장음표시 사용
371쪽
guam terrae partem subies , saepius etiam ante ipsam sepulturam,& multoties priusquam hinc discedat, ad alios & fortassis hostes bona sua transire conspiciet. Nui ignoramus, immo in propatulo est , plurimos agros, domos, ciuitates ac genteSaliorum dominorii nomina, amissis prioribus, accipere, etiam uiuentibus ac ualentibus iis, qui ea & acquisiverant & tenuerant λ non videmus olim seruitutem perpessos,ad summas dignitates euectos pdomini uero aliquando in numero se uorum esse percupiebant, & a suis propriis seruis subacti, in seruitutem uenerunt, rationibus.rebusque ipsorum dejre pente , ueluti in tesserarum iactu, transmutatis. Q uoties itaque herbam foeni , soremque uenustum conspexeri , fac tibi in mentem ueniat humanae naturae fa talis fragilitas, ac recordare eius similitudinis, quam Esaias propheta ille magnus proponit , inquiens, Omnis caro ut scenum & omnis gloria hominis ut flos fami.'qua sane similitudine commodissime propheta complexus est , humanae uitae breuitatem, & fluxam commodorueius laetitiam atque uoluptates. equidem
hodie uegeto aliquis est corpore, diffluit, delitiis,
372쪽
delitiis; praestantem & gratum ei colo rem flos aetatis praebet, animo magno ac forti est praeditus; cras uero is ipse mis rabili. apparet specie , quam ues tem pus dedit, uel morbus immutauit. alius abundantia pecuniarum suspicitur , aia
sentatorum magnus numerus , & cohors amicorum fictorum , qui eius captant auram, eum circumstat , multitudo cognatotum praesto est, comitatus illum sequitur infinitus; cuius alij in mensa mianistrant, alij uero necessaria munera tuentur. at hos dum secum exiens & rediens trahit, in odium eorum, qui se adeunt,
incurrit. adde si placet, ad diuitias potentiam quandam in Republica , aut
etiam regum honores, gentium gubernationem , aut exercituum principatus, praeconem praecinentem, lictores fasces praeserentes, ubique maximum terrorem
ac metum eis, qui in illius sunt impe rio , incutientes , uerbera intentantes , publicationes bonorum , abductiones , uincula, ex quibus intolerandus quidam metus iis qui parent,oboriatur: quid tandem ex his cunctis consequitur λ una nox, una febris, aut pleuritis, aut pulmonis morbus, eum, qui ne commoueri qui-
373쪽
nt L .P0 SI DI rodem pesse uidebatur, subito rapit, &co ni simul supellectili repente spoliat: a que sic eius illa gloria & maiestas somnii
instar declarata est. Apparet itaque omnem hominis magnificentiam , et fiori . qui unus ex unanibus uel maxime instabilis est , aptissime a vate comparatam esse . Sed quam , quaeso, nobis miseri illi , qui uitae huic totos sese tradiderunt ,
nimiae illae suae parsimoniae causam,afferunt λ Non uendo, aiunt , bona mea ineque illa erogo in paupereS, ut uitae n cessarios usus habeam et at ubi per om nem uitam, illis usus fuero, post mor tem demum meam paupereS ex cognatis& affinibus meis haeredes institua. proh dolor, cum non amplius inter homines eris, tunc benignum ac liberalem te praebebis λ cum mortuum te conspexero , pium ac fratris amantem . compellabo pegregiam sane gratiam ex liberalitate ista tua capies , quod in sepulcro iacens , & in terram resolutus, beneficentiam ac magnanimitatem exerceas λ quorum, cedo, temporum mercedem exiges eorum ne , quibus in uita superstes, fueris, an eorum, quae post mortem sunt i consequuta Z . atqui QO itempore, quo uia is a v cI uebas,
374쪽
uebas uoluptatibus uitae deditus, & delitiis diffluens, ne oculis quidem pauperes dignabare : qualis autem actio, talis etiam merces pro operibus debetur. ostede prius opera, & tandem exige merce-.dem. Nemo me hercule finitis nundi-,nis , mercaturam exercet, neque ille unquam, qui post certamina accedit, coro- . natur : neque qui iam confecto bello uenit, laudem consequitur. merito igitur ne is quidem, qui uita iam exacta, post mortem pietatem exercet, pius esse censendus est . Si atramento & literis in mortis termino beneficentiam denunciare cupis, quis aperiet tibi tempus excessus quis uas tibi modi finiendae uitae erit Z perpende, obsecro , plurimos uiolentis periculorum incursibus esse raptos : quibus ne uocem quidem emittere , ob mali irruentis atrocitatem , permissum est . Quid igitur expectas tempus , quo ii certum est, num cogitationum etiam tuarum dominus sis futurus nox profunda est, morbus grauis, casus uarii,& qui opem ferat, nusquam interdum apparet; ac tunc demum, ubi huc & illuc circumspexeris, & miram penes te solitudinem
esse uideris, dementiam tuam percipieS .
375쪽
cussis nam modi tempus mandatum D mini dii rs dum uita suppeditabit, inquis, fruar uoluptatibus, ubi autem de cessero, faciam quae sunt a Domino pra cepta cum uiueres teipsum mandato ante posuisti , post mortem & dissolutio nem mandatum hostibus ac inimicis pretulisti ; Ne enim, inquit, accipiat ille, accipiat Christus . quid uero haec agendo facis inimicos ne ulcisceris,an in proximos beneficus es Z Non est itaque anxie lugendus ex hac uita discessus uiri etiauel maxime sancti, sed magis deploranda natiuitas, & in hanc uitam ingressus, qui reuela per ignominia fit, sordium ac fastidij plenus, atque sane per ea, quorum ne conspectum quidem, etiam natu maiores, facile ferre possint. talis autem carnalis natiuitatis nostrae ingressius, naturae necessitate constitutus est; at exitus uitae discessus pretiosus ac illustris habe tur ; non quidem in genere Omnium hominum , sed eorum tantum , qui sancte& iuste uitam hanc transegere. Pretiosa itaque mors est, sed natiuitas nequaqua. seminatur enim , ut inquit ille, in ignominia , surgit in gloria. plantatur in corruptio-
376쪽
ruptione, resurgit sine ullo uitio. uaddo in Iudaiiso moriebantur homines, execrada & detestabilia eoru erapi cada uera:at nunc siquis mortem Christi causa oppetit, pretiosae sane eius sunt reliquia Antea quidem in mandatis datum erat sacerdotibus & Nazaraeis, ne se aliquo mortuo inquinarent , & siquis mortuum conrtigisset, pro immundo habebatur, uestesque eius abluebantur; nunc autem il-I qui contingit ossa martyris, quandam sanctificationis societatem, & eam grartiam, quae corpori insidet, assumere .putatur. praetiosa etenim est coram domino mors sanctorum eius. Conserto cum generatione mortem , & desines deflere
eum, qui ex hac uita ignominiae & miseriarum plena migrauit . Sermo quit dem diuinus nobis praecipit, exultare& laetari cum iustig , cum iis uero , qui ex poenitentia lacrymas profundunt, lugere ac lamentari, & defiere eos uel maxit me, qui nullo dolore, nec affectionis seqsu:tanguntur, eo, quod neque intelligant, quomodo & Assam misere pereunx, Non tamen existimandum est, eum , qui ob hominum mortem una cum lugenti
377쪽
cum neque medicus ille sit probandus , qui dum aegris auxilium ferre debeat, seipsum'inficit, ac morbis plenum recitadit. Dauid amicum Ionatham lugens, etiam inimicum simul defetiit suum : inquit enim, Moerore conficior tui causa is3onatha, & uos filiae Hierusalem Saulem deplorate . diuersa tamen ratione; hune
siquidem deflet, ut qui peccatis inqui-
Natus sine poenitentia euiuis excesserit tit illum Ionatham, ut eum, qui se socium uitae omni tempore ipsi praebuerit. Mors sane cunctos manet homines , praestoquevdest, iis terminis uitae expletis, quos
a principio unicuiq; nostrum praescripsit diuinum Dei praepotentis iudicium, qui xx longinquo, quid nobis singulis expediat,prospicit. Sed fortassis filii tui, quem in delitiis habuisti, obitus animam tuam
grauius perturbat atque affligit λ neminem profecto, is amice, tam adamantino pectore esse arbitror, nec tam omnis humanitatis expertem, qui sine ulla per
turbatione ferre possit id, quod accidit , cuiusque animam ualde casus illius filii non affligat, qui illustris familiae haeres, qui gentis fulcrum, qui patriae speS maxima , qui parentum probatissimorum
378쪽
sobcdes 'praeclara, qui denique stb multi,
precibus ac cura solicita enutritus in ip-sbia talis flore , e mediis manibus parentum ereptus discessit . haec norine emolliant cin etians plus 'quam ferre uni λ non ne dissoluent naturae penetralia , atque in icommiserationem adducent 'uerum si ob eas res, quae nobis acer hae accidunt, lamentari ac lacrymis sedare uellemus, prosecto ad eam rem omne tempus uitae nostrae nequaquam no
his sufficeret: & licet cuncti homineS nobiscum lugerent, efficere tamen non pota semus, ut luetias noster affectione careat, nec unquam lacrymarum uis, sit quantumuis uel maxima, explere & sarcira ualebit iacturam earum rerum, quae a uersae eueniunt. Proinde uos adhortor Iac sedulo moneo, ut ueluti generosus quidam & fortis certator', aduersus plagae magnitudinem consistatis, & grauitati, tristitiae non succumbatis, nec animam uestram conficiatis, illud persuasum haabentes, quod quanuis rationes nOS eorum,quae a Deo aguntur, prautereanr, gratum tamen & acceptum nobis esse debet
quodcunque a sapientissimo, & eo, cui
nos cordi suinus, est lacidiu, atque ordi
379쪽
:natum ἱ etiamsi sit laboris & molestiae plenum . ipse enim piobe nouit, quid ex:usu uniuscuiusque sit in quomodo id dio
nere debeat, tum etiam cuius rei gratia inaequales uitae terminos hominibus pra siluerit . Torquentqr qhidem homines in investiganda causa, cur alii celerius hinc euocentur, alij uero in longius tempus, ut hae calamitosa uita amigantur , reseruentur z actum tamen agunt, nec unquam huius rei causam indagare possunt. Itaque par est, in omnibus nos eius benignitatem adorare, nec aegrae ferre, immo recordari uocis illius pxarcia rissimae ac decantatae quam magnus ille athleta domini pyotulit, cum circa mensam, uno momento temporis, decem liberos deletos atque contritoS cerneret,
Dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placitum est, ita etiam factum
est ..hoc nobis in exemplum proponamus. aequale siquidem praemium a iusto iudice tribuetut iis, qui etiam aequalem ac eundem animum sortem ostenderint. non me hercule orbati sumus filio, sed expetenti reddidimus; non evanuit uita ipsius , sed in metuis commutata est ;non terra Morpsit, quum paulo ante in
380쪽
oculis serebamus nostris, uerum coelum recepit; expectemus paululum, & simul una cum eo, cuius tanto desiderio flagra-muS,erimus. Neque enim longe abest tempus dissolutionis, & terminus praescriptus harum omnium rerum,quae in hoc mundo extant: nam in hac uita, perinde ac peregrinantes in itinere aliquo, ad idem omnes hospitium tendunt, in quo qui dem licet alter alterum praeueniat, uel alius iam abiit, alius uero adhuc eo tendit : omnes tamen unus ac idem excipiet finis .nec quicqua refert, celerius an tardius hoc iter conficiamus , cima omnes
nos& illud ipsum iter, & non aliud faciemus, & idem etiam manet diuerso-i ium. Revoca tibi in memoriam patre tuum, quod diem suum obierit . quid igitur mirum e mortali genitum, mo talis filii patrem te esse λ quod autem mortuum dicis ante tempus legitimum, &priusquam uita se explesset, & ad certa aetatis mensura peruenisset, & ante quam hominibus claresceret, & successionem generis reliquisset; haec sane omnia luctum non augent, sed potius consolationem afferunt, quod non reliquerit hoc inmundo orbos liberos, quod non uxorem