장음표시 사용
111쪽
adhuc ad ubera appensum, astatum comedit. Praeis terea, ingens erat in Civitate pereuntium numerus, di illi , qui, ut suae saluti consulerent, fuga sese ex illa proripuerunt, in Syros & Arabes inciderunt, a quibus resecto ventre, quoniam aurum suum via rasse credebantur, fuere crudeliter interempti, quom tum duo millia una tantum nocte reperta esse scriabit os bus. Sic miseri Judaei incidebant in Scyrulam , volentes vitare Charibdim. Tot Judaeorum miserias, & proximam, atque inevitabilem cladem cum intueretur Titus , eos ad deditionem invitavit, sed surdis cecinit, nec eos a funesto pereundi pro posito, quod altius animis infixerant, ullo pacto abducere potuir. Quare capta actutum Antonia Turre , excitatoque per militem incendio, August i stimum Templum, totoque Orbe celeberrimum xonflagravit, Hierosolyma capta, excisa , ab imis fundamentis diruta, flammisque penitus abolita . Sic concidit sancta illa Civitas , quam olim Deus iudeliciis habebat, suoque Templo , & Oraculis diagnatus est, in cujus obsidione undecies centum Judaeorum millia caesa, aut fame consumpta sunt, captivorum vero numerus nonaginta & septem millia. Sic Deus nationem Judaicam reprobavit, α Romanorum furori permisit, quod etiam agnovit ipsemet Titus, qui Urbis Hierosolymae, ac Iudaeorum ruinam, non suis armis, & militum sortitudini , sed soli voluntati Dei, ejusque praepoten ii virtuti acceptam referri debere palam proseΩ
D. Certὰ digitus Dei hic est. Iustum quippe erat , ut Iudaei, qui jugum Christi veri Messiae
coeco furore abrepti subire aetrectarunt, Romano-
112쪽
rum tandem aliquando paterentur tyrannidem , &qui sui Sςrvatoris sanguinem fuderant, mersi perirent suo . Sed quaenam, amabo, fuit post excidium Hierosolymixanum Judaeorum conditio lM. Post ruinam Hierusalem, Iudaei per totum orbem dispersi sunt, paucis exceptis , qui in Palaestina remanserunt. Sed cum Coelum ac solum, non tamen animum ad seditiones pronum mutarent . pluribus in Iocis jugi serendi impatientes , & unia versarum in se nationum odia concitantes, contra Imperatores saepius rebellarunt. In primis,sub Tr jano Imperatore Iudaei in AEgypto, in Insula Cypri,& in Mesopotamia perduelles arma sumpserunt, do perto marte contra Romanos bellare coeperunt. . Sed tandem victi atque prostrati, hinc expulsi ac dispersi sunt. Novam sub Hadriano Imperatore defectionem moliti Judaei Palaestinae ad arma cucurrerunt Duce Barchoebeba, quem sibi Regem praesecerunt , sed diutius Severus a Romanis cum Exercutu missus , ut procacem eorum petulantiam com-Pesceret, commmeatu prohibito, variisque stratagematis usus illos ita fregit, ut pauci admodum Iudaei ex illo tumultu sal ui evaserint. Hierusalem iterum funditus diruta est,novaque in residuis anti-quq Urbis ruderibus extructa est Civitas,quam sim nomine Eliam appellari voluit Hadrianus Imperator . Obsederunt insuper Romani Urbem dictam Belberem, eaque post diuturnam obsidionem potiti sunt. Arces Iudaeorum munitissimae quinquaginta, vicique insignes nongenti octuaginta quinque penitus eversi sunt. Caesa in excursionibus, di praeliis quingenta octuaginta quinque Judaeorum mi Laia, praeter innumeros, qui fame, morbo, igus
113쪽
perierunt. Barebochebas insignis impostor , & se. ditionis Author captus, & occisus est, tantaque seit Judaeae devastatio, atque depopulatio , ut ejuSagri inculti jacerent , totaque Palaestina horribile desertum diceretur. Sic attriti Judaei cervicem amplius erigere non potuerunt, aut, si pro innata sibi levitate sub Imperatoribus Severo, Constantino , &constantio tumultuari , hellaque movere tentarunt,
confestim subacti, ac domiti sunt, eorumque nullo negotio repressa audacia. Voluit quidem Imperator 'ulianus Apostata Templum Hierosolymitanum solo aequatum,in odium Christians Religionis, instaurare , sed flammis e fundamentis erumpenti bus , aliisque id genus portentis, quae refert id aetatis Scriptor Ethnicus Marcellinus, ab incepto opere desistere coactus est. Quapropt8r, Judaei sua spe delusi omnem de recuperanda libertate , & de reaedificando Templo cogitationem abjecerunt , duraeque servituti mancipati sub aliis Imperatoribus Christianis vixerunt, cum potestat tamen
suam legem , suosque ritus observandi, dummodo Christianis non infultarent, eosque in suam sectam non inducerent, quod illis districte, & sub gravis simis poenis vetitum est. Verum , destructo semel Hierosolymitano Templo , in quo solo juxta Iegem sacrificia Deo offerri debebant , non potuerunt deinceps Iudaei,hac illac per orbem dispersi,omnia
legis suae adimplere ossicia , maxime cum interruiis pia tunc esset series familiarum, quibus annexum erat Sacerdotium, tantaque apud Judaeos esset co
susio , ut nec tribus, nec familias ullo pacto disterianere postent. Id aegre ferentes Judaei, ut in aliquod corpus coalescerent, & aliquam regiminis formam
114쪽
retinerent, Ducem sibi constituerunt, quem Iudaei, qui degebant in Iudaea , Patriarcham appellarunt; Iudaei vero, qui in oriente Sedes suas fixerant. Principem eaptivitatis nuncuparunt. Sed hos Iudaeorum Patriarchas omnino abolevit Theodosius. Imperator anno Christi Αχ9. & incerta, ac tantum non fabulosa videtur series illa Principum captivitatis , quam ad undecimum Ecclesiae saeculum pro trahunt Iudaei. Fabularum itidem loco accenseri
debet, quidquid Rabbi Benjamin Tudelensis in sui
Itinerarii Historia scribit de illo Ecmalotarcha, seu Principe, qui in Asia Iudaicum Imperium tenet. Haec siquidem de Asiatico Iudaeorum Imperio, &de illo, AEcmalotarcha Principe Iudaeorum narratio , pura putaque fabula est, quae facile exploditur ex relationibus illorum , qui orientem suis pere grinationibus lustrarunt, & longinquarum , quas
complectitur , Regionum accuratam notitiam tradiderunt . Hi siquiddm omnes ne minimum quidem illius Imperii, vel Principatus Iudaeorum Λsiatici vestigium offenderunt, & de eo nullam prorsus
mentionem fecerunt. Hoc unum certum est, &extra omnem dubitationis aleam positum, Iudaeos per omnes nationes undequaque dispersos , nec Reges , nec Magistratus habui sie, sed Rabbinos dumtaxat, seu Doctores , quibus ex ossicio incumbebae palam docere , & legem interpretari in Synagogis. Quod si identidem apud Iudaeos nonnulli impost res, & Pseudo. Messiae insurrexerint, Regiam qui dignitatem assectarint, hi confestim , detecta fraude , fuerunt dissipati, & artes subdolae, quibus Judaeis , hac in re plus aequo credulis, fucum facere ,
eorumque ora sublinere tentarum , Omni exitu ca-
115쪽
ruerunt. Sed satis, opinor, hactenus exposui in; felicissimam sortem Iudaeorum, qui a tempore,quo crucifixerunt Christum Dominum ad hanc usque aetatem nostram, hoc est , per mille septingentos &lius annos, Republica, & Civitate propria carent, Sacerdotio destituti, & Regno, vagi, & profugi toto terrarum Orbe calamitatibus obruuntur.&,ob antiqui sceleris memoriam,omnibus nationi hus exosi durissimam sub Christianis , quos odio vatiniano prosequuntur, serviunt servitutem : Quae omnia per suos Prophetas praedixerat Deus , dicens et Iudaeos per Mundum divagaturos , transituros de gente in gentem , & de Regno in populum alterum sine Duce, sine Rege, sine Templo, sine
D. Ex poenis, quibus, post necem Christo Domino illatam,miseri subjacent Iudaei olim a Deo
praedilecti, & innumeris cumulati beneficiis, ex tot miseriis & calamitatibus, quibus etiamnum Op- Primuntur , & quae longe omnes alias, quas antein hac in varias abducti captivitates pertulerant, excedunt ; nullo negotio intelligo , Judaeos non esse
Deo gratos, sed potius ob nefandissimum post hominum memoriam scelus , quod , Jesum Christum verum Messiam crucifigendo, perpetrarunt, fuisse prorsus a Deo derelictos, & in suis plusquam ciMmeriis tenebris involutos, traditos fuisse in repro-hum sensum . Id, inquam, ex Historia & Tragoedia Iudaeorum , quam mihi exhibuisti, tam clare nunc percipio, quam radios Solis in meridie cerno. At nunc , si placet, exponas mihi velim varias illas Sectas, in quas distracti erant Iudaei,quarumve meminit Sacro-Sanctum Evangelium, Pharisaeorum ubdellis
116쪽
delicet, Sadducaeorum, & Herodianorum . Optarem quippe scire a quo tempore exordium habuerint
ejusmodi Iudaeorum Sectae,& quid peculiare earum
Asiectae docuerint. M. Anter Regnum Assamonaeorum , seu Machabaeorum , nullum apud Iudaeos Sectarum Phariissaeoru in , Sadducaeorum , & Herodianorum extat vestigium . Trium harumce Sectarum meminit Evangelium , sed Iosephus Hebraeus Sectam Her dianorum praetermisit, & Sectam Essenorum adjunxit Sectis Pharisaeorum, & sadducaeorum. Mem Tat etiam idem Iosephus aliam , quae apud Judaeos invaluerat, Sectam Galilaeorum , cujus auctor putatur Iudas Galilaus, qui nullum in terris Dominum agnoscendum esse dictitabat, praeter Deu solum. Pharisaeorum Secta jam sub Regno Alexandri yannai maxima apud Judaeos auctoritate pol lebat , eratque conflata ex quibusdam Judaeis, qui Majorum suorum traditionibus,quasi Polypi ad saxum , indivulse adhaerebant, & austerum sectabantur vitae genus , ut vanam vulgi gloriam aucupari possent. Insuper legem Oralem a Deo in Monteis
Sinai datam fuisse Moysi pertendebant; futuram
Corporum Resurrectionem , neCnon proemiorum, ac poenarum in altera vita retributionem acerrimὰ
Propugnabant. Ex adverso Sadducaei traditiones Iepudiabant, Angelorum, & Animaruin spiritu litatem , atque Corporum Resurrectionem inficia bantur. Esseni erant quidam Judaei Sadducaeis e dia- merro oppositi, quippe qui Animarum immortalitatem adstruebant , &a coeteris Iudaeis , puriori quodam vivendi genere, seu Alceticae vitae studio
dumtaxat discrepabant. Postremo, Herodiani, sic
117쪽
dicti sunt a quodam Herode, quem nonnulli existiis mant , fuisse Herodem magnum, qui regnabat in Iudaea , quando in lucem editus est Christus Serva. tor noster . Alii vero autumant, fuisse Herodem Tetrarcham Galilaeae,magni Herodis filium, qui vivebat eo tempore, quo Christus Dominus Mundum doctrina sui imbuebat. Fertur,illos Herodia. nos docuisse,Herodem esse Messiam. Sed verosimialius est illos in alios prorupisse errores, cum Christus in Evangelio Marci cap. 8. v. I . suos Praem neat Discipulos, ut sibi caveant a fermento Heroindis , dicens r Videte, O eavete i fermento Phari orum, σ fermento Herodis . Haec Herodianorum Se cta , quae paucos Asseclas nacta est, post obitum Herodis omnino extincta est. Tres vero aliae Sectae, seu Pharisaeorum,Sadducaeorum,& Essenorum, qua circa Machabarorum tempora emerserunt, diu apud Iudaeos post destructionem Hierusalem perstiterunt. Praeter has Sectas a nobis memoratas , fuerunt etiam apud Iudaeos Sectae Samaritanorum , Carai tarum, & Rabbanistarum. Samaritani infensissimo odio prosequebantur Iudaeos, nullosque alios libros in suo Scripturae Sacrae Canone admittebant, praeter quinque libros Moysis, quos antiquis Hebraicis caracteribus exaratos jugiter conservarunt. Caraitae erant Judaei, qui Iegem oralem, seu traditiones respuebant, & unicum purum Scripturae S crae textum recipiebant. In oriente multi etiamnum reperiuntur Judaei Caraitae. Denique , Ra hanistae erant hi Iudaei, qui legem oralem, seu traditiones , Omnesque Rabbinorum expositiones O viis ulnis excipiebant, atque in summo pretio habebant . Horumce Rabbanistarum Secta perseverati in
118쪽
ECCLasIASTICA. si In Iudaeis, qui per totam Europam fiant dispersi . Sed has Judaeorum Sectas levi brachio attigisse , sat
D. Iudaeorum Sectas modo compertas habeo . Quapropter hoc unum superest, quod a te sedoceri cupio; videlicet, quid apud Iudaeos Pr selytorum nomine intelligendum veniat lM. Duo apud Iudaeos erant olim Proselytorum genera. Alii siquidem erant Proselyti exflitia, sicut loquuntur Rabbini ς alii ex Domicilio . Proselyti ex initia erant hi, qui Ethnicis superinstitionibus relictis, hoc pacto Iudaicae Religionis
mysteriis initiabantur . In primis, circumcidebantur , deinde , quodam suo Baptismo abluebantur,& denique, vero Deo sacrificium offerebant. M lieres vero, quae Idololatriam detestantes , Iudai eam Religionem amplectebantur , omissa circum cisione, per Baptismi susceptionem , & Sacrificii oblationem Proselytarum foeminarum numero ac . censebantur. Hi Proselyti, uti docent Rabbini . omnia legis Mosaicae praecepta , non secus ac I dari, observare tenebantur. Idque non obscurὰ colligi posse videtur ex multis locis Scripturae sacrae , Levitici cap. I 6. v. I9. ubi dicitur et Mense septimo , decima die Mensis afligetis animas vestras, nullumque opus facietis , Me indigena , sile advena , qui per Irinatur inter vos. Nomine autem indigena , seu advena, de quo ibi loquitur Scriptura sacra , in lignantur hi, qui apud Judaeos erant Proselyti ex V stitia , quibus , perinde ac Judaeis legem Mosa, Cam observandi onus incumbebat. Idem circa illos Proselytos ex Iustitia statutum legimus Levitisci cap. 17. v. s. & Io. de cap. a . ejusdem libri v.
119쪽
& 6. Exodi cap. I a. v.48. & 49. & lib. Numerorum Cap. I s. v. 23. & Iq. At vero Proselyti ex Domicilio dicebantur illi, qui excussis Idololatriae tenebris , in societatem Iudaeorum admittebantur, neque t men circumcidebantur , aut Baptismo tingeba tur,. sed tantum coram tribus testibus Judaeis sese adstringebant ad observationem septem mandatorum iuris naturalis Gentium, quae Iudaei appellit, re solebant septem mandata Noachidarum , seu filio rum Noemi. Quorum primum prohibet Idololatriam . Alterum praecipit,ut laudetur sanctissimum Dei nomen. Tertium,Homicidium damnat. Quartum , Adulterium & Incestum vetat. Quintum j, cavet ne quis furtum faciat. Sextum , statuit jus unicuique esse reddendum , & Magistratibus justitiae arbitris obtemperandum . Ultimum , jubet a carne ab animali adhuc vivo praecisa omnino ei stabstinenduin . Ad haec, inquam, tantum septem juris naturalis Gentium observanda praecepta Obstringebantur illi, qui apud Iudaeos Proselyti ex Domicilio dicebantur, & ab aliolum legis Mosaicae
praeceptorum observatione liberi prorsus erant, sicut innuit Scriptura sacra cap. et s. lib. Levitici
v. 2O. &2I. Omne, quod est mundum, comeditera ,
quidquid autem morticinium est , ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est , da ut comedat , aut vende ei, quia tu Populus sanctus Domini Dei tues. Ubi Scriptura nomine Peregrini indicat Proselytum ex Domicilio, qui apud Judaeos degens poterat vesci morticinio, cujus tamen eius Judaeis erat lege prohibitus . Caeterum , quamvis hi Proselyti ex Domicilio nec Iudaei essent, nec legem Molaicam observarcnt, eos tamen Iudaei tamquam viros
120쪽
probos in suam societatem admittebant, quin de illos aeternam salutem consequuturos non dubita-hant . si haec septem Iuris naturalis Gentium mandata, quae mox recensui, sedulo obiervarent . filios autem homines , qui nec ex austitia, nec ex D micilio Proselyti erant, a sua societate Iudaei penitus arcebant , nec eos in Iudaea habitare ullo pacto permittebant; immo, si aliquos ejusmodi homines. in Iudaea domicilium habentes offendistent, illos tuta & inculpata conscientia a se interfici posse autumabant . Sed plura de his Iudaeorum Proselytis Iegesis, si per otium vacet, apud Se denum in libro, quem edidit de Illure naturali
D. Satis de calamitatibus Iudaeorum, eorumque Sectis, & Proselytis sermonem texuimus nunc transitum faciamus ad historiam Haeresiani , quae tribus primis saeculis Ecclesiam Christi insectarunt, quarum exordium, progressum, atque interitum, ut mihi dilucide exponas, te etiam atque etiam rogo. M. Annuo lubentissime. Sed ne longius protrahatur hodiernum nostrum colloquium , finem huic imponamus, & Historiam Haeresum, quae trimhus primis saeculis Ecclesiam Christi exagitarunt, opportunius ad protimum colloquium remittam
