장음표시 사용
61쪽
Quid pomum potuit conferre tibi caducum ,
nisi ut caderes eiusmodi pomis se arbor induerat, quorum esu fieres nuda :non fuit amoris, vi rima petere malo, quo oppetijt mortem. non aureum id fuit malum, quod secula fecit ferrea; non suaui fragrauit odore, per quod natura computruit.
fuisti parce dici vel impudens,vel imprudens, quia consuluisti oculos& lubricos simul,& vitreos: ut vidisti, ut perijst i.
in consortium cum viro veneras Vitae, sed abs te sors obtigit mortis. partitus est magnus artifex corpus, ut cooptaret ad pietatem menteS distulit. latera, ut corda conflaret rfuit ipsa molitio magistra concordiae νnon origo dissidii. iv mcta es sectum datura, non fletum. inter horti collocata delicias non fuisti studiosa florum, tametsi virgo in fructus tantum inhiasti ve I vetitos: scilicet abiecisti corollae curam. dulces quatuor fluviorum scatebras falsis violasti lacrymis; ab angue lubrico timere debuisti lapsum. at hoc per foeminam alteram actum est praeclare, quod eius anguis, cui tu annuisti capite, illa caput obtriuit pede.
62쪽
Adami filius. Synopsis. Ostenditur, moraifravdifuisse,quod primo ορ- ωκ.
presserit innocentem. ocelsus es afratre inuidente, quod rite litast,delapsa diuini tufflamma paeaa interfectoria tremor error fuit.
' omen dedisti moriens Vincendae mortis, immo moriturae mortis: puniri mors debuit, quae incubuit in insontem. nimis infirmum sui posuit fundamentum, quia primo damnauit non reum. Ut facinus tegeret frater, seorsum te produxit in campum; at ita res acta est teste coelo. satis ille se declarauit agrestem, cum agrum selegit ad necem, at tu soccundior fuisti laude,quam ager pomis; exaratum est corpus vulnerum sulcis, ut effloresceret virtus. primam pietatis segetem impie irrigauit cruor . vix dum tellus coeperat e coelo ebibere imbrem, cum coelestis iuuenis ebibit sanguinem. pene Natura dissoluit Mundi compagem, cum primum amoris solutus est nexus. didicerunt mutuis odiis elementa turbari, cum viderunt vel in fratre dissidium . liuidam plagam primus intulit liuor. obriguisti morte,at exarsit in scelus cruor: agriculturam germanus inauspicato exercuit. quia communem studuit matrem effodere, 'ut proprium disceret fratrem confodere.
63쪽
Rusticus ille inter agri flores, S poma grasiatus te sive vernantem e culmo florem, sue acerbum ἡ ramo pomum impia decussit manu. At tu quidem factus ovium pastor, tanquam praecidanea cecidisti victima dum gregem a lupinis tutaris insidijs, in fratrem incidisti lupum. quod pecuino libasses adipe, extabuit ille inuidia: monstrosa res,contrahi ex adipe maciem: quo tu eras in Dei cultu rubtilior, eo pinguiora solebas offerre. quod tua diuinitus arsisset hostia, exardescens ille hostili irate mactauit hostiam: E coelo euocaueras ignem . quod videlicet incenderas votis. execranda fratris feritas fuit, quia in naturam se primus armauit, qui primus fuerat naturae partus, is aditum primo alijs patefecit ad mortem , cui fuerat patefactus ad vitam. is extinxit scintillam uteri, qui prior ex utero euocatus ad lucem. omni suit hoste dirior, qui vi facta praecocem accersiit mortem; adduxit illam per viae compendium. scilicet vereri visus est impius, ne accederet sero,quae currit praeceps addidit morti alas furor.
frater illi,& praedam obtulit, ct venabulum sustecit. . , Proet
64쪽
Prodijt quasi messor in campum
non alia cum falce, quam mortis. non aIias exsecuit fruges, quam te iuuenem frugi. erexit cruentum mortis tropheum de fraternis exuuijs, cum te spoliauit vita.
quam pronus fui t ad scelus, qui tantum aggressus est facinus nullo instructus exemplo qui carnificine ministerium exercuit nullius magisteriolanistae sine praeceptore percepit, qui esset in corpore utior vulneri locus. negauit se fratris esse custodem, ut esset lictor. nee satis fuit commodare ad facinus manus, nisi ad fraudem commodaret & linguam. iam eum Astraea designabat ad caedem , sed euasit mire, imposito signo, ne collinearet sagitta. ereptus est morti per signum sicariorum signifer.
nec tamen abiit feriatus a poena, iactatus horribili tremore membrorum: mortem, quam intulerat uni, metuebat ab omnibus.
Uagus errauit, & profugus, qui fraterna in fide non steterat
primus extruxit urbes ob metum, vi se moenibus sepiret,ac tegeret.
scilicet condidit urbes minime omnium Vrbanus.
sinis se muniuitiqui duritie vicerat saxa.
65쪽
Adami filius. Synopsis. Sussectus es Abelis loco.insignis pietatefuisseta
Gen. dicitur,quam ob causam eiusposte i putantur e e dicti βῆ Dei. fruniab ipso duat columnas erectas a teris inseriptis ad bominum disciplinam.
Immortalibus monumentis debet inscribi antiquissimi nomen herois, qui literas sib i fecit aequales. nempe tua laus est,& beneficium, quod euasit sapientias ommune naufragium. duas statuati columnas, ubi literaturam incidisti omnem, ne igni, vel aqua obliterata concideret./ nobilior tua,qu1m Alcidae meta, sapientia. non animalium insculpsisti figuras, sed notas, quae sepultam animarent memoriam. habuit ea aetas ingenia ad doctrinam mollia,' volumina,vnde discerent, dura. nunc mentes vel ignauia obduruere, vel scelere mollitudo in papyraceos ab ijt libros. at effectum est a te primo per lapides, ne mortales inertes vecordia lapidescerent visus est deinde praefractior saxo, quisquis in se literas recusauit admittere, quas primo ipsa admisere marmora, inscriptas Irset sibi per vulnera. insonuerunt mallei , ne essent muta gymnasia. adhibitum est ferrum,ut aurea irent saecula.. ne sapientiae substructio vetustate corrueret,
66쪽
Sethi filius. Synop. Coepit hic inuocare nomen domini; inveni e enim
dieitur certos quosdam Deo supplicandi ritus, ac caremonias ad religionem, pietatemq; compositas, ct accomodatas, quibus postea impia supersitio en opposita.
Non abeat indictum tuum ore hominum nomen, qui humanum os nomine sacrasti diuino. primus docuisti rite venerari Deum. nondum Vanis ceremon ijs coeperat ludere impia in Deos pietate urbs Caere. nondum religionem adulterarat Hetruria, cum tu vero numini aras,aedes'; dicasti. non extispiciis pecudum rimatus es fibras, sed candidum hominis pectus nudasti coeloo patuit cor miti prece, non ferro; igne adoleuisti thura, ut recens adolesceret pietas. primus secrae palaestrae magister, & aliptes docuisti hominem pie luctari cum Deo,&, Vt vinceret, vinci . infantis pene Mundi rectorem nominasti aeternum: una tua fuit ambitio,
teneriori tunc Mundo emollijsti Deum. mira docuisti: Iacrymis serenari coelum, eo imbri averti pro collas, ac fulmina, gemitu muta reddi tonitrua, remitti supplicia per supplicum Vota, passis manibus pandi coelum.
67쪽
Lamechi filius. η. . Synopsis. Parensfuit babitantium in tento ι, atq- μή florum, Abelem in boe imitatus. laudatur pastoritia vita,quam complexus est,asimplicitate,atque innocentia, ct quod ab υrbium 'epitu,ac tumultu remsa fit.
malui sti habitare sub pellibus quam sub Iaqueiribus,
nempe ut effugeres laqueos vitae . inter oues degisti libenter, ut vivere disceres innocenter. iactis amasti potum ,ut uiueres candidE; mollem tractasti lanam, ut placide. in eam tantum incubuisti curam, quae religioni seruiret. cum nondum datus esset carnium usus, agnos non alijs reseruasti focis,quim arata iam tum coepit regnare Religio per infulatas, quas nutriebas, Victimas. idem secutus es vitae genus, quod primus pastor, non veritus omen caedis . vox illa sanguinis, quae terruit fratrem, te pio inuitauit exemplo. palantes, & errabundae oves, amisse pastore, non nisi ad vocem accurrerunt tuam illum pene in te rediuiuum ratae,
68쪽
Lamechi filius, Synopsis. Fuit pater canentium cithara, ct O gaus, ct
auctor melodia. id inuemum quam iucundum,or commodum fuerit arumnosa viω mortalium OHenditur , τι haberent aliquod honesum solatium.
Accidet ad aures grata eius laudatio, qui primus musicis modis blanditus est auribus. hoc auctore lenire asperam coepi mus vitam, minor factus est tetricus labori nihil aptius potuit inuenire quam neruos, ut qui languebant, sumerent robur, ac vires. magna dignitas.ate i nueta sui plectra,qua sceptra. ut laxaret animos,contendit chordas. ut pulchrior sermo videretur, & comptior, adstiuit usum pectinis. Vt mortales numerare dediscerent mala, verba fudit ad numeros. depulsus est moeror pulsu digitorum. coeperunt serri moderath damna post modos. ne dolor animum feriret, pepulit hic neruos pollicis verbere. saucia fanauit corda ictu chordarume maior est huius, quam Mercurii laus, quia in aegritudinis medela celerior fuit. . tardior ille,ut inuentor testudinis, sero venit ad ferenda solatia, testudineo videlicet incessit gradu.st ille licet Deus habitus furum, huic certe laudem non audet eripere . F Veris
69쪽
Uersutus ille, & more furum Vaser, nullam facere fidibus potuit fidem. non iactat hic,ut alij,se saxa traxisse,
quippe effecit musicis modis, ne mortales supra modum lugentes dolore lapidescerent. non iactat cohibuisse se flumina, sed lacrymas. docuit implicitas animi curas retexere inductis citharae filis. admirata est Natura hominis ingenium
accessi t per hunc aeri gratia canore altero ἔaptius aures hausere dulcedinem, nempe deductam per organorum fistulas. stupuit Natura cum vidit, aegri animi vulnera curari arcu; inuentus est musicus arcus antequam bellicus. leue est quod leuicuIa iactat Graecia, scilicet Panos arundinem.
dignior hic scriptorio calamo, qui pastoricium primus inuenit. sed quam idem blandus in citharae
nouum planE consilium: nam Ut curarum tolleret pondus, imposuit citharae iugum. cuius hic non voce laudandus,
qui vel pecorum fibras fecit vocales inuenit in visceribus ovium, quo posset domare vel belluas. infuditi Natura gutturi mella, sed ars auribus me OS. Tuba
70쪽
Lamechi filius. Synopsis. Malleator fuit, is faber in cuncta opera aris, Gen.
acferri. Venditur quam init uerit hoc inuentum, Cr I ubal- necinarium ad multa,quamquam poseri abusisunt ιιι cain. metallis,or hac arte etiam ad nocendum imp e.
Aurea hic dignus est statua, qui primus ostendit posse domari
RS,atque ferrum; iussit utrumque seruire mortalibus ', contuma metallum contudit malleo: aurum habet speciem, ista usum. aera in igne conflata libenter suum passa sunt rogum, vi in spirantibus signis pene viveret virtus heroum. tametsi abusa est beneficio sieuitia; fudit aes, aς serrum, sed ut funderet sanguinem: coniecta sunt in caminum, ut exardesceret bellum. fuit hoc monstro simillimum, quod ubi obduruit animus, liquefecit era, ubi rigidus stetit, inflexit ferrum. aere splenduit manus,cum mens caligauit ira, gemuere sub incudibus ossicinae, ut arma fabricarent gemenda matribus, rubuit serrum igne, antequam rubesceret caede. stridorem emisit in lacu, antequam clamorem excitaret in campo. fluxit aes rivis,quo uberior flueret cruor.