Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

in larario suo, eique Τemplum, & Apotheosim parare voluisse . Sic enim scribit cap. 43. in vita Al xandri Severi : Alexander Severus Chrso Templum facere voluit, eumque inter Deos recipere , quod Hadrianus cogitasse fertur, qui Templa in omnibus C .itatibus sine smulacris jusserat fieri, quae idcircὸ , quia non habent Numina , dicuntur Hadriani, qua ille ad hoc parasse dicitur , sed prohibitus est ab iis , qui consulentes lacra, repererunt omnes chrissianos fui ros , si id optato eΦenisset, o Templa deserenda. V rum Lampridii fides hac in re non est indubitata a apud omnes; nam eum allucinatum fuisse, dum scribit Hadrianum Imperatorem Christo Templa extruere voluisse, Casaubonus in notis ad hunc Lampridii locum , & Cl. Pagius in Critica Baronii ad annum Christi I 34. evincunt ex silentio Justini Ma tyris , Athenagorae, Tertulliani, Cypriani, aliorumque veterum Patrum cum Graecorum , tum Latinorum , qui ne ullum quidem verbum de tam nobili hiltoria Christianae Religioni perhonorifica fecerunt. Jussit quidem Hadrianus Templa fieri in omnibus Civitatibus suo Numini sine dubio consecranda, quod & Spartianus in illius vita testatur , sed mortuo Hadriano priusquam haec Templa absolverentur, mansere pleraque ipsorum imperfecta, neque unquam dedicata sunt. Quo factum est ut id aetatis multi in animum inducerent, quibus assentitur Lampridius , non sibi Hadrianum Templa illa extruxiste, sed Christo . Ut ut sit de veritate illius laeti historici, quod narrat Lampridius, certissimae 'constat, Alexandrum Severum Imperatorem a Man1nlaea matre , quam nonnulli Christianam fuisse aia

firmant , sanctissime inititutum, Chriitianis im

52쪽

pens8 favisse . At, occiso Alexandro Optimo Principe , Tutius Maximinus Imperium invasit, qui non Imperatorem, sed Tyrannum agere coepit. Episcopos, siquidem, & sacerdotes dato Edicto morti crudeliter addixit, quod multis in locis summa

cum saevitia executioni mandatum est, ejusque o casione passim edita Episcoporum, Sacerdotum, &Clericorum funesta strages. Haec persecutio toto Imperii Maximini tempore, hoc est, per tres annos integros a mense Martio anni a 3 3. usque ad eundem mensem anni a 38. saeviit, tuncque solo aequata sunt Christianorum Templa, quae, Imperante Alexandro Severo, in honorem Suprem, N minis fuerant extructa, atque consecrata. Interempto Maximino Imperatore , restituta

fuit Ecclesiae pax , & tranquillitas , quae nulla deinceps usque ad Imperium Decii persecutione fuit perturbata. At enim Philippus , qui post Gordianos a Senatu renunciatus est Imperator, in Chri-ctianos fuit propensissimus, & de illis optimὰ me-

Titus . Quin , & Baronius Annalium Ecclesiastic rum Parens ad annum Christi aque . secutus Euseis hium lib. 6. Hist. Eccles. cap. 3 q. putat Philippum Imperatorem Christo nomen dedisse, eumque sacris aquis immersum, & publica Exomologesi coram Fabiano Pontifice, Romanoque Clero elutile, ac detersisse quidquid peccaverat contra Gordianum Praedecessorem suum , quem spoliatum Imperii sui ornamentis caedendum justerat. Sed, ut ut sit de hoc facto historico, quod multi Critici in dubium revocant, & praesertim Antonius Pagius in Critica B ronii ad annum Chrilii et q. certum est, Philippum Imperatorem benevolentia tua Christianos digna

53쪽

tum fuisse. Sub finem tamen ipsius Imperii neseIoquis Pseudo-Vates, seu Magus , sic Populum Alexandrinum in Christianos accendit & instigavit, ut multi ex illis capti, fuerint e vivis sublati. Tum temporis Apollonia Virgo, postquam ipsi contusi . ac evulsi fuere dentes, extra Civitatem adducta ut combureretur , sua sponte in rogum accensum intrepida prosiliit. Serapio e senestris praecipitatus , α collisus ad solum extinctus est. Rides Christianorum a iurente Populo passim diripiebantur ,

omnes ad mortem quaerebantur, nec ullus Christianorum palam prodire audebat. Capti vero, &Christianum nomen absicere nolentes per vicos tr hebantur , vivique urebantur. Huic tandem Populari persecutioni finem dederunt enata dissidia inter illos scelestos & suribundos homines, qui sese, ita permittente Deo, civili bello, mutuisque cladibus attriverunt. Legi potest Epistola Pasch lis S. Dionysii apud Eusebium lib. 7. Hist. Eccles.

capit. 22.

Haec localis in Christianos persecutio praecessit anno integro persecutionem illam,quq sub Decio Ι- Peratore debacchari coepit exeunte annoChriuia q9. Decius quippe cognomento Trajanus , in odium Christianorum, qui plerisque in locis Idola, & Fana diruerant, atrocissimum Edictum sub initium Imperii sui promulgavit, minas intentans in Praesides, qui in Christianos omnia supplicia non congererent . Tam severo, & iniquo Edicto Obtemperarunt Praesides, dataque sibi ab Imperatore saeviendi potestate, adeo crudeliter usi sunt, ut quamplurimis Christianis , qui tempore pacis maximum in numerum excreverant, suppliciis, carceribus, sum

54쪽

maque rerum omnium egestate diram necem intulerint, eosque per gloriosum martyrium Coelo inseruerint.

At, quod certe dolendum est, complures id aetatis reperti sunt Christiani, qui in sinu diuturnae pacis molles, & languidi effecti, avitam fidem deseruerunt, thusque Idolis adoleverunt, de quibus com queritur Cyprianus in libello de lapsis . Sub initium istius persecutionis Moses , Maximus , Ceterinus Ob constantem fidei confessionem a Decio Imperatore vinculis constricti in angustissimos carceres conjecti sunt anno Christi et v. Fabianus itidem Pontifex Romanus ineunte anno a 3 o. Sedem Petri suo sanguine illustravit. Nec Romae solum, sed in omnibus Romani Imperii Provinciis saevitum est in Christianos, nec Christianis, qui in Gallia Celtica, & in Hispania degebant, parcitum. Crudelior tamen fuit persecutio in Asia , in Oriente & in AEgypto,quae tamen sub finem anni Christi aso. deferbuit, & ante obitum Decii Imperatoris sedata est, sed postea instaurata fuit ab Imperatoribus Gallo, di Volusiano , qui mense Iunii dederunt Edictum , quo omnes Christiani ad sacrificanduin Idolis obstringebantur. Cornelius Pontifex Romanus, & Lucius ejus successor cum multis e Ciero Romano ad Centum CellaS relegati fuerunt, ac martyrio coronati, ut liquet ex Chronico Damasi . - Valerianus principio Imperii sui Christianis favere visus est , teste Eusebio lib. 7. Hist. Eccles. cap. IO. sed consiliis, malisque artibus cujusdam Macriani AEgyptii Magi dementatus Imperator, eorum crudelillimus perlecutor evasit anno Chri

sti a 37. In primis districte inhibuit, ne Christiani

55쪽

conventus agerente dein, edixit ut Episcopi, Presbyteri, & Diaconi morti addicerentur . Senato res , Equites, & Magistratus Christianae Religionis cultores ossiciis, dignitatibus, ac bonis omnibus privavit, eosque poenam capitis subire voluit, si Christianum nomen abiicere nollent. Mulieres autem nobiles Christianae bonis expoliatae ut in exilium mitterentur, jullit. Quae omnia impii voluntatis Imperatoris Ministri executi sunt &ubique crudelem Christianorum carnificinam profuso eorum sanguine ediderunt. Sanctus Cyprianus in hac persecutione Valeriani martyrium passus est anno Christi et s8. Sed a Sapore Persarum Rege capto Valeriano, ac vivo excoriato, refloruit pax Ecclesiae sub Gallieno ejus filio, qui excitatam in Christianos persecutionem Omnino compescuit, lipsisque ablata Templa, & Coemeteria restitui jussit. Eusebius lib. 7. Hist. Eccles. cap. I 3. recitat rescriptum, quod Gallienus Imperator ad Dionysium Alexandrinum, aliosque AEgypti Episcopos dedit, quo motam persecutionem sedavit, & p cem Ecclesiis per AEgyptum constitutis reddidit.

His autem verbis conceptum erat Gallieni rescriptum et Imperator Caesar P. Licinius Gallienus . Pius elix. Augustus Dion o, Pinna , Demetrio. ct reliquis Episcopis . Indulgentiam beneficii nostri, per universum Orbem dissundi praecepimus , ut cuncti a re ligiosis locis abcedant. Quocirca O vos rescripti no Bri forma uti potestis, ut nullus vobis deinceps moi Biam facessat, atque id quod vobis exequi licet jamdiι- dum a me eoncessum est . Ex quo Imperatoris rescripto ad Episcopos Agypti misso, & ab Eusebio re lato, facile dignoscitur, jam aliud rescriptum ala

56쪽

eodem Gallieno per universum Imperium fuisse publicatum,quo in Christianos vetita fuit persecutio . Viguit haec pax Ecclesiae ab Imperatore Gallieno concessa usque ad persecutionem Diocletiani, quae anno 3o3. initium habuit,adeoque crudeliter saeviit, ut omnes ferme Imperii Romani Provinciae Christianorum sanguine maduerint , Ecclesiae dirutae ,& Scripturae Sacrae igne consumptae fuerint. Hinc Lactantius cap. 13. lib. de mortibus Persecutorum Sermonem habens de hac Diocletianea persecuti ne, ait: Non mihi si lingua centum, oraque centum , ferrea vox, omnes scelerum comprehendere formas , omnia poenarum percurrere nomina possem, qua Iudices per Provincias just , atque innocentibus det

terunt .

D. Tot inter gravissimas persecutiones quo in statu erant res Ecclesiae φM. Tantum abest, ut istae persecutiones ultimum exitium attulerint Ecclesiae, ut potius splendorem, majusque ei contulerint incrementum , quia sicut apposite ait Tertullianus in Apolog. Pluin reo ocimur, quoties . vobis metimur, sanguis Mam rum est semen Christianorum , qui eo latius propagabantur , quo magis ab Ethnicis opprimebantur. At enim sam in primo Saeculo suas Asia, & Gallia habuere Ecclesias, sicque in immensum crevit Christianorum numerus, ut in tertio Saeculo mediam Imperii Romani partem impleverint, atque numerosae in singulis Civitatibus existerent Ecclesiae,quae ab Episcopis, Presbyteris, & Diaconis regebantur, inter quas nonnullae caeteris dignitate eminebant,& Episcopi, qui illis praeerant, majori pollebant authoritate. Ecclesia Romana a S. Petro Christi in

57쪽

Terris vicario fundata Principem locum obtinebat. Alexandrina secundum. Antiochena tertium. Hierosolymitana vero Ecclesia, quae nascenti Christianae Religioni obstetricis , & crescenti nutricis praestitit officium , in singulari veneratione erat apud Fideles..Arctissimo tamen ejusdem communionis vinculo, pacisque foedere iunctae omnes illa: Ecclesiae unum & idem corpus conflabant. D. Nunc memoria teneo omnes persecuti nes, quibus Ecclesia in tribus prioribus Saeculis fuit ab Ethnicis Imperatoribus exagitata . Velim modo mihi exhibeas continuam seriem Episcoporum, qui in celebrioribus Ecclesiis, quas mox laudasti, videlicet Romana, Oxandrina, Antiochena,& Hierosolymitana suas Sedes a temporibus Apostolorum fixerunt, easque cura pastorali admin, strarunt , rexerunt, ac gubernarunt. M. Cum haec de serie Episcoporum, qui praecipuas Ecclesias rexerunt, accurata discussio longius nos abduceret, consultius est, ut ejus examen remittamus ad alterum colloquium , quod crastina

die post prandium eadem hora in Musaeo institue

D. Adeo me oblectat Historiae Ecclesiasticae notitia, ut noctu diuque ejus studio totus incumbere vellem, teque audiendo libenter pernoctarem. Quapropter antequam Colloquio nostro finem im-Ponamus, pergratum mihi faceres, si vitam , & seriem Imperatorum , qui tribus primis Ecclesiae Saeculis summa rerum potiti sunt, velles compendiose

uescribere .

M. Romanum Imperium sumpsit exordium a jo Iulio Caesare, e Nobili gente Julia Romana,Lu-

58쪽

eii Iulii Caesaris, & Aureliae filio, qui vieto Pompeio, & actis quinque triumphis,accepta inter alios honores Dictatura perpetua, atque Imperatoris nomine assiimpto, Romani Imperii fundamenta secit, anno ante natum Christum q6. Princeps in rebus bellicis clarus, nec pacis artibus minor , facundia insignis , facta in eum Romae conspiratione confossus est in Senatu tribus & viginti vulneribus, M.Bruto,& C.Cassio Coniuratorum principibus anno aeta tis suae s 6. Imperii q. -

Iulio Caesari successit Octavianus Octavii ex Equestri, ac Senatoria Familia, & Acciae filius, a

C. I. Caesare adoptatus, & Caesar nominatus. Impe

rii sui decimo sexto Augustus est appellatus . Urbem mirum in modum restauravit, & magnificis auxit aedificiis , inter quae celebriora Pantheon, &Templum Quirini. Denique, postquam res domi, s risque optime gessisset, & sapientissimas leges condidisset, obiit Nolae ex profluvio ventris ς dubium an ex ficubus veneno illitis, anno aetatis suae 77. Praesuit annis quinquaginta septem, sex mensibus. Anno ejus Imperii Ao. natus est Christus Dominus, ut ostendimus Dissertatione quinta Tractatus deis

Mysteriis, & annis Christi. Tiberius e gente Claudia Romae Nobili Tiberii Neronis, & Liviae Drusillae filius , ab Augusto

Vitrico adopt*tus Imperium post eumdem conse-.cutus est anno Christi Iq. virtutum , & vitiorum pene omnium exercitia miscuit, & professus est. Decessit Miseni, crediturque a C o nepote 1uo suffocatu S , anno aetatis suae 78. Imperii a morte Augusti et 3. Vide quae in Dissertatione decima Tradi eius de M teriis , in annis taristi diximus de exordio

59쪽

3α HISTORIA

dio Imperii Proconsularis, & Augustaei Imperii ΤΙ-

herii, ubi etiam commonstravimus,Christum baptiaetatum fuisse anno decimo sexto Imperii Proconsularis Tiberii, & in Crucem actum fuisse anno deciamo nono ejusdem Imperii Proconsularis Tiberii. Cfus cognomento Caligula quod in Exercitu Caligis militaribus uteretur, Germanici, & Agrippinae filius, adoptatus fuit a Tiberio, & imperar: coepit anno Christi 37. Optimi Patris pessimus filius fuit, omnibusque vitiis contaminatus, proptecquae Omnibus exosus, trucidatus est Romae a Cassio Cherea,aliisque conjuratis, anno aetatis suae 28.Im

perii q.

Tiberius claudius Drusi Majoris, & Antoniae Minoris filius, Sermanici frater, in Palatii angulo a Praetorianis inventus post Caligulae mortem, raptus est,& Imperator acclamatus anno Christi qI. Principio Imperii optimas sanctiones tulit, multa que opera publica extruxit. Sed multis postea vitiis deditus , periit sumpto in boletis veneno, conscia uxore Agrippina, anno aetatis suae 64. Imperii I claudius Domitius Nero Cnei Domitii AEnobar-bi, & Agrippinae filius a Militibus ad Imperium evectus est anno Christi sq. Initio Imperii egregia

dedit virtutis specimina. Sed deinde pessimuS eva sit, nullumque fuit vitium, quo se non foedaverit . Bellum Britannicum infeliciter gessit, feliciter vero Parthicum per Domitium Corbulonem , & Judaicum per Vespasianum . Propter scelerum multitudinem a Senatu hostis judicatus est, & contra ipsum acclamatus Imperator in Hispania Sergius Galba . Quo accepto nuncio, sibi mortem pugione constivit , anno aetatis suae 3 a. Imperii Iq.

60쪽

Sergius Sulpicius Galba Romanus e Nobilissima Sulpiciorum familia, patre Servio Sulpicio, matre Mummia Achaia genitus,a Militibus acclamatus est Imperator contra Neronem anno Christi 68.a Praetorianis otioni faventibus trucidatus est Romae in Foro, caputque ipsius ad eumdem otionem in Cais stra mistum. Obiit anno aetatis suae. 73. Imperii mense septimo. Marcus Salvius Otto Lucii otionis, & Albiae

Terentiae filius , Familia Nobili ex Etruriae oppido

Ferentino , aegre ferens praelatum sibi adoptione Pisonem a Galba , militum sibi .conciliavit animos. M ab iis deductus in Castra Imperator in salutatus. Sed victus ab Exercitu Vitellii, qui fuerat Imperator acclamaetus , ne sibi tanto Civium sanguine , ac periculo Imperium tueretur, pugione se transfixit, anuo aetatis suae 38. Imperii die nonagesimo quinto. Aulus Vitellius Lucii Vitellii, & Sextiliae E-uus , Romano genere nobilissimus a Germanico Exercitu prope Eoloniam salutatus est Imperator, vivente adhuc Galba. Sed deficientibus ad Vespasianum Legionibus,Maesiarum & Pannoniae, item Iudaeae, ac Syriae, tractus est in forum religatis post terga manibus, & injecto cervicibus laqueo minu-αissimis ictibus excarnificatus est, & unco postea raptus est,& projectus in Tyberim anno aetatis suae s Imperii mense decimo. Flavius Vespasianus , Titi Flavii Sabini , & Vespasiae Polae filius, ab Exercitu Syriaco, cujus erat Rector , dictus est:Ιmperator , dum otio, & Vite, lius de kmperio contenderent, anno Christi69. fuit

Optimus Imperator . Iudaeam omnem, praeter Hi

zosolymam, & unum , aut alterum oppidum subo

SEARCH

MENU NAVIGATION