Compendium septem sacramentorum Ecclesiae, rursus in lucem emissum, & fideliter recognitum cui accessit alterum septem peccatorum mortalium, ..

발행: 1574년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE sACRAMENTO

Praeparatio. Alia est Animi , cuius quinque sunt praecepta, Primum,ut fideles discernant mensam, a mensa hac sacram ab alijs

prophanis, coelestem hunc panem a communi. Alterum, ut unusquisque a seipso quaerat, num pacem cum aliis habeat, num proximos uere atque ex animo diligat. Deinde conscientiam nostram scrutari diligenter debemus, ne sorte exitiali aliquo peccato contaminati simus, cuius poenitere neccssest, ut prius contritionis & consessionis medicamento illud eluatur. Praeterea taciti cum animis nolitas cogitemus,quam indigni smus, quibus diuinum hoc beneficum a Domino tribuatur . 'Exquiramus etia a nobis ipsis, an illud Petri usurpare nobis liceat, Domine,tu scis,quia amo te. Ioan.2I. - Αlia est Corporis.Nam, Iesunt ad sacram mensam accedere debemus . Postulat etiam tanti Sacramenti dignitas , ut qui matrimonio iuncti sunt, aliquot dies a concubitu uxorum abstineant.

Sumptio maria.

Tres Eucliaristiae sumendae distinguuntur rationes. Alij enim Sacramentum tantum accipiunt, ut peccatores, qui sacra mysteria impuro ore & corde accipere non uerentur, quos Apostolus ait indigne manducare & bibere corpus Domini. Spiritu tantum modo Eucharistiam sumere dicuntur.ij sunt, qui desiderio & uoto propositum coelestem illum pancm comedunt, fide uiua incensi, quae per dilectionem operatur. Sacramento & spiritu sacram Eucharistiam percipiunt, qui cum ex Apostoli doctrina prius se probauerint,ac ueste nuptiali ornati,ad di uinam hanc mensam accesserint, ex Eucharistia capient uberrimos

Tempus.

Admonendi sunt fideles, omnbus quidem eam legem propositam esse,ut sacram Eucharusiam accipiant. . .

Excipi tamen eos Qui nondum rationis usum propter aetatis imbecillitatem habent,ut infantes. A mentibus praeterea,qui tunc a piet tis sensu alieni sunt,Sacramenta dare minime oportet.

Vtrum autem singulis mensibus,uel hebdomadis, uel diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest. sed certissi

22쪽

ma est illa Beatus August. Sic uiue, ut quotidie possis sumere. Olim tamen sancitum est,ut fieret haec sumptio ab omnibus quotannis. Ter: Natali Domini, Resurrectione, Pentecoste. Semel ad minus in Pascha. '

Lateranens sub Innocentio III. . Eitus. . 'Quod ad communicandi ritum pertinet,EccIess lege interdictum est. ne quis sine ipsius Ecclesiae authoritate, praeter sacerdotes, corpus Domini in sacrificio conficientes, sub utraque specie sacram Eucharistiam sumat. Quae consuetudo ab Ecclesia multas ob causas approbata est,potissimum ad conuellendam eorum haeresna, qui negabat sub utraque specie totum Christum esse, sed corpus tantum exangue sub panis, Sanguinem autem sub vim specie contineri asserebant.

Fructus ,

Admirabiles huius Sacramenti sunt, fruetus. Nam et Fons est omnium gratiarum, cum sontem ipsum coelestium charismatum & donorum Christum Dominum in se contineat. 2 Quos usus corpori panis & uinum adfert,eos omnes animae saluti & iocunditati,ac meliori quidem ac persectiori ratione, Eucharistiae sacramentum praebet. 3- Gratiam in animam influit, cum eum pure & sancte accipit, qui de seipso dixit, Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, di ego in illo. Qui enim pietatis & religionis studio affecti,hoc sacramentum sumunt,Christi corpori tanqualia uiua membra inseruntur, siquidem scriptum est, Qui manducat me,& ipse uiuet propter me. Nec tamen hoc ita intelligendum est, perinde ac necesse non sit,ut qui re ipsa hoc secrametum utiliter percepturus est, gratiam antea adeptus fuerit. Constat enim quemadmodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest, ita etiam animae, quae spiritu non uiuit, sacra mysteria non prodesse. Non enim reuocandae ad uitam animae,sed in uita conseruandae causa instituta sunt. 4 Uti corpus cibo naturali non conseruatur modo, sed etiam a getur, gustusq; nouam quotidie ex eo uoluptatem de suauitatem percipit; ita etiam sacrae Eucharistiae cibus, non scium animam suste niat, sed uires illi addit, efficitq; ut spiritus diuinarum rerum delectatione

magis commoueatur.

1 Remittuntur Eucharistia & condonantur leuiora peccata, quae uenialia dici solent.

23쪽

Communi sententia patrum, praecipue uero Ambrosii, Chrysostonii, Augustini , Cyrilli, &c.

Authoritate Conciliorum, speciatim Vercellcnsis,Turonensis, Romanorum duorum Aduersus Berengarium Lateranensis sub Innoc tio III. Constantiensis, Florentini, Tridentini,&c . Authoritate lymboli Apostolici. Cum enim Dei summam omniurerum potestatem fideles credi int,& consitantur, credant aiam necesse est, potestatem ei non defuisse maximi huius operis ciliciendi,quod in Eucharistiae Sacramento admiramur & coli mus. Deinde cum crc-dunt sanctam Ecclesiam Catholicam, neccssario sequitur, ut simul credant cani esse,quam explicabimus,liuius sacramenti ueritatem .

Concomitantia.

Concomitantia, ex qua ostenditur. Totiun Christum usqueadeo tam to panis, quam in uini specie contineri, ut quemadmodum in panis specie, non corpus modo sed etiam sal bit totus Christus uere inest, sic contra in uini specie no selum sanguis, sed corpus & totus Christus uere insit.. Neque uero solum in utraque specie, sed in quavis utriusque spe Hei particula, totum Christum contineri Sic enim Augustinus scriptureliquit: Singuli accipiunt Christum Dominum, & in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur sed integrum se praebet in

singuli S.

. Contemplationis rutilitas. Vtilitates & fructus, quos capiunt siletes ex huius sacramenti contemplatione.

Plinium enim intelligunt,quanta, sit Euageli Ce legis persectio, cui datum est id re ipsa habere, quod signis tantum & figuris Mosaicae legis tempore adumbratum fuerat. Praeterea siteles hoc sacramento Christi Saluatoris nostri perfectis sniam charstatem experiuntur,qua natura, quam a nobis sumpserat, a nobis nunquam subtrahere Ad quantum fieri posset, esse uersarique

nobiscum uoluit. 1

7 anssubstantiatio.

in in sacramento Eucharissiae tota unius rei subsantia in totam auteti is rei substanti an transeat, recie & sapienter a maioribus no hiri ista conuerso appellata est Transsubstantiatio. Quae de iosa Probatur D Authc-

24쪽

DE SACRAMENTO

Authoritate Christi Primum quod in eius sacramenti institutione ipse dixit: Hoc est corpus meum. Vocis enim Hoc, ea uis est,ut omnem rei praesentis substantiam demonstret . Quod si panis substantia

remaneret, nullo modo uere dici uideretur: Hoc est corpus meum. Deinde Christus Dominus apud Ioan.6. Panis,inquit, quem ego dabo,caro mea est,pro m di vita:Panem uidelicet carnem sua uocans. Authoritate Conciliorum Lateranetas magni,Florentini,Triden. Authoritate Diuorum Patrum. Ambrosii, Hilarii, Augustini, D masceni, &c. Qui unanimi consensu satentur omnes . Ante consecrationem,panem esse,& uinu,quod natura sermauit. Post consecrationem uero, carnem Christi & sanguinem,quod benedictio consecrauit. - . Ita ut corpus secundum ueritatem coniunctum sit diuinitati .

Non cr ipsum corpus assiirnpium,de coelo descendat: . Sed ιγ ipse panis & uinum,in corpus & sanguinem Christi transna

Ratione. Etenim si est uerum Christi corpus sub panis & uinispecie post consecrationem;omnino necesse est, cum ibi antea non esset, hoc uel loci mutatione,uel creatione,uel alterius rei in ipsum conuersione factum esse At uero fieri non posse constat, ut corpuschristi in Sacramento sit,quod cx uno in alium Iocum ueneritiita enim fieret,ut a coeli sedibus abessetiquoniam nihiI mouetur,nisi locu deserat, a quo mouetur.Creari autem corpus Christi inus credibile est,ac ne in cogitationem quidem cadere hoc potest.Relinquitur ergo, ut in Sacramento sit corpus Domin quod panis in ipsum couertatur,quare nurula panis substantia remaneat necesse est. Declaratur Modo ipsius conirersionis:quq ita sit,ut tota panis substantia, diuina uirtute in totam corporis Christi substantiam, sine ulla Domini nostri mutatione,conuertatur. Neoueenim Christus aut generatur, aut mutatur,autaugescit,sed in sua substatia totus permanet.

Duabus ueluti regulis: Psima est, quo pacto ea mutatio fieri posisit,curiosius non inquirendum,sed potius fide quid hoc sit,cognoscendum Qua in re fideles animos suos illa uoce praemuni debent, Non erit impossibile apud Deum omne uerbum. Altera e Christum Dominum in hoc Sacramento, ut in loco non esse.eteuim locus res ipsis consequitur, ut magnitudine aliqua prsiatae sunt; Christum uero Dominum ea ratione in sacramento esse non dicimus,ut magnus aut paruus est,quod ad Quantitatem pertinet, sed

ut substantia es Substantia enim panis, in Curisti substantiam, non in

25쪽

magnitudinem aut quantitatem conuertitur. N cmo uero dubitat, substantiam aeque in paruo atque in magno spatio contineri. Tertium restat, quod in hoc Sacramcnto maximum atque admirabile uideatur: quod quidem,iam duobus aliis explicatis, iacile probari potest, Panis uidelicet& uini species in hoc Sacramento sine aliquare subiecta constare. Nam cum antea demonstratum sit, corpus domini & sanguinem uerc in Sacramento esse, ita ut nulla amplius subsit panis, & uini substantia, quoniam ea accidciatii Christi corpori S sanguini inhaerere non possunt: relinquitur, ut supra omnem naturae ordinem, ipsa se, nulla alia re uisa, sustentent. Haec perpetua & constanssuit Catholicat Ecclesiae doctrina.

Eucharissam ese Sacrificium.

Porro Eucharistia Habet praeter Sacramenti uim , etiam sacrificii rationem: Quod Exprimitur uaticinio Malachiae, his uerbis: Ab ortu solis usque ad OG calum, magnum est nomen meum in gentibus: di in omni loco sacrificatur,& offertur nomini meo oblatio munda &c. Praefiguratur in Melchisedech sacrificio. ipse enim Saluator face dotem secundum ordinem Melchisedech se in aeternum constitutum declarans, corpus & sangui ncm suum in extrema coena sub speciebns panis & uini Deo patri ootulit. Institutum est a Christo in extrema illa nocte, cum haec ipsa sacra mysteria Apostolis commendans: Hoc facite,inquit,in meam commemorationem. Eos enim, quemadmodum a sancta Synodo desilitum est,tunc,sacerdotes instituit:praecepitq: ut ipsi,& qui eis in sacerdot Ii munere successuri essent, corpus eius immolarent & offerrent.

Differt a Sacramento: Sacramentum consecratione perscitur. Omnis uero sacrificii uis, in eo est,ut offeratur.

Vt sacramentum est,iis qui diuinam hostiam sum ut, meriti causam affert, di omnes illius utilitate, qus supra

commemoratae sunt.

Vt autem sacrificium est non merendi solum, sed satisfaciendi quoque essicientiam continet. Fit uni Deo: etsi Ecclesia interdum missas in memoriam & hon rem sanctorum celebrare consueuit,no tamen illis factificium, sed uni Deo qui sanctos immortali gloria coronauit,offerti docuit. Offertur quotidie in Missa diuina. Neque enim cruenta & Incruenta hostia duae sunt hostiae sed unum idemq; sacrificium esse fatemur,&D , haberi

26쪽

DE sACRAMENTO EVCHAR.

haberi debet, quod in Missa peragitur, & quod in cruce oblatumest: Quemadmodum una est & eadem hostia,Christus, uidelicet Dominus quemadmodum i. noster, qui seipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum im , . lauit. Sacrosanctum autem missie sacrificium. Est non solum laudis & gratiarum actionis,aut nuda commemor tio sacrificii, quod in cruce sectum est, sed uere etiam propitiatorum sacrificium,quo Deus nobis placatus & propitius redditur. Non solam Immolanti,& Sumenti Prodest Sed omnibus etiam fidelibus, sinς illi. ..titi: Nobiscum in terris uiuant: '' i Iam in Domino mortui,nondum plane expiati sint.

EX QUO FACILE PERSPICITUR.

Omnes Missas, communes censendas esse,ut quae ad communem e . omnium fidelium utilitatem&salutem pertinet.

27쪽

DE SACRAMENTO

POENITENTIAE .

POENITENTIAE MATERIA SEV

partes sunt tres

PRI M of Cerdis contritis,cuius duo sunt requisita. OLOR de praeteritis, detestando peccatum supra omne detestabile & odibile. Propositum confitendi, satisfaciendi, abstinendi de suturo, & uita li peccatum supra omne uitabile . Dolor de peccatis est duplex. Perfectus,cum quis odit peccatum supra omne mdibile, & dicitur contritio.

le dicitur attritio. Dolentium de peccatis, quatuor sunt gradus . 1 Est confitentium cum uera contritione, scilicet humana & formata charitate,horum admittitur cossessio, & his impenditur beneficium absolutionis. et Est confitentium solum cum uera cotritione humana, idest habet odio peccatum supra omne odibile,nihil diuini amoris sentientes.Horum consessio admittitur,cum beneficio absiautionis. Hos enim credimus uirtute invium charitatem acquirere. 3 Est confitentium cum attritione quidem laudabili,contritione autem ambigua,id est dolor eorum non est alis,ut sit supra omne odibile & uitabile. Horum consessio admittitur cum beneficio absolutionis. Dubium tamen est, an uirtute clauium, de attritis fiant contriti. consessor enim non debet nimis exacte inuestigare displicentiam peccati,descendendo ad particularia,puta, an potius uelit mori quam peccare, ne inducat poenitentem in tentationem. Est confitentium sola attritione,quorum incotritio est certa, quia non habent uoluntatem deliberatam, dimittendi peccatum,ut sunt usurarii, tui nolunt restituere, & omnes qui nolui adimplere ea ad quae tenentur. Horum admittitur consessio , sed non impenditur beneficium abselutionis

28쪽

AVDI TVRVS consessionem, primum accedes cum timore , Orci cum propheta,cor mundum crea in me Deus,& spiritum rectum in noua in uisceribus meis id est ut faciam non cupiditate, aut aliqua mala intentione, sed pro tua gloria, & animarum saluto ne proiicias me a facie tua sidest a lumine uultus tui, ne errem per ignorantiam, & spiritum sanctum tuum ne auferas a me permittendo me cadere intentationem audiendo aliena peccata redde mihi Detitiam salutaris tui, id est post auditam consessionem, non remaneant in mente immunditiae,sed deuotio,&c. Deinde susccpto poenitente alacriter, roseruando increpationes in fine, cognito eius statu,quaerat primo, an sit

ex communicatus.

PRAE AMBULA INTERROGATORIO.

Cognito statu& conditione poenitentis & expedito in his quae attinent ad excommunicationem, eo modo quo supradictum est:

Primo, Aduertat consessor ut poenitens decenter sese habeat, talicet utroque genu flexo & capite nudo & facie non ad sacerdotem,sed ad eius latus uersa, quo sic composito, faciat illum muniri signo sanctae Crucis & dicere consessionem generalem quam si nescit dicat cum illo uulgariter: deinde petat de tempore a quo non est consessus,nec c5 municauit. Secundo, An peregerit poenitentiam iniunctam & adimpleuerit ea ad quae teneri eum declaratum suit in praecedentibus confessionibus. Tertio, An in praeteritis cosessionibus omiserit aliquod seccatum scienter. Quarto, An uolens confiteri examinauerit con- .esentiam. Quinto, An habeat aliquod peccatum mortale quod n lit relinquere.qualis est usura, concubina,odia & similia,quae commi niter homines alicuius status committere solent,ut simonia in clericis, quod si sic est non audiatur, sed consilio adiuuetur. His praemissis ut portere iudicabit consessoridicat poenitenti,ut quae cogitauit,& in memoria habet, dicat, & quamuis ille malit interrogari, nihilominus ea

hortandus est ut dicat prius quod meminit.iuuat enim id licet inordi, nate & imperfecte faciat. SE CVA Oris conseo,cuius di suntlpecies. a Valida, cuius sunt sexdecim conditiones, his uersibus, contentat. Sit simplex, humilis, consessio, pura, fidelis,

Atque frequens, nuda, discreta, libens, uerecunda , Inlepra, secreta, lach imabilis, accelerata ,

Fortis, & accusans, di sit parere parata. Exi

29쪽

Ex his quinque solum sunt necessariae absolute, scilicet Integra ,

Vera, Dolorosa, Acc ans, ct Secreta .

SIMPLEX, idest sine duplicitate ae arte. HUMILIS, id est

eum cognitione,subiectione,uerbis humilibus, genibus sexis, capite di scooperto. P V R A, id est sine admixtione impertinentium confitendo peccata sua,& non aliena.F ID E LIS, id est sine mendacio, dicendo certa pro certis,& dubia pro dubiis.FREQV EN S, id est semel in anno, & quoties conscientia dictat csse utile ad uitanda peccata in quoties istet articulus necessitatis& mortis, tiel eius periculi,uci penuria confessoris idonei,uel qui possit absoluere. N VD A, id est tane inuolucris,& obscuritate uerborum. DIS CRET Α, id est eligendo idoneum consessorem,utendo uerbis honestis, licendo peccata Gmul & divisim prout conueniti L IB E N S, id cst non latum metu poenae diuinae, uel ecclesiae,aut infamiae, aut amore sanitatis, sed ut reconcilietur Deo. V ER E C VN D A, id est sine iactantia, erubescendo in semetipso coram Deo & conscubre. IN T E G R Α,id est confitendo omnia peccata mortalia, di quae dubitat mortalia, de quae conscientia dictat esse constenda, & circunstantias aggravantes peccata, & antimum non constendi, uel non abstinendi. SE CRET A , idest non per literas,nuncios, aut coram testibus. LACRIMABILIS,id est cum contritione.A CCELERAT A, id est quam totius habere animum confitendi,& quoties instat necessitas,id fiat celeriter. FORTIS,id est superans timorem & pudorem. AC CVS AN S, id est sibi&non aliis imputans,non excusando. P ARERE PARAT A, id est paratus ad satisfactionem pro peccatis debitam rationabiliter imponenda. 2 Invalida,quae si ex septem casbus, ex quibus,est iterada, quatuor ex parte confitentis,& tribus, ex parte consessoris.1 Si desit omnino contritio de praete itis, ueI adsuit animus non r linquendi peccatum,uel non adimplendi,ad quod tenetur. x Si consessio non suit integra cx malitia , ues uerecundia , aut ex crassa negligentia uel ignorantia. 3 Si non peregit poenitentia,ex conreptu ueI notabili negi entia .ss Si pinnitens existens excommunicatus, prius absolutus suit a pec

catis,quam ab excommunicatione.

3 Si consessor noluit,idest non habuit intentionem absolaendi, uel poenitens mutat consest rem nondum percepta abstautione a priore is 6 Si consesser nescivit,idest tuit omnino ignorans, eiusq; ignora tiae

30쪽

tiae non suppleuit scientia poenitentis. 7 Si cons essor non potuit,id est non erat sacerdos,uel non habuit iurisdictionem supra poenitentem, uel orat publice suspensus, excommunicatus uel interdictus. Aduertendum tamen quod gesta per consessorem habentem oc cultum impedimentum,tenent de iure communi, duobus concurremtibus, scilicet titulo publici ossicii,& communi errore saeti, id est quia est institutus curatus,& nescitur ipsum esse excommunicatum: hoc tamen ampliatum est per Concilium Constantiense.

TERTIA Operissatisfactio, p triplex es,sicilicet

1 oratio. et Eleemosina corporalis seu spiritualis. 3 Ieiunium , accipiendo nomine ieiunii quamcunque arictionem corporalem,ut peregrinationes, disciplinas, &c. Tribus casibus potest confessor non iniungere poenitentiam. Si constat ei, poenitentem omnino satisfecisti, 2 Si poenitens est impotens,ut sunt infirmi, tunc solum debet eis indicari, & adiuuandus est infirmus ecclesiae suis agiis. 3 Quando nullam omnino uult acceptare,oi ferens se satisfacturum in purgatorio. Consessor tamen potius quam dimittere eum sine po nitentia,uel non consolatum,iniungat solum unum Pater noster. Quatuor prae oculis habenda sunt, uolenti ric iniungere portentiam, .

quam ante O post absolutionem potes iniungere ,

melius ta en ante.

I Status peccatoris, nam in aliena potestate constituto, non sunt ii iungendae poenitentiae,quae sunt in praeiudicium superioris. 2 Dispositio peccatoris tam corporalis,quam spiritualis, nam male disposito uel bene contrito, parua est iniungenda poenitentia. . 3 Grauitas,qualitas,& quantitas, peccatorum. 6 Canones poenitentiales,licet poenitentiae sunt arbitrarie,quia sunt lumen consessori & poenitenti,uidentibus iudicium ecclesiae in dandis

poenitentiis.

Tria requiruntur ut alius possit fiuctuose pro alio satisfacere . 1 Quod ambo sint in charitate & gratia Dei. . Σ Causa rationabilis uel articulis necessi talis, non enim licui transire de maiori bono ad minus, sine causa rationabili. 3 Licentia conssessori ,qui talem poenitentiam iniunxit. Fotina

SEARCH

MENU NAVIGATION