Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 4. complectens physicam specialem

발행: 1768년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

48o H Pa specialis Sectio Iu

Pars interna oculi, eaque praeci ptra in modum globi, qui bulbus dici solet, torneata deprehenditur, constatque ex multis partibus. scilicet membranis , seu tunicis , humoribus musculis , dc vasculis . Prima membranarum seu tunicarum communis est,& passim adnata. vel albuginea appellatur , hanc vides in n n

Fig. p . Proxima , & prima ex propriis est

tunica a dura matre orta, quae bulbum convestit posteriori parte o o scelerotica ,' seu dura , i 18 anteriori p eomea dicitur , nomine a

pellucido cornu desumpto. Altera propria tu- ni ea est eboroidea q q a tenui meninge orta c. loris sere nigri, pars illius anterior r r ob is guram uvea nominatur, estque foramine pertussa, quod pupilla dicitur. Foramen hoc in m jore luce contrahitur; in minore notabiliter dilatatur. Circulus pupillam circumdans a variis coloribus iris appellatur. Tertia tunica s sphiblestroides, retitis dicitur, quia a nervi optici i 30 extremitatibus in speciem retis texitur,

tura

sisy Necesse est verius , rectiusque hic retinam

describere cum tantae de hac membrana circa viscum inter Philosophos abortae uterint lites . Nervus igitaropticus in Homine dum per sceleroticam se penetrat in conum contrahitur, tum angustior in exitu factus membrana tegitur tenera . perforata, per cujus sorami na medullaris nervi substantia exprimitur. Ea uti per haec foramina transit, ita confluit, abitque in membra

492쪽

De omni missorum genere . 432 posterioremque oculi partem Occupat. Triplex humor in oculo est: in cavitate anteriore t aqueus , tum er stasinus u lenticulari forma, ceteris magis consistens; tertius vitreus x posterius, ac magis cavum implens. Musculi oculorum sex numerantur , quorum

quatuor recti nempe; g Fig. 93 musculus at tollens, vel superbus, quo bulbus elevatur; hdeprimens, seu humilis, quo oculus dejicitur;

i abducens , seu indignabundus, quo oculus versus aurem soras detorquetur; k adducens, leti bibitorius , qui eum versus nasum movet: duo obliqui etiam amatorii dicti, qui oculum ali- , quantum in orbem agunt, ut nescio quae amoris, & blanditiarum indicia prodantur. Horum alter est superior i trochlearis dictus, alter miniarior, minor, qui oculum sursum, sicut alter deorsum vertit. ιNasus est organum , quo mediante odorum sensationes in anima excitantur. In structura ejus externa pars superior dicitur radix ,

quae vero oblique, & anterius descendit spina. Ossea haec est, & immota. Pars in serior nasi quae cartilaginosa, & mobilis est labulus audit,

cujus partes laterales aia vocantur. Pars autem separans nasum in duas cavitates eorumna , cavitates ipsae nares appellantur: omnes hae partes ex

nam crassam quidem, sed mollissimam pellucidamque, quae speciem quamdam calicis resert . Hanc retinam dicunt. Ea undique expanditur circa choroideae faciem internam, & circa vitreum humorem, parte ue glo bi majorem amplectitur, di firmiter ad principium prin cessuum ciliarium adhaeret circulo evidenti , puro, paulloque reliqua membrana erassore.

493쪽

43a 'Pissica specialis Semo III.

sculis coalescunt. Interius nares membrana ἡ- teguntur pituitaria vel schneideriana nominata, praedita ductibus excretoriis, necnon venis atque arteriis, praetereaqile papillis nerveis, ac glandulis , quas nervi olfactorii essiciunt. acio a

384. Infra nasum oris aditus cernitur. Praecipuae partes vel hanc cavit atatem ambientes vel intra eam contentae sunt labia, maxillae,

dentes, lingua, palatum, epiglottis, vasa salivaria, & varii musculi, de quibus ob sequentia hic quaedam commemoranda sunt. Labia componuntur ex fibrillis spongiosis, tunica tenuissima obvolutis, I6I constant quoque ex pluribus glandulis . ovatis, e quibus Iiquor humeliandae linguae idoneus depluit. Labiorum musculi sex praecipue. sunt. Duo adducentes , duo abducentes, unus constringens, ct unus relaxans qui vulgo buccinator dici

Mam. aso Μembrana schneideriana e cute fit, ouae anete utrinque nares subit , suamque naturam lensim mutat , ac propterea mollior . & tenuior , & magis rubra conspicitur . Suam sibi superiectam habet Epider-midem, suamque cellulosam telam, qua cum pertineolaminarum ossearum cohaereat. Humida semper est de plurimis vasculis reserta , & glandulis , quae de ery earum genere sunt, dc papillis, quas a nervis oliόαoriis , adiisque habere vult filianus . In his papillis , seu villis praecipuum olfactus organum clari viri sta

tuunt.

16aὶ Rectius dicerem ex musculis varie intertex iis, ac tenui cellulari membrana revinctis. 161 Hie Sagner praeterit musculum Iabiorum orbicularem, quo fortane nomine fibrillas illas spongiosas intellexit; verum cum musculorum enumeratio potius ad Anotomicum magis spectet , quam ad Physicum non multum de istis erroribus laboramus.

494쪽

De omni mixtorum genere. 483Maxilia sunt duae quarum una , eaque superior immota ex tredecim ossibus coalescit; interior autem , eaque mobilis ex duobus , sed quae subinde in unum coalescunt, ossibus constat. Quatuor in hac musculorum paria sunt, scilicet temporale, masseter, seu molitor , alare ex ternum, & aure internum, quae ad illam attollendam serviunt. Unum aliud par musculorum est eam deprimentium. Dentes sunt oscula nuda in alveolis eoneis D. Numerantur modo 3a, modo 3o, modo28. Distribuuntur in tres classes: Primo lane inci i, seu inei res , qui in anteriori oris parte reperiuntur , omniumque tenuissimi sunt; secundo eanini robustiores, acutiores, & longiores incisi vis; tertio molares ad oris lateris siti superficiem habentes latam, & scabrosam. Dentes omnes per radices suas adhaerent nervulis per totam substantiam interiorem distributis . Hinc sensus doloris dum extrahuntur, vel humor adversus hos nervulos vellicat. I63 Lingua quantum ad figuram, ac etiam mamgnitudinem satis nota pars est, quantum au

Η h a tem i63 Veram hic dentis originem enarrare Oportet. In foetu solliculus est veluti in radices productus, qui membrana rubra vasculis plenissima constat, ad quam

eum muco nerVi. arteriae, venaeque veniunt pro radi

cum copia. Ex superficie autem hujus solliculi sub ultima gestationis tempora laeeus exsudat , qui paulla tim crustam facit,& palillo post duplex in dente materies se distinguit. Interior quae tota osseam , qualis

in universo corpore, naruram retinet laminatam. EX

terior quas de alveolo nuda eminet durior , di fragilior, vitrum album metallicum aemulatur, adeo con pacta , ut cum chalybe collisa ignem quandoque emi

serit.

495쪽

484 Tissis specialis Semo III.

tem ad partes ex quibus coalescit, papillis conicis, fungisormibus praedita deprehenditur. Papillis his duriuscula natura est , & cellulositas

firma, pulposa, nervulos, arteriolas, venulasque in tubera conglomerata conjungens.

Palatum est pars oris su perior paullulum concava, quae membrana quadam densa, & rugis aspera vestitur. Multis haec membrana glandulis conglomeratis conspersa est, quae hum rem salivarem fit trant. stlattis est membrana cartilaginosa haederae solii figuram reserens, quae, dum alimenta d glutiuntur, deprimitur , & accurate canalis cujusdam , qui trachea , vel aspera arteria dicitur, orificium claudit . Ideoque valvular vices gerit:

orificium hujus ean alis velut rima est, & guttis appellatur. Vasa salisaria innumera quidem sunt; quatuor tamen prae caeteris conspicua, quorum duo

superiora originem suam ducunt a Parotidibus. Sunt autem Parotides glandulae in aurium parte anteriore , & posteriore sitae , variis canalibus excretoriis instructae , quibus saliva a sanguinis massa secreta ad oris capacitatem propellitur , scaturiuntque prope dentes molares utriusique maxillae. Alia duo, eaque inferiora a glandulis oriuntur, quae sese prope dentes incisivos exonerant.

' 38I. Thorax, seu etiam pectus est ea trunci pars , quae jacet immediate infra collum: coux sue in partes eontinentes , & eontentas distribui potest. Par-

496쪽

De omni mixtorum genere. 48 Partes continentes thoracis sunt praecipue integumenta, ossa cum quibusdam cartilaginibus, musculi, dc membranae.

Integumenta sunt cuticula, & cutis , de quibus jam dictum est, interiori cutis parti pinguedo subjicitur , quae nihil aliud est, quam particularum oleosarum intra glandulas ipsius cutis fili ratarum , & postea sibi implexarum congeries. 164 Ossa thoracis sunt spina, scapulae, claviculae,

costae, & sternum. Dina est ossea columna a capite per partem posticam thoracis usque ad os , quod coxis vocatur , extensa . Columna haec constat ex 3o. , vel 29. ossibus , quae vertebrae dicuntur ex eo , quod iis mediantibus corpus diversimode vertatur . Septem vertebrae superiores collum constituunt, duodeeim sequentes dorsum, reliquae partem posticam ventris.

Scapula sunt duo ossa lata figurae prope triangularis in medio tenuia ,& verius angulos paullo crassiora ; insistunt parti superiori costarum superiorum prope humeros; sustinent musculos, ct ossa humerorum, costasque firmant. Clavieula sic dictae , quod instar clavorum scapulas cum sterno jungant, sunt ossa duo, quae in inferiori parte colli jacent , unum ad dex-

Η h a teram,

i6 Neque glandulae sunt pro sileranda pinguedine,

neque veri ductus , quos veteres Minsos vocabant. Pinguedo sive adeps ex minimis arteriarum poris, ad quarum parietes sponte semper praesto est, in cireum- positam cellularem telam exsudat . atque ex ea ope motus aliarumque caussarum, Dartim in vicinas venas resorbetur. partim ex invisibilibus cutis poris exhalat.

497쪽

486 Tissica specialis Sectio Iu

leram, & unum ad laevam figura sua imittantur literam S. Costae sunt ossa hinc, & inde vertebris alligata, di per incurvationem Versus anteriorem pectoris partem . protensa e duodecim numerantur in unoquoque latere ; septem superiores vocantur verae, vel legis a ex eo, quod usque ad sternum pertingant, quinque inseriores vero ob rationem oppositam falsae, vel spuria dicuntur. Membrana pectoris duae praecipuae sunt, Pleυ- , di mediastinum. Pleura totam pectoris capacitatem intus vestit, dilatationis , contractionis capax est, superficies ejus interior tersa, dc polita; exterior autem inaequalis , & aspera I63 ; variis pertusa est foraminibus tum inferne, tum superne, per quae vasa transmittuntur. Mediastinum est membrana duplicata dividens Pulmones , & capacitatem pectoris in partem dexteram, & sinistram . 166 γ386. Partes contentae intra thoracem praecipuae sunt Pulmones, Cor cum vasorum supellectili, Diaphragma, & pars oesophagi . Pulmones sunt viscus cita nempe solet vocari pars aliqua in majori quadam cavitate contenta ex vasis sanguiferis, & vesiculis constructum, ac respirationi dicatum . Distribuuntur Pulmones in varios

i6sὶ Aliqui Anotomici superficem Pleurat externam inaequalem , atque asperam dixerunt, male tamen cum ea asperitas ab adscititia cellulosa tela oriatur. i66 Cum vere Pleura in duos saccos dividatur, quorum alter ad dexteram in Thorace, alter situs sit ad sinistram, horum saccorum in medio pectore conjunctio verum est mediastinum ita quidem, ut a parte sterni anterius Μediastinum dicatur, a parte vero verte brarum posterius Μediastinum vocetur.

498쪽

De omni mixtorum genere. 487rios lobos, qui vertebris, & sterno mediastino, collo per tracheam, cordi per arterias, & venas, ac pleurae per ligamenta fibrosa conjunguntur. Respirationis negotium deinde exponetur. 367 3 Canalis per quem aer externus pulmones subit, & ex iis expellitur , trachea itemque a terra aspera vocatur, quae ubi pulmones attingit circa quartam thoracis vertebram i 68 in duos ramos finditur, quorum quisque uni pulmonum iobo prospiciens in innumerabiles minores ramos dividitur, qui bronebia bronchialia nominantur . Tracheae singularis proprie structura est e Caput ejus, quod Donx vocatur, quinque cartilaginibus constat, quarum prima dicitur scut Iis in anteriori parte posita , quadrati figurant reserens, intus cava, dc soris prominens , undo aliter pomum Adami nominatur , item thrroides; secunda dicitur eirreides , seu annularis; tertia,

r67ὶ Pulmonum subtilior fabri ea maximorum homminum ingenia diu torsit. Inter hos doctissimus Helvetius spongiosam telam in Pulmone potissenum reperiri ait. Haec vasis undique atque asperae arteriae fini bus circumjecta eorum ramos, ramulosque ambit , eademque tenerima circa ultimos surculos aggeritur, at

que bronchiorum patulis finibus aerem recipit . Cel lulis haec tela ut in adipe constat inter se undique communicantibus , quales in vitulino liene observan tur. Sunt autem alii clari viri, qui liberum hoc ae ris commercium inter spongiosas hujusce telae cellulas

bronchiorumque extremitates omnino negent , quibus numerosiora magisque firma adstipulantur experimenta4

I68 Quando trachea ad tertiam dorsi vertebram aut inter secundam , ct tertiam venit tune dividit ut in dexterum ramum,& sinistrum , quorum primus ad sui lateris Pulmonem ante quartam vertebram progreditur , secundus vero ad quintam vertebram suum Pulmonem adit.

499쪽

488 Pissica specialis Semo III.

& quarta vocantur gutturales , itemque a taeno des , di laryngis rimam , seu gloitidem essiciunt; quinta omnium suprema laryngis rimam per modum valvulae claudit,lc epulottis dicitur; omnes istae cartilagines moventur ope quatuordecim

musculorum ex aequo hinc inde distribui

ruma

Truncus tracheae constat ex cartilaginibus uniformibus, ope membranarum connexis , inter

se parallelis, di sere aequaliter a se invicem distantibus, quae per modum annulorum canalemetarmant, excepta parte postica , in qua solae sunt membranae cr69 , ne scilicet a partibus 'cartilaginosis nimium duris oesophagus, cui trachea incumbit, laederetur . vide Fig. 96. ubi Α, & B sunt majores pulmonum iobi, D arteria pulmonalis , E vena pulmonalis, F trachea in duos ramos majores divisa, C C vesiculae exbronchiis velut botri pendentes. In Fig. 97. aest cartilago thyroides, b circoides, e epiglottis , d d musculi sternothyroidei, qui Iaryngem deorsum trahunt , e e hyothyroidei qui laryngem sursum trahunt, s eircothyroidei, in g utrinque est glandula thyroidea. 387. Cor est substantiae muscolosae in medio

pectore constitutum inter duos majores pulmo num Iobos , reciproca sui dilatatione , di contractione, quae diastola, di fastole dicuntur , sanguinem per venas excipiens, & eundem per arterias expellens . Figuram pyramidis inversae,

t 169 In parte postiea traeheae non membranae,sea yerae . carneae rubrae fibrae extant, uti manifestum est in Bove, neque obscurum in homine.

500쪽

De omni mixtorum genere. 489 aut fructus pini imitatur. I7o . Tria in eo potissimum consideranda sunt : structura , vasa ipsum subeuntia , & membrana circumposita ,

quae perieardium dicitur. In corde duo insignes cavitates sunt, per se- ptum firmum a se invicem separatae, & vocantur Ventriculi, quorum unus est in parte dextera, alter in sinistra. ventriculus dexter, & an

terior latior sinistro est, sed eo brevior, sinister

enim usque ad apicem sere protenditur; praeterea sinister robustior dextero est. Ex hoc, quod cor duplici ventriculo gaudeat , Musculus duplex diei solet.

Duo vasa praecipua cum unoquoque cordis ventriculo communicant , scilicet una vena, di una arteria, dc quidem hoc ordine: I. Ad ventriculum anteriorem, & dexter in appellit vena, ob suam capacitatem cava dicta , sanguinem revehens ex omnibus corporis partibus; antequam autem ventriculum hunc subeat, sanguinem exonerat in capacitatem quamdam, quae auricula dextra dicitur , nihilque aliud est, quam propria venae cavae substantia magis ad

huc dilatata i7i ; sanguis ex hac auricula

aeto Obiter hie nota, cordis figuram cum cO

no comparari posse , quem planum aliquod per a xin transeuns bipartiat. Ita nascitur ex rotundo qui dem ambitu coni , quem secantes circuli suis peripheriis terminant iacies cordis convexa . ex planis vero triangularibus . quae sectio separavit, eorὸis facies plana. Haec utiliter Vvinsiovius excogitavit, non ita tamen vere. Nusquam enim natura in corpore bu mano figuras regulares secuta est. ara Ruricula non fit ex venae cavae substantia dilatata , verum ex numerosis musculorum sasci

SEARCH

MENU NAVIGATION