Compendium septem sacramentorum Ecclesiae, rursus in lucem emissum, & fideliter recognitum cui accessit alterum septem peccatorum mortalium, ..

발행: 1574년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE SACRAMENTO

ORDINIS.

VIS NOMINIS, AT in V E

Sacramenti ratio. c V u naturali instinctu homines agnoscerent Deum colendum esse: consequens erat, ut in qua uis Republ. aliqui Sacrorum oe diuini cultus procurationi praeficerentur, quorum potestas, aliquo modo spiritualis diceretur. Atque haec quidem potestas in lege Euangelica.ST coelestis, omnemq; Angelorum etiam uirtutemst perat, nequc a Sacerdotio Mosaico, sed a Christo Domino, qui non secundum Aaron sacerdos fuit, sed secundit ira ordinem Melchisedech,ortum habet. Is enim, qui summa potestate gratiam tribuendi, &peccata rcinittendi praeditus fuit, hanc potestatem , quamuis uirtute desinitam, & Sacramentis adstrictam, Ecclesiae suae reliquit. quare ad eam exercendam certi ministri instituti sunt, S s lenni religione consecrati, quae quidem consecratio, ordinis Sacramentum, uel sacra ordinatio uocatur. Quid fgnis cet. Est enim ordo, si propriam eius uim & notionem accipiamus, dispositio superiorum & inferiorum rerum, quae inter se ita aptae sunt,ut una ad alteram reseratur. Cum itaque in hoc ministerio multi sint gradus,& uariae functiones,omnia uero certa ratione diastributa sint & collocata, recte & commode ordinis nomen ei impota

tum uidetur.

Diuiditur in pote ratem.

Ordinis, quae ad uerum Christi Domini corpus in sacrosancta E

charistia refertur. De quo hoc loco, quaeruntur duo: Num inter caetera Ecclesiae Sacramenta, sacra ordinatio numeranda sit.Et quidem habere cam propriam Sacramenti ratione, probatur Authoritate Sacrae scripturae: ex uerbis Christi,Ioan. 2O.Mattb. I 8. Sicut mist me Pater, de ego mitto uos: Accipite Spiritum sanctum equorum remiseritis peccata, remittuntur eis,&c. Pauli 2. ad Tim. I. Admoneo te, ut rcsuscites gratiam Dei, quae est in triper impositionem manuum mearum. . F 1 Conci

42쪽

Concilij Tridentini.

Ratione: Nam cum Sacrametum si rei sacrae signum, id uero, quod hac consecratione extrinsecus sit,gratiam, & potestatem significet, de quae illi tribuitur,qui consecratur:omnino sequi perspicuum eli, Ordinem uerὸ ac proprie Sacramentum dicendum csse. Quare Episcopus et,qui sacerdos ordinatur, inquit; Accipe potestatem offerendi sacrificium &c. Quibus uerbis perdocuit Ecclesia, potestatem consecrandae Euchalistiae charactere animo impresso tradi, cui gratia adiuncta sit, ad illud munus rite & legitime obeundum. Iurisdictionis,quae tota in Christi corpore mystico uersatur.ad cam. enim spectat,Chriltianum populum gubernare dc moderari, dc ad aeternam coelesteriaque beatitudinem dirigere.

Ordines incipiendi fiunt a prima tonsura.

iae est praeparatio quaedam, ad ordines accipiendos. Ut enim homines ad baptismum exorci sinis; ad matrimonium sponsalibus praeparari solent: ita cum,tonso capillo, Deo dedicantur, tanquam aditus ad ordinis Sacramentum illis aperitur. Quem tondendi morem Primum omnium Apostolorum Principe introduxisse ferunt. Deinde etiam meminerunt cius uetustissimi&grauissimi Patres, Dionysius Areopagita, Hieronymus, Augustinus. Et fit in capite, ad Similitudinem coronae,& hoc,uci ad Memoria coronae, quae spinis contexta, Saluatoris nostri capiti suit imposita. Declarandam regiam dignitatem, quae iis maxime, qui in sortem Domini uocati sunt, conuenire uidetur. Figuram circuli, quae omnium persectissima est, ad significandam uel persectioris uitae pro sessionem a clericis susceptam, uel externara

rerum contemptionem, animiq; ab omnibus humanis curis uacuitate.

Porro qui sic tondentur,Clerici dicunturi quod nomen illis tunc pri muni imponitur,& ab eo deductum est,quod Dominum,sortem & hereditatem suam habere incipiant.

Ordines minores quatuor diuinguuntur gradibus.

Nam Iost primam tonsuram, ad Ostia ij ordinem, primus gradus

fieri consueuit. eius munus est, Tcmpli claues & ianuam cultodire,&aditu templi arcere eos, quibus ingredi interdictum erat. Ad sanetiam etiam Missae sacrificium assistebat, curaturus nequis propius, quam par esset, ad sacram aram accederet, & sacerdotem rediuinam facientem intertellaret.

Secundus ordinis gradus est Lectoris munus. Ad quem pertinet

43쪽

In Ecclesia , ueteris & noui testamenti libros, clara uoce de distincta

recitare.

Prima Religionis Christianae rudimenta fidelibus tradere. Tertius est ordo Exorcistarum, quibus potestas data est, nome Domini inuocandi in eos,qui ab immundis spiritibus obsidentur. Acolytorum quartus cst gradus. Eorum munus cst, Ministros maiores, Subdiaconos & Diaconos, in altaris ministerio assectari, cisque Operam dare. i. P terca lumina deserunt, cum Missae sacrificium celebratur, praecipue uero cum Euangelium legitur,ex quo & Ccros crarii alio nom ne uocati sunt.

O idines maioresΦsacri ribus distinguuntur gradibus:

IN eorum primo gradu, subdiaconus collo atur: cuius munus est, Diacono ad altare inseruire. Sacra enim lintea,vasa,panem, S uinum ad lacriticia ultim necessaria, parare debet.

Epistolam ctiamquq olim a Diacono in Missa recitabatur, subdiaconus legit,ac tanquam testis ad sacrum assistit, prohibeto;, ne saceros lacra faciens a quopiam perturbari possit. ' 'T RHSi'ςOi u obtinet: cuius ministe tum latius patet,sanctiusq; semper habitum est. Ad eum enim pertinet,Episcopum perpetuo sequi,conesonantem custodire, & sacerdoti sacra facien

Licet ei preterea si absit Episcopus& Sacerdos, Euaneclium explau Iς mni i; Sacrorum ordinum summus eradus est. Sace ν ἡ 'R Q ς Patres appellitanterda

ira se fisi significat: Non soluin propter

tam maturitatem, que huic ordini maxime necessaria est. yd.huies ROD p pN mP tm gr uitatem , doctrinam, & pr Sacerdotes, Tum quia Deo consecrati sunt:

44쪽

HUIUS igitur tanti oscij,puta sacerdotij,onus, nemini temerὸ imponendum est; std ijs tantilm , qui illud uitae sanctitate, doctrina, fide, prudentia justinere possint. Nee uero quisquam sumit sibi honorem,

sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Vocari autem a Deo duntur, qui a legitimis Ecclesiae ministris uocantur. Sunt autem in facris fu-- scipiendis Ordinibus, haec animaduertendar

Ordinandorum qualitas.

Quanta circunspectione ad Sacros ordines sit accedendum. Est enim cauendum diligenter Ne eo consilio ad hanc uiuendi rationem se conuertant, Vt quae ad uictum uestitumq; necessaria sunt,parent,ita ut praeter quaestum, nihil aliud in Sacerdotio, quemadmodum uulgo caeteri omnes, in quouis sordidi artificij genere, spectare uideantur. Vt honores & dignitates obtineant. Vel ut diuitijs assiuant,quales sunt, qui, nisi opulentum aliquod ecclesiasticum beneficium, ijs deferatur, nullam sacri ordinis cogitatio, nem habent. Hi uerb sunt,quos Saluator noster mercenarios appellat,& quos Ezechiel diccbat, semetipsos,& non oves, pascere. EZech. sq. Sed hoc sibi proponant opus est, ut non solum Dei gloriam in omnibus rebus quaerant quod quidem cum omnibus, tum maxime fidelibus commune esse constat sed etiam,ut alicui ccrto Ecclesiae ii inisterio addicti, in sanctitate & iustitia illi serviant.

Quae in Sacerdote potissimum requirantur. Primum itaque in eo,qui Sacerdos creandus est, uitae & morum integritas requiritur . Quare sanctam illam consuetudinem in Ecclesia seruari animaduertimus,ut qui sacris initiandi sunt, prius poenitentiae Sacramento, conscientiam purgare diligenter studeant. Praeterea in sacerdote , non solum ea cognitio requirenda cst, quae ad Sacramentorum usum & tractationem pertinet: sed etiam sacraruliterarum scientia, ita instructum esse oportet, ut populo, Christianae fidei mysteria & diuinae legis praecepta tradere, ad uirtutem & pietate

incitare,& auitiis reuocare fideles possit. Qui ab hoc officio excludantur. Pueris enim,& suriosis, uel amentibus, quod usu rationis careant, hoc Sacramentum dandum non est. Aetatem autem legitimam, ex sacri Concilii Tridentini Decretis licet cognoscere. Excipiuntur etiam serui: neque enim diuino cultui dedicari debet, qui non sui iuris,sed in alterius potestate est .

Viri praeterea sanguinum & homicidar, quia Ecclesiastica lege repel

luntur,

45쪽

luntur,atque irregularcs sunt. Spurii quoq;,& ii omnes,qui ex legitimis nuptiis non sunt procreati: decet enim, ut qui sacris addicuntur, nihil in se habeant, quo ab aliis merito contemni ac despici posse uideantur. Ad extremum etiam admitti non debent,qui aliquo insigni corporis uitio deformes, aut mutili sunt. ea enim foeditas & debilitatio ,rtim offensionem habet, tum uero Sacramentorum administrationem impediat necesse est .

Sacerdotium.

Duplex in sacris literis describitur. Internum, quo omnes fideles, postquam aqua salutati abluti sunt, sacerdotes dicuntur,praecipue uero iusti, qui Spiritum Dei habent, diuinae pratiae beneficio, Iesu Christi summi Sacerdotis uiua membra effecti sunt. hi enim fide, quae charitate inflammatur, in altari mentis suae,spirituales Deo hostias immolant. Quo in genere, bonae omnes &honestae actiones,quas ad Dei gloriam rei erunt, numerandae sunt. Α-

Externum uero,non omnium fidelium multitudini,sed certis hominibus conuenit,qui legitima manuum impositione, solennibusq; sanctae Ecclesiae cceremoniis instituti,& Deo consecrati, ad aliquod proprium sacriimq; ministerium ascribuntur.Et hoc tantummodo Sace dotium, ad ordinis Sacramentum pertinet, de quo plura insequenti habes.

Sacerdotij externi:

Munera sunt duo,quo ad Sacerdotem attinet. Quorum alterii est, ut sacramenta rite conficiat,& administret.' Alterum,ut populum fidei suae commissum, iis rebus & institutis , quae ad salutem neccssaria sunt,erudiat. Gradus sunt dignitatis & potestatis varii: Quorum Primus est eorum,qui Sacerdotes simpliciter uocantur: quorum functiones hactenus docta ratae sunt. Secundus est Episcoporum, qui singulis Episcopalibus praepositi sunt: ut non solum cancros Ecclesiae ministros: sed fidelem populum regant eorum saluti,summa cu vigilantia & cura prospiciat. Quare in lacris literis Pastores ovium saepe appellantur, sed & Pontifices dia Cuntur,accepto ab ethnicis nomine,qui Principes sacerdotum, Pontisces, appellare consileuerunt.

Tertius gradus est Archiepiscoporum,qui pluribus Episcopis pridi

sunt

46쪽

sunt, qui Metropolitani etiam uocantur, quod illarum urbium antistites sint, luce tanquam matres habeantur illius Prouinciae . In quarto gradu patriarchs collocantur,id est, Primi supremiq; Pa tres. Atque olim in uniuersa Ecclesia, pretier summum Romanum Pontificem,quatuor tantii Patriarchς numerabatur, Videlicet Constantinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hic honos delatus est, tamen ob Imperii Maiestatem, altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexandrinus, cuius Ecclesiam Marcus Euangelista, iussu Principis Apostolorum landauit. Tertius Antiochenus,ubi Petrus sedem primo locauit. Eaetremum gradum habet Ierosolymitanus: quam Ecclesiam Iacob iis frater Domini erexit. Pr cur hos omnes, Catholica Ecclesia Romanum Pontificem Max.

quem in Ephesina Synodo Cyrillus Alexandrinus, Archiepiscopum totius orbis terrarum, Patrem & Patriarcham appellat, semper uenerata

est. Qui Pius Pater ac Moderator, uniuersali Ecclesiae, ut Petri successisor, Christiq; Domini uerus & legitimus Vicarius, praesidet, Minister & ut reliquorum ordinum, est Episcopus. Nam Quamuis nonnullis Abbatibus permissum sit, ut minores & non sacros ordines interdum administrent: Tamen hoc proprium Episcopi munus esse, nemo dubitat, Etenim

Subdiaconos, Diaconos,& Sacerdotes,unus tantu Episcopus ordinat. Episcopi, ex Apostoloruin traditione, quae perpetuo in Ecclesia custodita est a tribus Episcopis consecrantur.

Praeterea mero obseruanda sint etiam quaedam , quae huc pertinent.

Plurimum Sacramenti istius explicatio profutura est. Primum ipsis Pastoribus,quod dum in huius argumenti tractatione uersantur, ad eam gratiam excitandam, quam hoc Sacramento adepti

sunt, magis commouentur.

Deinde aliis Eccletiasticis qui in sortem Domini uocati sunt, partim ut Eodem pictatis studio assciantur: Earum rerum cognitionε percipiant. quibus instructi, uiam sibi ad ulteriores gradus facile munire possint. Postremo etiam reliquis sidelibus, ut quo honore digni sint Ecclesiae, ministri, intelligant In univcrsum omnes: Illi maxime, qui Sua sponte S uoluntate, iulud uitae genus sequi uelint. Liberos suos adhuc insantes, Ecclcliarministerio spe destinarint. Sacerdoti,

47쪽

Sacerdotii nobilitas & excellentia.Nam cum Episcopi Sacerdotes, tanquam Des interpretes di internunc ij quidam sint, qui cius nomine diuinam legem & uitae praecepta homines edocent, & ipsus Dei personam in terris gerunt: perspicuum est,cam illorum csic sunctione, qua nulla maior excogitari possit. Quare infesto no solum Angeli,sed Di, etiam, quod Dei immortalis uim & numen apud nos teneant, appellantur .Quamuis autem omni tempore sumniam dignitatem obtinus rint,tamen noui testamenti sacerdotes , caeteris omnibus honore longe antecellunt . Potestas enim tum corpus de sanguinem Domini nostri conficiendi & osterendi, tum peccata remittendi, quae illis collata est, humanam quoque rationem atque intelligentiam superat: nedum ei aliquid par aut simile in terris inueniri queat. Sacramenti huius estectus. Quamuis enim ordinis Sacramentum , maxime ad Ecclesiae utilitatem & pulchii tudinem spectet, tamen In eius quoque anima,qui sacris initiatur,sanctificationis gratiam esscit. Deinde aliam quoq; gratiam hoc Sacramento tribui perspicuum est praecipuam uidelicet potestatem, quae ad sacratissimum Eucharistiae

Sacramentum resertur.

. Atque haec etiam character spiritualis dicitur: quod qui sacris imbuti sunt,interiori quadam nota animae impressa, ab aliis fidelibus disti

suantur,ac diuino cultui mancipentur.

O Uemadmodum Saluator nostera Patre, Apostoli autem aedisti. puli in uniuersum mundum a Christo Domino missi sunt : ita quotidie sacerdotes, eadem, qua illi potestate praediti, ad consummationem sanctorum, in opus ministerit,in aediscationem corporis Chimsti mittuntur .

ALIA REGULA.

Vi uero in hoc ministerium seipsos arroganter inserunt, atque in trudunt de his Dominum intellexisse, docendum est, cum inquit: Non mittebam Prophetas,& ipsi currebant: Quo quidem hominum genere,nihil infelicius ac miserius, nihil Ecclesiae Dei cal tosius esse potest.

48쪽

DE SACRAMENTO

Vnctionis. o C Sacramentum idcirco extrema Vnctio appellatum est,quod haec omnium sacrarum unctionii , quas Dominus Saluator noster Ecclesiae suae commendauit,ultima administranda sit. Quare haec ipsa unctio a Maioribus nostris, Sacramentum etiam Unctionis infirmorum,& Sacramentum exeuntium dicta est. Quod autem extremae Vnctioni propria Sacramenti ratio conueniat, probatur. Verbis D.Iacobi Apostoli,iniquientis, Infirmatur quis in uobis3i ducat presbyteros Ecclesiae, & orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini oratio fidei salvabit infirmum:& alleviabit eum Dominus:& si in peccatis sit, remittentur ei. Nam quod condonari peccata Apostolus assirnrat,in eo declaro Sacramenti uim & naturam,Iacob I . . . Authoritate Conciliorum,cum aliorum plurium,tum Tridentini, quod hanc Catholicae Ecclesiae de extrema unctione doctrinam fuisse perpetuam ita declarat, ut in eos omnes anathematis pcenam construtuerit,qui aliter docere aut sentire audeant.

Testimoniis. Innocentij,Dionysij, Ambrosj, Chrysostomi, Gregorij Magni.

Etsi uero ex pluribus rebus & uerbis constituitur,est tamen unum , Non quidem partium continuatione, quae diuidi non possint: Sed persectione,cuiusmodi sunt caetera omnia, quae ex pluribus rebus constant. Vnum inquam, signum est,& unius res,quam fgnificat, essicientia habet.

Quatuor praecipue ad extremam et monem requiruntur.

Author est Deus.cum enim demonstratum sit, extremam Vncti

49쪽

EXTREMAE UNCTIONI S. ets

inem,uere & proprie in Sacramentorum mimero habendam esset illud etiam sequitur, cius institutionem a Christo Domino prosectam esse, quae pollea a Sancto Iacobo Apostolo fidelibus proposita, & promulgata est. Ninister, Sacerdos rite ordinatus: Non tamen quivis, Sed Proprius Pastor,qui habeat iurisdictionem: Vel alius, cui ille eius muneris iungendi potestatem tradide in . 'Materia,est oleum ab Episcopo consecratum,liquor scilicet,non ex qua uis pingui & crassa materia, sed ex olearum baccis tantummodo expressus. Aptissime autom haec materia illud significat, quod ui Sacramenti interius in anima efficitur.Nam ut oleum ad mitigandos corporis dolores magnopere proficit: ita Sacramenti uirtus,animae tristitiam ac dolorem minuit. Forma uero Sacramenti est uerbum,& solennis illa precatio, quam Sacerdos ad singulas actiones adhibet, cum inquit: Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Deus,quidquid oculomm, siue narium, siue tactus uitio deliquisti.

quam persequitur,ut aegri a morore conualet cant, Od eam caulam precati

ne forma eonficitur,ut a Dei benignitate id impetremus,quod Sacramenti uis constanti & perpetuo ordine ex ea parte effcere non solet. Atque hinc fit,ut cum Aliorum Sacramentorum sorma uel Abs lutὰ fgnificet, quod essest, ut cum dicimus, Baptizo te, aut, Signo te &c. Tanquam ab imperantibus pronuncietur. ut, Accipite potesta tem &c. v Haec una Extremae rictionis forma, precatione quada absoluatur.

Coeremoniae m ritus. ADHIBE VR in huius quoque Sacramenti administratione

propris quidam ritus, qui continent Precationes, quibus sacerdos ad aegroti salutem impetrandam uita tur. Nullum enim est aliud Sacramentum, uod pluribus precibus coficiatur: ac recte quidem, quoniam eo potissimum tempore, fideles piis obsecrationibus adiuuandi sunt. Obseruationem,sive rationem habendam Personarum. Quamuis enim hoc sacramentum ad omnes pcrtineat, quaedam tame hominum genera excipiuntur,quibus administrandum non est. Ac primum excipititur, qui sano & firmo corpore sint: iis enim ex-G di tremam

50쪽

tremam unctionem tribuedam non esse Et Apostolus docet, cum ii quit. Infirmatur quis in uobis Iacob. . Et ratio ostendit, siquidem ob eam rem instituta est, non modo ut animae,sed etiam ut corpori medicinam afferat. Omnes praeterea,qui rationis usu carent,ad hoc sacramentum ruscipiendum apti non sunt. Et pueri,qui nulla peccata admittunt, quorum reliquias lanare ii ius Sacramenti remedio opus sit. Amentes item & suriosi, nisi interdum rationis ulum haberent, α eo potissimum tempore, pii animi significationem darent, peterentq,

ut sacro oleo ungerentur . Partium corporis . non enim totum corpus, neque omnes corporis

partes ungedae sunt, sed ea tantum membra,in quibus potissimum sentiendi uis eminet, puta: oculi, Aures,Nares,os,Manus,Renes, Pedes, Propter Visionem, Auditum,Odoratum, ueI Gustum. Sermonem,Tactum,Libidinem, Ingressum. Temporis. Nam haec unctio tunc est adhibenda, Cum graui morbo afflictamur, ac uitae periculum imminet. Semel tantum in una eademque aegrotatione : Sed quoties postea quispia in aliud uitae discrimen inciderit,toties eiusdem sacramenti subsidiu ei poterit adhiberi. Ex quo patet,in eorum sacramentorum numero, quae iterari solent, reponendam esse hanc unctionem.

Praeparatio ad suscipiendam sacram unctionem: ibi phaec curanda semie

Primum, quoniam nihil magis huius sacramenti gratiam in nedit, quam alicuius peccati mortiseri conscientia, seruanda est Calliolicae Ecclesiae perpetua consuetudo,ut ante extremam unctionem poenitentiae & Eucharistiae Sacramentum administretur. Deinde aegroto persuadendum est, ut ea fide se ungendum secerdoti praebeat, qua olim, qui ab Apostolis sanandi erant, seipsos offerre

consueuerant.

In primis autem animae salus , deinde corporis ualetudo, cum illa adiunctione, si ea ad aeternam gloriam prosutura sit, expetenda est a Nec uero dubitare fideles debent, quin sanctae illae & solennes preces, a Deo audiantur, quibus sacerdos non suam, sed Ecclesiae & D mini nostri Iesu Christi personam gerens, utitur.

sectus, seu fructus.

Explicandae etiam sunt utilitates,quas ex hoc sacramento capimus, quarum

SEARCH

MENU NAVIGATION