D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

hir. dum bonis fruimur, iis minimὰ contenti nulla largitori gratiam referimus: ubi illis priuati sumus, beneficium agnoscimus, beatumq; praedicamus. Verum nos posthabita rerum praeteritarum, &absentium tristitia, discamus potius ob praesentia gratias agere, illaque aequi ac boni consulere; fateamur in aduersis medico sapiente opus nobis esse; in secundis, modica disciplina & castigatione; dicamus, Bonum est,domitari quod humi lena reddideris me; fateamur non esse dignas nec comparandas huius saeculi arruisannas ad gloriam, quae in nos conseretur; dicamus denique,non satis digne ob scelera nostra, cum grauiora promeruera-j mus, flagris nos caesos; ac dominum inuocantes precemur, Pstiga nos domine, ueruntamen in iudicio & non in impetu irae tuae . nam dum redarguimur a domino, castigamur , ne cum hoc mundo condemnemur. in splendidiore autem uitae cultu illam Dauidis uoeem tollamus ,

i Quid retribuam domino pro omnibuS, quae tribuit mihi Z recte sane ambigit uates, iamque tenuitatem ac infirmitatem

agnoscit, quod nihil habeat retributioneu dignum, pro his summis ac infinitis be-k neficiis,

392쪽

ORATIONES. D

nesciis, quae Deus in nos subinde con- .fert. ac sane longe maiora in posterunt nobis promittit, & quidem ea , quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus iis, qui ipsum in oculis ferunt, &qui eius uoluntatem sanctam obseruant. Haec tanta bona faxit omni u praepotens Deus, ut & nos, carnalibus istis perturbationibus purgati, consequi ualeamus,

gratia & benignitate domini nostri Issu Christi, cui gloria & potentia in sempiternum tribuatur. Amen.

Quarti ultimi tomi finis .

Venetuss Ioan. Gryphius excudebat. M. D. L XI I I I.

SEARCH

MENU NAVIGATION