장음표시 사용
671쪽
plicat Plato in symposio. & cuius lationem reddere conatur Apuleius in lib. de deo Socratis. Et quoniam spiritus illi maligni, quamuis nihil aliud moliantur nisi ut noceant hominibus , tamen ut apud Gentiles Diuinitatis existimationem retinerent , suam malignita. tem, quoad fieri poterat. occultabant diuinitatis enim proprium omnes esse existimane benefacere ided Plato ista omnia mala quae daemones hominibus inserebant, non maligni. tali , sed iustitiae daemonum attribuebat, itari omnes daemones bonos esse existimauerit. Sed quoniam malitia eorum erat nimis manifesta. idcirco alii ne eultus daemonum aboleretur, induxerunt distinctionem bonorum & malorum daemonum, ut patet ex Porphyrio. Verum
omnes daemones malos esse & ex numero eorum Angelorum,qui propter superbiam e coelo eiecti sunt in haec inferiora , constat ex eo quis d ab eo tempore semper assectarunt sibi deferti honorem diuinum ab hominibus,quaminuis in his inferioribus tenebris tamquam in carcere detenti sint usque ad diem iudiei i , in quo detrudentur in ignem aeternum qui paratus est diabolo & Angelis eius. Sed ista luperant doctrinam Platonis.
