D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

uiduam aut aerumnis infinitis expositam, . aut paulo post alij se uiro coniungens, prioris penitus oblita, liberos eius despicientem atque negligentem. illud uero quod non longius uitam puer produxerit , quiS est, obsecroi, adeo mentisi emotae, qui hoc non maximis in bonis

enumeret: nam logior hoc in mundo conuersatio, plurium infinitorumque pecca- torum occasio existit. Cur , Obsecro, mortaliter de mortali sentire non assueuisti, sed improuisam filij mortem suscepisti λ si quis tum, cum primum tibi filii natiuitas nunciata est , ex te quaesiuillet, , cuius nam modi est id, quod recens natuta est quidnam responsi dedisses num aliud, quam hominem esse ξ quod si ho-

mo , etiam mortaliS, cum ea lege nascimur, ut moriamur. quid igitur pra ter opinionem accidisse eiulas, quod occiderit ille, qui mortaliS erat ξ non ut des lunam augescentem, & post deficientem ; terram forentem, & exiguo spatio marcescentem λ quid igitur mirum, si denos pars mundi cum simuS,eorum etiam, quae ex mundo sunt, participes sumus Θ Fiiij charissimi, aut uxoriS, quam ex an, mi sententia duxeras, aut alterius cuiuia

382쪽

ORATIONES. μ

dam ex amicissimis, omnique beneum lentia coniunctis, priuatio moerore te a

figit , nihil profecto graue atque molesti 'homini provido accidit , & ei, qui rectam rationem, uitae ducem habet, nec secundum uulgi consuetudinem uiuit. Imperitorum sane & parum a natura informatorum est, grauius ob consuetudinis

separationem angi, & difficulter ac iniquo animo eam ferre, id quod bruta animantia faciunt . Vidi etenim ipse aliquando bouem ad praesepe lacrymantem , cum contubernalis ipsius morte ereptus esset . Nec tamen ego aequum es te censeo, silentio id, quod acerbe nobis euenit, penitus praeterire: neque etia Probibeo, quin matres lugubres sermo neSad suos conuertant; quandoquidem non me latet, quales matrum sint affectus, & quatenus conueniat ob res prae sentes dolori indulgere . Filio orbatus CS eo, quem Omnes matres laudibus ad coelum usque efferre incolumem solebat, ac sibi etiam tales esse liberos optabant, mortuum uero uehementer, perinde ac si quaeque proprium suum natum tumulasset, luxere: eius filij e uita excessuS in gentem parenti attulit plagam; cum illos . . . t V ii enim

383쪽

D. BASILII enim familia amplissima, ac genus illubstre, quasi unico sublato sustetaculo, concidit . Heu, tantum'ne praui daemonis insultus mali perficere ualuit λ heu tantumne dolorem terra suscipere 3 sol etiaipse forsitan, si modo ei aliquis commiserationis est sensus, tetricum illud spectaculum horruit . haec & similia animus

doloris impatiens nobis silbiicit, quae singula quis, quaeso, uerbis consequi potest pSed istis posthabitis credas mihi uelim,

res nostras Dei prouidentia non carere , quemadmodum sacrum eius Euangeliuaperte docet, in quo scriptum legimus ,

Passerculum non cadere sine uoluntate

patris coelestis. quare quicquid factum

est,uoluntate conditoris factum esse credito , cui quis,quaeso,obuiam ibit ξ Feraiamus itaque aequo animo quodcunque nobis humanitus eius uoluntate accidit: nam moleste ferendo malum non corrigimus , & nosmetipsos pessundamus. Ne, Obsecro, in crimen uoces iustum Dei iudicium. stolidi atque inepti sane sumus ad exquirenda eius iudicia inuestigabilia. istud est tempus, quo dominus charitatis in se tuae periculum facit; istud, quo tibi licet, eadem praemia ac bona ob tO- b. lerantiam

384쪽

Ierantiam consequi, quibus & martyres affecti sunt. Imitare Machabarorum matrem , quae qua nuis septem filios morte deletos uidisset, non tamen lacrymis ac luctui sese tradidit, neque uocem emisit muliebrem , sed Deo egit gratias, quod illos igne, ferro , ac aliis molestissimis uinculorum suppliciis ab hac carne dissoluisset; quam etiam ob causam & a Deo probata est, & ab hominibus in hunc uiaque diem celebratur. At dicet hic aliquis, ingens est luctus, summus dolor,

nec alius similis huic . assentior me hercule,& fateor, sed magnae etiam sunt merces a domino repositae: iis, qui aerumnas sustinent. Q aando, O mater, puerum in lucem edidisti, & Deo pro beneficio gratias egisti : num ignara prorsus eras, mortalis ipsa cum esses, mortalem eum te etiam peperisse ζ quod si istud te non latuit, non tibi mirum uideri debet, si is

uitam cum morte commutauit, qui calege natus erat ut occideret. Sed inquies,

illud nos affligit quod intempestiue excesserit. immo fortasse potius opportu ne s quandoquidem nos ne exprimere quidem nec intelligerepossumus, ea, quae nobis expediant, minus certe, terminum

385쪽

idoneum uitae nostrae statuere. Circunspice omnem hanc mundi machinam , non'ne omnia,quae in ea sunt , mortalia &corruptioni subiecta suntὸ respice coeIum,&hoc aliquando aIiquo pacto dissiluetur: intuere solem & stellas uniuersas, sed nec hae quantumuis uenustae sint, perpetuo consistent: perlustra denique uniuersa animantia, tam terrestria,-quam aquatilia, flores, plantas, ipsum etiana terrarum orbem, singula & uniuersa haec fluxa & caduca sunt, & quae uno temporis momento evanescent . harum & similium reru consideratio, hoc, quicquid aduersi nobis occurrit, merito lenire ac leuare deberet . praeterea, ut magiS confirmeris ; nunquam metiaris afflictiones& mala ex semetipsis: hoc enim modo intolerabilia tibi esse uidebuntur . sed

semper ea omnium aliorum hominum casibus comparato : sicque leuamen & consolationem exactam reperies. Illudi autem fac firmiter teneas, ut parcas coniugi. mutuo uos consolemini, & caue ne

luctu tuo calamitatem ipsi longe grauiorem essicias. suspectus est nobis immo- deratus tuus in liberos amor, timemusqne quando ob morum mollitiem dolora

386쪽

te tradens, moeroris vim a plagam accipias prima acerbiorem . Memineris uero nihil ex his, quae nobis tristia eueniunt, ac si molesta essent, recipiendum, licet tum uel maxime imbecillitatem nostram attingant. quanuis enim rationes nos i teant , secundum quas unumquodque eorum,quod fit, a domino,quasi utile nobis tribuitur: illud tamen persuasum nobis esse debet, omnia in rem nostram fore, uel ob patientiae mercedem , uel quod anima nostra abripiatur, ne amplius in hac uita moram trahens, uitiis, quae hic dominantur , inquinetur. Si spes uitae nostrae certis limitibus circumscripta esset, merito fortasse quis aegre ferre posset, quod celerius a corpore distrahatur: sinuero , cum anima corporis uinculis liberatur , initium uitae uerae existit , iis nimirum , qui uitam iuxta uoluntatem Dei

traduxere, quid tristamur perinde a illi, qui spe omni carent Θ At uiri amici priuatio facit, ut luctum aequo animo ferre nequeas. agnosco , & in tuam sententiam libenter eo: nemo enim est, qui nesciat, permolestam esse illius luctus calamitatem, qui ex amissione uiri optimi Prouenit ; nec quenquam adeo ferreum

si iiij esse

387쪽

esse scio, qui cum acciperet hunc, qui cuilli consuetudo erat, ex hominum cC tu raptum , illius mortem, non ut pro prium casum aestimet. QSod si hi , qui ulteriori propinquitatis uinculo sunt coniuncti, sic moleste ferunt separationem uiri coniuncti,quo dolore par est tua antimam affici, ob dissectionem ueluti quadam uiri coniunctissimi λ quae reuera non minus est acerba, & grauis, ac si media corporis nostri pars abrumperetur . In huiuscemodi uero, uel etiam tristioribus fatalis infirmitatis nostrae casibus, quam nam consolationem adhibebimus pe petua & ineuitabilis est illa Dei nostri costitutio, ut omnis, qui in lucem hanc prodierit , tandem conuenienti tepore etiam decedat. quod si ab Adamo ad nostra haec sarcula usque talis rerum humanaru status semper fuit & est, ne, quaeso, grauiusseramuS communes naturae aerumnas, sed

potius grato animo suscipiamus sanctam Domini uoluntatem atq; ordinationem. Semper quidem sacrosanctae scripturae explanatio, & doctrina summae est consolationis & utilitatis, sed uel maxime tali in tempore. memoria idcirco repete conditoris nostri decretum, quo omnes, qui

388쪽

ex terra orimur, in terram rursum conuerti iubemur .: nec quisquam adeo est magnus, qui dissolutionem effugere, &illa aeterna sententia superior esse possit. licet formosus quis &j omni admiratione dignus sit, strenuus simul ac omnibus

animi uirtutibus exornatus: nullam tamen in alteram partem habet exuperan tiam . sed quia homo est, naturae conc dat necesse est, ut Adam , Noe, Abraham , Moses, aut ut alius quispiam eiusdem naturae particeps. unum reuera humanae naturae omni admiratione dignum

exemplum nobis conditor nostri in Mose expressit, quem uirum sic effinxerat, ut omnes in illum oculi coniicerentur, Omnisque lingua res ipsius praedicaret . pictores & statuarij longe a dignitate ipsius aberrant; historici res eius praeclare ac ex uirtute gestas dum enarrant, ad fabularum incredulitatem plane deueniunt. unde plurimi nec fidem adhibere uolunt

his, quae tristia de ipso circumferuntur, neque omnino credere, hunc talem morte extinctum esse . perpessus tamen ea est, quae & coelo, & astris , & terrae aliquando contingent. Q are sic calamitatem tuam metiare, ut neque eam e corde eti-

389쪽

e D . B Α S I L I ricias: nec ita tristitiae indulgeas, ut illi

prorsus succumbas . uelim tibi persuadeas, eos, qui hoc in saeculo amicitia copulantur post uero morte disiunguntur, uiatoribus seu itineris comitibus esse versimiles, qui unum ac idem iter ingre dientes, etsi ob assiduam inter se conuer-sationem consuetudine uniuntur, tamen postquam commune iter consecerint, necessario & distrahuntur, & diuersia itinera suscipiunt, nec conuictui mutuo & co- tradis familiaritati inhaerentes, ea, quae principalis propositi erant,negligunt, sed causam:& scopum, quae eos a principio mouit, intuentes, quisque ad peculiarem& proprium instituti sui finem tendit. naut his diuersus uite erat scopuS , contingit uero, ut inter eundum familiaritatem inter se contraherent; ita etiam in uita hac peregrinates, quilibet proprium& peculiarem uitae terminum propositum habet. & licet matrimonio atque aliis uitae huius communis uinculis societate in-υ icem astringantur, ne quidquam tamen haec morantur, quo minus ad praestitutum terminum,quem superare nequeunt, tendant, atq; mutuo disiungantur. Grati

igitur est animi, non moleste ferre sep

rationem

390쪽

tationem hominis tibi necessitudine uel maxima coniuncti, sed potius ob eam societatem, quam a principio iniuistis ,

gratiam habere ei, qui ut iniretis,conceia sit . at tu cum tibi incolumis esset uir, cufilius flores,aut quiduis tale, quod defles, nunquam gratiam habebas ei, qui te rebus praesentibus cumulauit, immo eorupertaesus, ob ea, quibuS carebaS, conque rebariS : nam, cum uiro uno cohabitares,

quod filios non haberes,angebaris; at iis adeptis, aut quod non essent tales, quales cupereS , aut quod deessent diuitiae uel aliud simile, conquerabaris. ita insati bilis cupiditas, nunquam non inuenit, quae desideret. inrare sedulo cauendum

duco, ne, dum praesentes amicos non agnoscamus, sublatos uero prosequamur& complectamur, nobismetipsis necessa rias amicorum priuationes paremus. si enim ob praesentia bona, quae Deus in nos contulit, nonἰagimus gratias, merito rostro earum nobis ablatio contingit. Nam quemadmodum oculi, quae nimis apposita sunt, non uident, sed distantia quadam opus habent; ita etiam ingratae animae, in bonorum demum ademptiO-

ne gratiam praeteritam percipere uidentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION