Examen philosophiae platonicae. Authore Lud. de Morainuillier d'Orgeville presbytero oratorij D. N. Jesu, doctore sorbonico, ... Maclouii apud Antonium de La Mare, typographum eiusdem illustrissimi & reuerendissimi D. Episcopi Maclouiensis, 1650

발행: 1650년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

subitantiae illae malignae sunt daemones. Chimergo daemones sint eiusdem naturae eum Augelis, sequitur quod secudum doctrinam Platonis substantiae illae malignae sunt eiusdem naturae cum Angelis. Confirmatur, quia malae illae substantiae lunt in gradu animae, ut patet authoritate porphyrij. At secundum doctrinam Platonis omnes substantiae participatae in gradu animae sunt eiusdem naturae, ut pro imus superiori sectione: sequitur ergo quod secundum Platonis doctrinam substantiae illae malae sunt eiusdem nat urae cum Angelis , quos probati imus esse substantias participatas in gradu animae. Notandum vero est hoc loco apud Philosophos & alios authores communiter nomen Daemonis sicut & Angeli sumi in bonam& in malam partem : nam dicuntur boni &mali daemones, boni & mali Angeli; cum autem, sine adiimeto absolutὰ ponitur utrumque, sumi in bonam partem. At vero in sacra scripturario men daemonis non sumitur nisi in malam partem, cum absolutὸ ponitur sine adiuncto.& e contratio nomen Angeli : nam cdm absolute ponitur. semper sumitur in bonam partem& non sumitur in malam partem nisi quando cum adiuncto ponitur. Cuius rei ratio reddi potest , quia nomen daemonis significat perfectionem naturalem substantiae sp iritu alis: Da-

monas , inquit Lactantius 33. cap. 2. lib. diiii- harum institutionum . urammatici dimi a sene

Τοψι ιρακμο- id est peritos ac rerum scios. Nomen

642쪽

Caput III. De animabus participatis. 6c

vetb Angeli significat obsequium voluntarium quod praestant stibstantiae illae spirituales diuinis mandatis, Angelus enim Latine nuntius dicitur. Atqui apud Deum non natura, sed obsequium aestimatur. Moyses in sacra si riptura non habet alium titulum timoris, nisi qubd sit; seruus Domini : Et Deus non aestimat quem

quam ad ipsum pertinere, nisi qui facit voluntatem patris sui qui est in coelis.

CO .R O L L A RI v M. Certum quidem est daemones esse naturae Angelicae; vertim non ethcertum cuius ordinis fuerint inter Angelos.

D. Damascenus lib. 1. de fide , dicit esse ex ordine inferiorum Angelorum quibus commissa est gubernatio huius mundi inferioris. Theodoretus lib. s. divin. decr. cap. de diabolo probat ex testimonio D. Pauli ad Eph. 6. fuisse principe potestatis aeris huius: Ad Epb. inquit scribens devirauit quad antequam ad id quod

deterius esset conuersus, erat ei credita aeris admini-sratis. Secundum principem , inquit , potestatis aeris huius. Epiph. contra Haereses , tom. 2.haer. 6 . Andraeas Caesariensis in Apoc. cap.3 . Et probatur ex verbis Luciferi non fuisse ex coelestibus , cum ait : In caelum eonscendam.

Communis opinio est Luciferum fuisse unum ex primis Angelis , ut patet ex illo loco Iob cap. II. ubi loquens de Behemot ait r Ipse es niseipiam viarum Dei e caeteros vero non esse ex postremo tantum ordine, sed ex variis

inserioribus qrdinibus, ut patet ex epist. ad

643쪽

ε os Dialea. Plat. Pars IV. Anima.

EpheL 6. Qgantum ad opinionem Platonis, certum est non pertinere ad hanc dissicultatem: nam haec dissicultas respieit statum daemonum ante eorum peccatum, quod fuit ignotum Platoni, non enim habemus cognitionem huius rei nisi ex sacra scriptura. TERTIA PRO post TIO. Spiritus mali non sunt natura sua mali, sed electione. Probatur , duobus modis intelligi potest qubd spiritus illi sint mali natura sua: uno modo ut natura & substantia eorum sit mala, alio modo ut habeant inelinationem ad malum natura sua

N per se . neutro modo illos spiritus esse malos probatur, ae prim5 quidem quod eorum Natura & substantia non sit mala probatur, quia nullius substantiae natura mala est ;'yrim b, quia ratio mali consistit sormaliter in Aliquo priuatiuo: at nullius substantiae natu a consistie in aliquo privativo,nullius ergo MDstantiae nais

tura mala est per se; secundo, a nulla boni

participatio formaliter mala est, at omne ens& omnis substantia est boni participatio, nullum igitur ens & nulla substantia formalitet mala est , hoe late probauimus parte seeunda huius disciplinae cap. h. sect. 2. Cum igitur nullius substantiae natura mala sit per se , s quiturqubd illorum spirituum malorum natura non sit mala per se. Qubd autem spiritus illi non habeant inclinationem natura sua ad malum probatur, quia in substantiis spiritu

libus, in quibus non est alius appetitus praeter

644쪽

Caput III. De animabus participatis. oo 7

rationalem,nulla est inclinatio per se & natura sua ad malum : nam appetitus substantiae r tionalis per se & natura sua non tendit nisi ad bonum conforme rationi, & si tendit ad borum aliquod rationi contrarium est per accidens : nam appetitus cuiuslibet substantiae tendit natura sua ad bonum illi consentaneum. atqui appetitus rationalis est appetitus substantiae quae est capax rationis; ergo appetitus rationalis natura sua tendit ad bonum quod est consentaneum rationis ae proinde seqiii-tur quod in substantiis spiritualibus , in quibus non est nisi appetitus rationalis, non potest esse per se inclinatio ad malum. Quisu si in substantiis spiritualibus si quaedam inclin tio ad malum, necesse est quod praeter appetitum rationalem & intellectualem sit alius appetitus qui per se & natura sua habeat inelinationem ad bonum quod non sit conforme rationi cuiusmodi est appetitus sensitivus:

cum enim ille appetitus ut naturae corporeae,

tendit per se ad bonum corporis ; bonum autem corporis potest est contrarium rationi: hinc fit ut appetitus sensitiuus possit formaliter & per se tendere ad bonum quod non est conforme rationi . ac proinde possit tendere formaliter ad malum substantiae spiritualis in qua reperiatur; & propterea in homine in quo est appetitus sensitiuus dicitur esse inclinatio ad malum. Genes. 8. Sensin cogitaris bumanieerdis in malum. prona sunt ab odisseemia suis.

645쪽

6o8 Dialare Plato Pars IV. De Anima.

Propterea in sacra scriptura dicitur esse in homine carnis pugna aduersus spiriωm immo etiam dicit D. Paulus de seipso se agere pet sensum illud malum, quod odit per vationem. Cum igitur non sit in illis spiritibus alius appetitus praeter rationalem, sequitur qubd in illis non sit inclinatio natura sita per se tendens ad malum. Quae cum ita sint, quoniam in illis

spiritibus neque est natura mala neque inest- natio tendens in malum, de his tantum duobus

modis dicitur aliqua substantia natura sua mala. sequitur euidenter quod illi spiritus praui 3e maligni non sunt natura mali , secle lectione. Confirmatur haec propositio ex praecedente : nam daemones sunt eiusdem naturae cum Angelis : at Angeli nullo modo mali sunt natura sua ; ergo neque daemones

D. Chrysost. hom.; de patientia Iob, Diabolus

non inra nomen , sed prasiumptionis est i non enim

diabolus fise in s a priηeipis , sed Angelsu ereatus es. In Concilio Carthaginensi . cap. I. dicitur quod diabolus non per conditionem, sed per

arbitrium factus est malus. Haec propositio est secundum doctrinam Platonis. Nam secundum eius doctrinam pri-mb certum est , naturam animae , cuin ex se sit abstracta a corpore , else immunem ab omni malo , & non contrahere inelinationem ad malu & ad id quod est rationi contrarium, nisi per unionem ad corpus istud terrenum, in quo concipit concupiscentias & iras quae animam

646쪽

Caput III. De animabus participatis. 6os

ad malum inclinant, vspatet ex illo loco Plotini Enn. q. lib. 7. cap. io. ubi dicit mala &vitia esse animae additamenta & ab extrinseco illi inserta : cuius verba tetulimus supra quarta parte, cap. 3. prop.3. nam verum quidem est quod loquitur de anima hominis , at spiritus illi sunt eiusdem naturae cum anima nostra. Secundo, certum est spiritus illos malos non e se ab initio suae creationis addictos nisi corporibus aethereis, ut patet ex iis quae diximus sectione praecedenti prop. 6. ubi constat secundum Platonis doctrinam animae vehiculum cognatum & primum esse vehiculum

aethereum vi explicat Plot. Enn.q. lib. I.cap. 17.

cuius verba supra retulimus. Quod autem dicie Porphytius spiritus illos malos duci a concupiscentiis quibus non dominantur, est intestigendum de malignis illis habitibus, quos contraxerunt per peccatum , non autem de illis prout a Deo creati sunt et quod cum ignoraret Porphyrius coactus est referre hanc malignitatem ad ipsam illotum spirituum natuvam. Vbi animaduertendum quantam malitiam intulerit peccatum his Angelis malis , ut iam non nisi in malo delectentur, neque ad aliquid agendum se applicem nisi intentione nocendi,

quod etiam ipsi philosophi agnouerunt.

liorum malignorum spirituum malitia fuit superbia, qua sibi diuinitatem attribuerunt. Pro.

batur , haee propositio; & prim b quidem ex II ii

647쪽

6io Dialia. Ples. Pars IV. De Anima. sacra scriptura & ex pluribus, hoc est certum de aliquo uno ex illis immundis spiritibus. Isaiae 1 . cdm inducit Propheta quendam lo-

qtientem : beendam super Atitudinem nubium.

Hoc iron potest intelligi nisi de homine vel de Angelo aliquo non de homine proprie. Vt pater, ergo de Angelo , & si de homine ad litteram intelligitur , ut quidam interpretantur , de

Nabuchodonosor , hoc intelligitur per metaphoram & comparationem ad aliquem cui proprie hoc conuenire possit. Et Ezech. I8. Eleuatum est , inquit Propheta, cor tuum , crdixisi Deus ego sum. Et hoc etiam manifestum

est ex nomine illius Angeli qui pugnasse dicitur contra malignos illos spiritus. ApDc. ra. Nomen enim eius dicitur Michael, id est , quo sicut Dem , quandoquidem in sacra scriptura Angelis nomina attribuuntur ex eorum ossicio, ut patet ex Angelo Tobiae qui dicitur Raphae id est, medietna Dei, quoniam Tobiae restituit sanitatem. Patres Graeci & Latini in eo conueniunt Gregorius Naeti anzenus in suis carminibus loquens de Lucifero , Dηm, inquit, Dem esse enpit 4 tetra ealigine totus obrutus est. D. Ambrosius ep. Quoniam, inquit, με quam acceperat potentia γ' dignitate sibi placuit , sique insibori suae gloriae eomparauit , a caelisti sublimi is edejectus es. Quod autem multi ex Angelis in eam superbiam elati sint, probatur experientia. Mam omnes daemones affectarunt semper sbi

ab hominibus tribui honores diuinos, ut palee

648쪽

C Ut III. De animabin participatis. 611

ex idololatria qua homines daemonibus sacrificabant. Psal. 9s. Omnes dii gemism daemonia. Et Psal. Ios. Immolabam silios suas . filias suas daemoniis. Tertullianus in Apologetico probat, eos quos Ethnici adorabant ut Deos, esse daemonas , quia ipsimet confitebantur in exorci Lmisse esse daemonas. In Apologetico I3. Edatur hie .liquis sub tribunalibus vestris, quem daemone

agi constet, lassus a quolibet christans loqui; g, iritus

ille tam se daemonem eonfitebitur de vero, quam alibi

D ,m de false. Et pauid pbst : Nisi, inquit,

se daemones fuerint, ciristiano mentiri non audentes, ibiδem illius cbristiani proeacissimi sanguinem fundite. Lactantius cap. I7. lib. a. diuinarum institutionum eam distinctionem inter

bonos & malos spiritus statuit, qubd illi non se dici Deos patiuntur, neque aliud sibi assumunt, nisi ut serviant Deo, hi vetb existimari se esse Deos volunt. Deu .inquit, ut principio

Aeni ) neque nιnnine, cum solvi sit, eget: neque an geli, eum sint immortales, diei si Deos aut patiantur , aut volunt: quorum Vnum, solumque Osseism essseruire nutibus Dei, nee omnino quicquam, nisi lassuetus facere. Sie enim mundum regi a Deo dieimus, ut a rectore prouineiam, eni- apparitores nemo socios esse in regenda prosineia 2ixerit, quamuis ill rum ministerio res geratur. Et hi tamen possunt alia quid praeter iussa rectoris, peri vi ignorantiam, qua est eonditionis humana : ille autem prases mundi, σνector uniues, cuius diuinis oculis nihil septum est,

solus babet rerum omniam cum filio siua potestatem a II ii ii

649쪽

5 12 Diale Plat. pars IV. De Anima

nec est in angelis quiequam . nifi parendi nece sistas Itaque nullain fibi honorem tribui volunt , quorum bonor in Deo est. Illi autem qui debetuerunt a Dei ministerio , qaia sunt veritatis inimici ,-prauaricatores Dei, nomen sibi eastum Deorum vendi

care conantur.

Haec propositio est apud Porphy rium unum ex praecipuis scholae Platonicae sectatoribus. In libro enim de saetificiis, folio 30.

asserit eam esse malorum daemonum astutiam, ut cum sint ipsi malorum authores, causam alid tram ferant, atque ita sibi honores diuinos tamquam bonoru authoribus deferantur. Vnum hoc es , inquit. inteν maxima damna quae a malefis mmibus inferuntur , quod videlicet ci in ipsi in faelicium pumonum terrenis incidentium authores sint, sicat pestis, penuriae, terra motu. , astus , imcendii, atque similium , nobis interea perseuarine illos horum essectares esse qui conιrariονμm potius , id est , fertilitatis ρνοί eritatisque eiu-οῶ bunt auth res. Sic itaque seipsos ex ipsa ealamitatum causa eo-vantnx absoluere, atque hoe ipsum macbinantes, ρν mum quidem iniis iam suam latere nos moliuntar :subinde νενὸ nos flectunt ad buvlieationes σ sacra benefeis eonuenientia diis , quasi illi nobis iraii fini hac autem similisque faeiunt , sudentes a recta Deorum sententia nos abdueere , atque ad stipses aviducere. Secundb docet illorum spirituum mendacium esse proprium ex eo quod cum non sint Dii, tamen volunt aestimari. Omnis intemperantia flesque diuitiarum atque gloria per bos in-

650쪽

Caput III. De animabus participatis.

salebcit , praςipue vero deceptio : mendacium enim propriam es eiusmodi daeuianum Dij enim videri siluvi, ac potesas ipsa praesidem Deus maximus vult habeνi. COROLLARI v M. Duo hic obseruanda.

Primum est disputationem esse inter Theologos quomodo Angelus malus appetierit aequalitatem cum Deo. D. Tho. I. pari. qu. 63. art 3.

asserit Angelu malum non appetiisse aequalitatem cum Deo per aequiparantiam, sed tantum . pet similitudinem. Et ratio eius est, quia est impossibile Angelum habere aequalitatem cum Deo, nec potuit hoc cognosci ab Angelo vepossibile, at voluntas' non est nisi possibilium.

ergo Angelus malus non appetiit aequalitatem cum Deo secundam aequiparantiam, sed tantum secundum similitudinem. Scotus in secundum dist. 6.qu.r. asserit potuisse appetere aequalitate absolute secundum aequiparantiam , sed dicitqubd Angelus malus non appetiit illam aequa. litatem voluntate efficaci. led tantum voluntate inefficaci & solum complacentiae. Verum si non appetiit aequalitatem nisi secundum simia litudinem, ut vult D. Τhomas, quomodo appetiit honores qui Deo debentur,ut sunt latria& sacrificia quae cieaturae non competunt, sed soli Deo. Quod si non appetierunt illam aequalitatem aequiparantiae tantum secundum voluntatem inefficacem, quomodo nullum non

mouerunt lapidem & omni artificio usi sunt vesbi tales honores ab hominibus deferrentur

SEARCH

MENU NAVIGATION