusebius loco mox a me laudato. Ascetae siquidem priscis temporibus vocabantur

illi, qui inter Christianos strictius quoddam, & durius amplectebantur , ac profitebantur vitae genus, quique distant a Monacbis, ut genus distat a specie. Ascetae etiam semper fuerunt an Ecclesia, at Mon chorum nomen, & institutum serius coepit . D. Proponam, cum bona tua venia, scrupulum, qui circa illam Therapeutarum Historiam haeret adhuc animo, quem.mihi eximas velim. In primis,non mihi verosimile videtur,Philonem Iudaeum tot elogiis efferre voluisse Christianorum mores, adeoque periTherapeutas indigitaste Christianos. Deinde,illi Therapeutae, ut ex Philone Iudaeo obseris vasti, cum Mulieribus habitabantis quod sane alie num est a moribus Christianorum , qui antiquitus vitam asceticam profitebantur, & Mundo , ejusque deli-

89쪽

deliciis nuncium remittentes, consortia Mulierum,

quibus nihil damnosius, nihil periculosius esse potest, sedulo vitabant. Therapeutas igitur Christianae Religioni nomen dedisse, ex Philone Iudaeo colligi minime potest. M. Quamvis Philo fuerit Iudaeus, dissicile

tamen creditu non est, eum descripsisse, ut ocul tum testem, Christianorum sui temporis mores , eosque, sicut scribit Eusebius, sententia , & opianione sua vehementer approbasse. Numquid Iosephus fuit Judaeus ' & tamen ipse cap. q. lib. I 8. Antiquitatum Iudaicarum , vitam , miracula, & Re surrectionem Christi Servatoris nostri egregio temstimonio commendat, tamquam fidelis, & accuram tus Historicus , qui, semoto omnium partium si dio, veritati tantum in his, quae narrat, litare , non proprio affectui indulgere debet. Sed Thera' peutae, inquis, cum mulieribus ejusdem Instituti habitabant. Id certe non inficias eo, imo potius ea

de causa dixi, illos non fuisse Monachos , quibus

vetitum erat, ne uxores ducerent, & cum illis conmtubernium haberent. At inde nullo pacto evinci potest, Therapeutas non fuisse Christianos, qui vis tam Asteticam in solitudine procul mundanis negotiis profitebantur. Ratio in promptu est. Quia sicut temporibus Apostolorum omnes Christiani vitam Alaeticam in societate peragebant, quamvis bene multi ex illis suas uxores haberent; ita in prismo Ecclesiae saeculo fuerunt Christiani, qui eamdem vitae perfectionem in solitudine, ubi est major animi tranquillitas, & fuga Mundi, una cum suis uxOribus , quae sponte idem institutum amplecteba tur, peragebant. Nec enim , opinor , in ullius

90쪽

mentem veniet,matrimonium a Christo Domino inissitutum vitae Asteticae esse oppositum, cum Historia Ecclesiastica suppeditet multa exempla virorum,& mulierum , quae in Christiano matrimonio sanctissime vixerunt. Vita autem Astetica, quam Therapeutae agebant in solitudine , perfectior erat ea vita Astetica, quam Christiani temporibus Ap stolorum in societate , & in suis aedibus ducebant . Christiani siquidem , qui vitam Asteticam in societate profitebantur, in iisdem aedibus cum suis uxoribus permanebant, de ab usu matrimonii non abstinebant. Therapeutae vero, quamvis in eadem solitudine cum suis uxoribus degerent, nihil tamen commercii cum illis habebant, sed seorsim ab illis in sacris aediculis habitabant, dumque , teste Phialone , singulis diebus Dominicis mulieres ad eam dem Ecclesiam uni cum viris Therapeutis conveniebant , specialem occupabant locum sejunctum a loco virorum, interpositis videlicet parietibus, quia solo surgebant tribus, quatuorve cubitis, itaut tamen superiora usque ad tectum paterent. Undὸ, scribit idem Author, gemina provenit commoditaS , Em quod pudori foeminei sexus consulitur, in quod verba Doctoris exaudiuntur factu absque ullis obstaculis , qua Pocem ejus intercipiant . Viden in his verbis clare expresiam Asteticam vitam, quam Therapeutae cum mulieribus ejusdem instituti in solitudine avulsi a societ te plebis ducebant tD. Video plane,nec ullam modo in Therape tarum Historia dissicultatem invenio, quam tua non facile solvat opinio . Quapropter perge nunc Sedis Alexandrinae texere Episcoporum seriem, a qua tan tisper occasione hujus Therauperarum Hiitoriae disgressi sumus. De

SEARCH

MENU NAVIGATION