장음표시 사용
81쪽
Quia nulla vis potuit arietare pectus, pro filio suffectus est aries.. meruisti, ut qui non fuderas lacrymas, nec filii funderes sanguinem. est tamen rite litatum, quia illum conando mactasti. non tu doluisti, qui eras prole priuandus, sed qui iusserat te priuari Deus,
Propterea victimam commutauit.
at tu rubuisti si minus est uso cruore, certe perfusus pudore, quod non perfecisses caedem. non timuisti, he fieres reus necis, sed ne reus voti. adhuc tibi videbaris voti damnatus, quia non senseras damna.
non didicisti, sed genuisti pietatem,
qui sine exemplo tollere voluisti de medio a te genitum. habuit religiosa posteritas,quem sequeretur. auspicato meremus te Duce stipendia, cui cessit gladius in tropharum. e tuo sinu silium abstraxisti viventem, qui sinu excipis vel exteros vita functos visus es immanis in filium,pius in Manes, quam amplo fuisti corde, qui tot agmina collegisti gremio largus omnibus,praeter quam diuiti, cui vel exiguum denegast i potum: sed indignum ille se fecit aquis, cum sanie stillantem vidit oculis liccis. digi um se fecit immani latratu Cerberi, cum commisit pauperis ulcera lingulSyanum .
82쪽
, Abrahami uxor. synopsis. Audienr oraevium,see iam anum parituram risit, Unde nomen infanti inditum. eius vir obtulit Angelis hospitio exceptis lae, imasubcineritium stane. Rex Acbimelechus eam retinens, Uxore Uus esseriti.
Foccunda semper heroina fuisti laudibus, quanquam sterilis diu prole. cum tu de proxima foecunditate risisti, desierunt alii te ut sterilem deridere. accepit filius nomen 1 risu matris, sed prope factum,ut afferret luctum pater. scilicet quem tu edidisti in lucem, pene ille dedit edendum flaminpe;
, ille vinculis ', laetus eum 8 mammis abstraxit tuis, laetior traxit ad caedem sed sibi fecit auspicium de alendo mox filio, cum coelestem pauit hospitem lacte. at cum tu subcineritium obtulisti panem, meruisti, ne deuota soboles flammae abiret in cinerem. apud barbarum Regem fuisti captiua, sed nunquam visi liberior, quia nullis ille te cepit illecebris: imperauit purpuras candor. quandiu te Rex domi clausit sinu, diuinitus clausi est vulva Regina . ut plurimam tibi laudem virtus pareret, regius impeditus est partus.
83쪽
Viues perenniter hominum ii nguis qui non consumptus es igneis, vel hoc euasisti clarus, quod euaseris flammas. quanti fuit pietas apud Coelites tua, cui nisi parcerent pie,' punire nequirent impios nequicquam irati iacerent fulmen, nisi antea euellerent laurum. laureatum certe praetetulisti Ducem,
cum incestis strenue restitisti ciuibus. subita sunt illi caecitate percussi; nimirum facti Cupidini similes suo, tametsi in se versa senserunt illius vel tela, Vel facem. amiserunt lumina,vi acciperent flam r. abesse ab incendio iussere te Coclites, veriti ne illud eηtingueres fletu. . at coniux,quae patriae cladem durior vidit, quia salsis caruit lacrymis,
oculos suos ausa curiose conuertere, oculos aliorum prodigio ad se conuertit.
tibi quoque statua ponenda, sed aenea; quia solidus,& constans ad iussa mansisti. MEL-
84쪽
Rex,& Pontifex. Synopsis.Reticetur eius genus, uamobrem dieitur δε-Lpatre, ct matre fuisse. Dpusfuit magni libeνatoris,etim panem obtulit, ct vinum . obuiam νι gratulabundus Abrahamo pos parta victoria,. quo decumas acceZιt.
Vnde tuum repetam genus, magne Rex,& Sacerdos tanto clarius genus, quanto nobis obscurius ignotior esses,si noti essent parentes: fons absconditus fecit, ut riuus uberiore manaret gloria. magnum tibi beneficium praestitit tempus, quod immemor tui generiste magis memorandum fecerit; , si tuos celebrasset maiores,
nullas praetetulisti gentis imagines. hoc illustrior, quod earuisti fumo: sed imago fuisti praeclarior Numinis magni, ςum arcana obtulisti liba pro victima non uno breui dici potes elogio,
qui duo complexus es maxima, Regnum,& Sacerdotium.
parum tibi videbatur afferre splendoris gemmis illuminata tiara regia, , nisi accessisset & pontificia :tametsi tibi maior es visus, pontifex infulatus, quam Rex di dematus.'H No-
85쪽
' Nobilius acerram tractasti,quam sceptrum, quia hoc moderatus es populos, illa Deum, ne saeuiret in populos; ornatior es visus bysso,quam purpura plus tibi honoris attulit ara, quam solium, licet apud illam pronus coleres Numen, apud hoc tui te colerent proni; h solio iura dicebas,
Non tam magnifice te vidit aula iubentem
quanto tui fama fragrat odore, qui sacro bis es inunctus unguento semel in Regem populorum, iterum in Regem sacrorum: occurristi magno Duci noua cum viis ima pro hostibus victis. libasti gratius Deo pane,quam pecude, vino,quam brutorum sanguine. inter cruentas triumphatoris Abrahami manus incruentus fecisti. nullum Roma triumphum iactauit huic parem: non aurati visi sunt currus, non placuere instabiles rotae imperatori vel in nati nece constanti. non unus Tigranes captiuus est ductus, sed Reges quatuor,
partem tibi Dux obtulit praedae tanquam socio belli praecipuo; nempe videbat plus ad victoriam potuisse Vota, quam classicum, sacra, quam gladium,
86쪽
Synop.commendatur eius admirabilis Hetas,u obedientia.quod fluerisse ui patre ligari , Ut mactaretur in vi-mma morem.tandem iamsenio confectas ante morum vaticinatus es Mise euentura.
Merito Qrtitus es nomen arisu, qui neque moriturus luctum fecisti patri, nisi forte ille tunc fleuit, eum perficere non licuit caedem tu quoque nominis haud oblitus es tui, cum obtulisti te neci, vultu pene ridente; fuisti tamen te vinculis adstringi, non quod inuitus obires mortem, sed ut caderes in morem victimae. nunquam tam amplo fuisti animo, quam cum arcth constrictus ;tute tibi ad aram ha tutasti ligna; at plus apud te p5deris habuere iussa, quam ligna non fudisti lacrymas, ne tardius illa conciperent flammam. Gn opus fuit victimario patri tua rimari viscera, ut videret tristiane omina essent, an laeta, quia comen hilaritatis ipso fuit in nomine. non sunt oculi gladii luce perstricti, non cupiditate vitae in fletum sbluti. mobilis fuit,ac vibrans acies ferri,
non ad amplexum , sed ad ictum parasti ceruices IH a Nuda-
87쪽
Nudatum collum obtulisti, non pectus, quia hoc constantiae tegebatur aegide. reuocauit pater ab ictu manum, at neuter a consilio mentem.
retractus est Ille voce Dei iubentis, non filii gemitu nolentis. pro te ad aram suffectus est aries, dux videlicet greos, quia posteris praeiturus eras exemplo; tametsi aries ille e vepreto prosilij tpene lacer inter aculeos,
at nullus pupugit dolor, saut patrem cariturum filio , aut filium vita. significauit olim pater laetitiam epulo dato cum primum te abstinuisti a lacte; at cum ipse tuo abstinuit sanguine, ingemuistis ambo;
satius illi fuit rogum apparare, quam torum, satius tibi carni sacem habere,quam patrem. Hausisti idem ex tolerantia laudem, cum aquam non licuit haurire per iurgia: cessit puteus in gloriae fontem. Fudisti tandem moriturus oracula tam illa fuere certa, quam tu dubius
si iij qua voce, qua tactu. nunquam tibi contigit vaticinari tam seria,
quam cum suspicatus es te delusum. VI te alter natorum haberet munerado lenem,
se fecit simulando asperum, non tamen vulpi nam, sed haedinam induit pellem, quia non fraudi erat, sed imagini locus, fuerunt quippe illa non tam ficta, quam picta. REBEC
88쪽
Issiaci VXOro Synop. A nuptiarum curatore agnita en Isaaci sponso, , quod camelis ipsius pie, ac benevole aquam praebui ei. tgeminorum intra uterum duellum siensit. essecihυι Iacobus licet natu minor, pr oneratur maioνι.
Auspicari praeclarius nuptias non poteras tuas, quam, Ut fecisti,pietate: obtulisti amanter para nympho putei aquas, obtulit ille tibi amabiles thalami faces. quam purum esses initura connubium, omen ipse secerunt aquae. tunc maxime tuus se prodi sit pudor, cum occurrens sponὶ faciem texisti pallio. . aperuisti pudicam mentem, cum operuisti frontem. non alias attulisti rosas,quam genarum. satis deinde cum viro tranquille vixisti, satis etiam tecum ipse pacate, praeter unum gemellorum bellum, scilicet uterus tibi cessit in campum: inigrunt illi certamen antequa prodirent in Sol Andabatas imitati oculis tediis. cum inserti adhuc essent parenti,
conseruerunt manus. demirata es intra tumentem Vterum
magis tumescere sobolem ira. visus est alter primo vicisse, sed alterum tu postea fecisti victorem. nouo more athletam docuisti certare, non nudum .sed artificiose pellitum. - IACo-
89쪽
Isiaci filius. Synop. Duellum eum stat e indit in matris utero, euius anu deinde rus primigentia aequisuit. Gctatus es cum Deo. vidit scalarum gradus ὸ terris in caelum. in Io-
A4i Uy somnio se agnouit Solem. E N C o M I O N I 8. Quam tu insignis fuisti bellator,
qui ab utero auipicatus es pugnam, de primose niti iure cum fratre decertansi cupido incestu p rtae laureae ante maternu partibprimus prodire gestiebas in lucem, ut ex tua sobole verum proderes lumen', prior optabas oriri, ut illum ederes, qui appellatus est oriens. dum te frater egrediendo praeverteret, pedis plantam tenuisti manu, Vt eum caute subuerteres;
sed ipse sibi fuit postea fraudi,
Cum ius natale fecit venale iure vili lentis. dum ille praedando moratur in siluis, tibi pro praeda obtigi t haeredi tas domi. factus es arte materna asper, & hispidus,
ut lenires patrem.& hoc mirum: ut ex progenie tua ipsa oriretur Veritas, inuolucro vestis usus es ficto: sed caruit ars mendacio, nam quia vera vox fuit,
effaxisti vera, dum fingeres. indui.
90쪽
Induisti vestem odore fragrantem, ne corruptus viderere mendacio; nonnisi odor facti manavit ad posteros, industriam dixit fama, non dolum; contracta tamen est ex simulatione simultas; nam ubi primum cognouit frater asperitatem a te fictam, mutatus est ipse in asperum vere; sed coegerunt eum fieri lenem exasperati, ni cederet, Coelites:
cum tu irato inermis occurreres, Imperatoris summi obuia nactus es castra; auxiliares tibi copias suffecit coelum, ne ossiceret frater. At quis tecum impune consereret manus,
qui antagonistam superasti Deum habuisti etiam agono thetam Deum. felix pugna: tecum De κs descendit in puluerem cui mundities cordi. sed decus collectum est inde, non sordes. cessit locus in palaestram. Virtutis. sensisti quidem tu te ictum, sed Deus se victum claudicasti pede, sed attigisti metam. excitatus est puluis in pugna, ut noscerentur virtutis impressa vestigia. non excurrisset de te fama tam longe, nisi tu claudicasses pede. pugnasti uno pede compres , sed utraque manu pressisti Deum.
tactus tuus est neruus, sed neruosior visus es Deo.