S. Francisci Asisinatis Ordinis Fratrum Minorum institutoris Vita per s. Bonaventuram ..

발행: 1710년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ioa UITAInsenuerunt autem ossa renum ejus , audientibus eunctis: veluti cum manu ligna sicca franguntur . Paucis autem interlapsis temporibus, Dei oblitus , corpus impudicitiae reddidit. Cumque sero quodam coenasset in domo cujusdam Canonici; nocteque illa dormiret ibidem e subit5

super omnes corruit tectum domus . Ceteris autem ev dentibus mortem, selus ille miser interceptus atque interemptus est . Iusto igitur Dei judicio , facta sunt novissima bominis illius pejora prioribus , propter ingratitudinis vitium, Deique contemptum : cum de accepta venia gratum esse oporteat, & duplo displiceat flagitium ite

ratum .

Alio quoque tempore, mulier quaedam nobilis, Deo devota, venit ad Sanctum , ut suum ei explicaret dolorem , ac remedium postularet. Habebat quidem virum valde crudelem , quem adversarium patiebatur in serviatio Christi. Et ideo petebat Sancto, quatenus oraret pro illo , ut sua Deus cor ipsius dignaretur emollire clementia . Ipse vero hoc audiens ait illi: Vade cum pace, indubitanter exspectans de viro tuo consolationem tibi de proximo adfuturam . Et adjecit ; Dices ei ex parte Dei ει mea, quod nunc est tempus clementiae, postmc dum

aequitatis. Benedictione accepta revertitur mulier ' avenit virum, denunciat verbum . Cecidit super ei a Spiritus sanctus: & novum factum de veteri, sic iacit cum mansuetudine respondere : Domina, serviamus Domino, de salvemus animas nostras . Suadente igitur sancta uxore , pluribus annis caelibem vitam agentes, eodem die ambo ad Dominum migraverunt . Miranda certὸ in viro

Dei spiritus Prophetici virtus , qua & membris iam arentibus restituebat vigorem, & duris imprimebat cordibus

152쪽

S. FRANIS I. Io 3 pietatem. Quanquam non minus ejusdem spiritus sit stupenda limpiditas , qua sic futurorum praecognoscebat

eventum , ut etiam conscientiarum scrutaretur arcanum , quasi alter Elisaeus duplicem Eliae spiritum assequu

tus.

Nam cum Senis, viro cuidam sibi familiari quaedam superventura finaliter praedixisset ; & vir ille peritus, de quo sepra mentio facta est quod de Scripturis cum eo conferebat aliquando bis auditis, ab eodem sancto Patre dubitando perquireret, an haec ipse dixisset, quae illius viri

relatione cognoverat: non solum se illa dixisse asseruit ;verum etiam quaerenti alienum eventum, proprium exitum prophetando praedixit . Quod ut certius cordi ejus imprimeret, quendam secretum conscientiae illius scrupulum, quem nulli viventi vir praefatus expresserat, Scmirabiliter revelando explicuit, de salubriter considendo reseravit. Ad quorum omnium firmitatem accidit, quod

vir ille religiosus , sicut Christi famulus ei praedixit, sic finaliter constimavit. Eo quoque tempore, quo revertebatur de ultra m

re , secium habens Fratrem Leonardum de Assisio, contigit eum fatigatum N lassum parumper asellum constendere . Subsequens autem secius, &ipse non modicum fessus coepit dicere intra se , humanum aliquid passus ;Non de pari ludebant parentes ejus, & mei. En ipse equitat , dc ego pedester asinum eius duco . Haec illo cogita te , protinus descendit de asino vir sanctus ,-ait: Non , frater, convenit, ut ego equitem, tu venias pedes : quia nobilior te potentior in Leculo tu me filisti. Obstupuit illico frater, de rubore suffusus , deprehensem se recognostens, procidit ad pedes ipsius: ic lacrymis irrigatus,

nudum Digiti su by Corale

153쪽

nudum exposuit cogitatum , veniamque poposcit. Frater quidam Deo devotus ω famulo Christi, si e-quenti cogitatione versabat in pectore, superna fore gratia dignum, quem Vir sanctus familiari complecteretur

affectu: quem Vero tanquam extraneum reputaret, extra numerum electorum reputandum a Deo. Cum igitur

cogitationis hujus crebrius vexatus impulsu , Uiri Dei familiaritatem vehementer optaret; nec tamen cordis sui secretum revelaret alicui: advocans eum ad se , dulciter Pater pius sic alloquutus est ; Nulla te turbet cogitatio, fili : quoniam te carissimum habens inter praecipue milii caros, libenter tibi munus meae familiaritatis ,-dilectionis impendo. Miratus exinde frater , factusque devotior ex devoto, non selum in amore crevit hominis sancti ; verum etiam per Spiritus sancti gratiae munus, donis est na

joribus cumulatus. Cum autem in monte maneret Alvernae cella reclusus, unus E socias magno desiderio cupiebat habere de verbis Domini aliquod scriptum, manu ipsius breviter

annotatum. Gravem enim, qua Vexabatur, tentationem,

non carnis sed spiritus, ex hoc credebat evadere, vel certo levius serre. Tali desiderio languens anxiabatur interius: quia verecundia victus, reverendo Patri rem pandere non audebat . Sed cui homo non dixit, spiritus revelavit.

Portari namque sibi jussit a fratre praedicto atramentu & chartam: laudesque Domini juxta fratris desiderium propria manu scripsit Sc ultimo benedictionem ipsius, dicens ; Accipe tibi chartulam istam, & usque ad diem

mortis tuae custodias diligenter . Accepit frater donum illud optatum: de statim omnis illa tentatio effugatur . Servatur littera: S: cum in posterum miranda effecerit, virtutum Francisci testimonium suit. Fra-

154쪽

S. FRANCISCI. Ioue

Frater quidam erat, quantum a foris videbatur, sanctitate praeclarus,conversatione insignis: tamen admodum singularis, Omni temporc orationi vacans , tanta districtione silentium observabat, quod consueverat non verbis sed nutibus confiteri. Accidit autem sanctum Patrem venire ad locum, videre fratrem;& de ipso cum aliis fratribus habere sermonci . Commendantibus autem omnibus, Sc magnificantibus illum, respondit vir Deir Sinite fratros, ne mihi in eo diabolica figmenta laudetis. In veritate sciatis, quod diabolica tentatio est, de deceptio fraudulenta'. Durὸ acceperunt hoc fratres, tanquam impossibile judicantes: quod tot perfectionis indiciis, fraudis se commenta secarent. Verum non post multos dies , eo ReIigionem egreta, evidenter apparuit, quanta luc lentia interioris contuitus,vir Dei, cordis ejus secreta perspexit. Multorum quoque per hunc modum, qui stare videbantur, ruinam; sed & plurium perverserum conversionem ad Christum , immobili veritate praenuncians , appropinquasse videbatur ad aeternae lucis speculum con templandum : cujus fulgore mirabili, absentia corporaliter , tanquam si essent praesentia , mentis ejus cernebat

Quodam namque tempore , Vicarius suus tenebat capitulum: ipse vero in cella orans, sequester erat,& medius inter fratres & Deum. Cum igitur unus ex ipsis, de fensionis quodam contectus palliolo, non se subderet disciplinae : videns hoc vir sanctus in spiritu, vocavit quendam de fratribus, S: dixit ad eum: Vidi, frater, diabolum silper illius fratris inobedientis dorsum, collum ejus tenentem altrictum : qui tali se stare subactus, obedientiae. freno spreto , instinctus ejus sequebatur habenas. Et clim

155쪽

rogarem Deum pro fratre, subito daemon confusus abscessit. Vade igitur, & dic fratri, ut Obedientiae sanctae jugo collum sine mora submittat 3 monitus per internuncium frater , statimque conversus ad Deum, ad pedes Vicarii humiliter se proiecit.

Alio quoque tempore contigit, duos fratres ad eremitorium Graecii de remotis venire , ut Virum Dei cernerent, re benedictionem, multo desideratam iam tempore, reportarent. Venientes autem & non invenientes, quia

de publico jam ad cellam redierat, desolati abibant . Et ecce recedentibus illis , cum de ipserum adventu vel recessu, nihil secundum humanum sensum percipere potuisset; praeter selitum morem egressus e cella, clamavit post eos: & ipsos juxta quod optaverant, signo crucis facto , in Christi nomine benedixit. Duo fratres venerunt aliquando de terra Laboris , quorum antiquior nonnulla intulit scandala juniori. Cum autem pervenissent ad Patrem , quaesivit ille a juniore , qualiter erga ipsum, se frater secius habuisset in via : quo respondente; Utique satis bene. Subjunxit; Cave frater, ne sub humilitatis specie mentiaris: scio enim, scio, sed

exspecta modicum S: videbis. Miratus est perplurimum irater, quomodo tam absentia per spiritum cognovisset. Igitur non post multos dies , contempta Religione foras reditur, qui scandalum fecerat fratri, & a Patre non petierat veniam , nec correctionis debitam receperat disciplinam ; simulque duo, in una illius claruere ruina : aequitas scilicet divinae justitiae, Si perspicacitas spiritus prophetiae . Qualiter autem absentibus se praesentem exhibuit, divina faciente virtute, evidenter ex superioribus innotescit: si revocetur ad mentem, qualiter absens in . .

curru

156쪽

S. FRANCISCI 1 o

curru igneo fratribus transfiguratus apparuit ; Ω quomodo se Arelatensi Capitulo in crucis essigie praesentavit; quod factum esse divina dispositione credendum est: ut ex praesentiae corporalis apparitione mirabili patenter clarescerer, quam praesens & pervius spiritus ejus , Iuci sapientiae foret aeternae, quae omnibus mobilibus mobilior oeubique attingens propter sui munditiam, per nationes in animassantiasye transfert, in Dei amicos in Propbetas

constituit. Simplicibus enim parvulis sua selet pandere mysteria Doctor excelsus: sicut prius apparuit in David Prophetarum eximio, Sc post in Apostolorum principe Petro ; de tandem in pauperculo Christi Francisco. Hi enim cum esse i litterarum imperitia simplices, facti sunt sancti Spiritus eruditione illustres . Is quidem pastore ut gregem pasceret Synagogae de AEgypto eductum ; iste piscator r ut sagenam repleret Ecclesiae multiformitate credentium ; hic autem negotiator : ut margaritam emeret

Evangelicae vitae, venditis, de dispersis omnibus propter Christum δ

157쪽

sanitatum.

CAPUT XII.

1 DELIs re vera famulus &minister Christi Franciscus , ut cuncta fideliter & perfecte perageret, illis potissime virtutum exercitiis intendebat, quae sacro dictante Spiritu , Deo suo magis placere cognoverat. Qua de re contigit,illum in magnam dubitationis cujusdam agoniam incidere: quam multis diebus , ab oratione rediens, terminandam fratribus sibi similiaribus proponebat. Quid, inquit, fratres, consulitis , quid laudatis; An quod orationi vacem , an quod praedicando discurram Siquidem ego parvulus, simplex, & imperitus sermone, majorem orandi accepi gratiam, quam loque di . Videtur etiam in oratione lucrum, & cumulatio gratiarum : in praedicatione distributio quaedam donorus caelitus acceptorum; in oratione etiam purificatio interiorum affectuum , dc unitio ad unum verum & summum

158쪽

S. FRANCISCI. tos

Bonum , cum vigoratione virtutis: in praedicatione siraria tualium pulverisatio pedum , distractio circa multa, screlaxatio disciplinae. Tandem, in oratione Deum ali quimur, M audimus ; & quasi Angelicam vitam agentes , inter Angelos conver ur: in praedicatione, multa oportet condescensione uti ad homines ; & humane imter eos vivendo, humana cogitare , videre, dicere, Maudire. Sed unum est in contrarium , quod videtur prinponderare his omnibus ante Deum r quod videlicet unigenitus Dei filius, qui est Sapientia summa, propter animarum salutem de sinu Patris descendit. , ut suo mundum informans exemplo, verbum silutis hominibus loqueretur , quos sacri sanguinis & pretio redimeret, & emundaret lavacro, & poculo sustentaret ; nihil sibi omnino reservans, quod non in salutem nostram liberaliter erog, ret . Et quia debemus omnia facere secundum exemplare orum quae videmus in ipso, tanquam in monte sublimi; videtur magis Deo placitum, quod intermissa quiete, soras egrediar ad laborem . Cumque per multos dies, verba hujusmodi ruminaret cum fratribus et certitudin

liter nequibat percipere, quid horum sibi foret, ut Christo vere acceptius, eligendum. Cum enim miranda nos,

set per spiritum prophetiae , hanc per seipsum quaestionem di sibivere non valebat ad liquidum : Deo melius providente, ut praedicationis meritum, per supernum manifestaretur oraculum , & servi Christi humilitas ser-Varetur . Non erubescebat a minoribus parva quaerere

Verus minor , qui magna didicerat a magistro supremo. Studio namque praecipuo solitus erat exquirere, quali Via, qualique modo, Deo posset secund um ipsius beneplacitum persectius deservire. Haec summa ejus philo

phias

159쪽

rro UITA 'phia, hoc summum eius desiderium exstitit, quoad vixit: ut quaereret a sapientibus S simplicibus , perfectis & impersectis, parvulis & grandevis , qualiter ad persectionis

culmen virtuosius pervenire valeret.

Assumens itaque duos ex fratribus, misit ad fratrem Silvestrum , qui crucem egredientem viderat de ore ipsius; & tunc in monte supra Assisium , jugiter orationi vacabat: ut divinum super dubitatione hujusmodi responsum perquireret, quod sibi ex parte Domini demandaret . Hoc ipsum demandavit sacrae virgini Clarae , ut per aliquam puriorem &simpliciorem de virginibus stib ipsius disciplina degentibus, & ipsa cum seroribus aliis orans, super hoc exquireret Domini voluntatem. Concordaverunt autem mirabiliter in idipsum, superno eis revelante Spiritu , venerabilis Sacerdos , & Virgo Deo dicata : beneplaciti scilicet esse divini, quod Christi praeco ad praedicandum exiret. Revertentibus itaque fratribus, & Dei, juxta quod acceperant, indicantibus v

luntatem 3 exsurgens continuo succinxit se , nulla pro sus contracta mora, iter aggressus est. Ibat autem cum tanto servore , ut divinum exsequeretur imperium , tamque celeriter percurrebat , ac si facta manu Dei super eum, novam induisset e caelo virtutem. Cum igitur appropinquaret Bevam o ; ad quendam locum devenit, in quo diversi generis avium maxima multitudo convenerat : Quas cum sanctus Dei vidisset, alacriter cucurrit ad locum , dc eas velut rationis pari,cipes salutavit. Omnibus vero exspectantibus, S comvertentibus se ad eum ; ita, ut quae in arbustis erant, imglinatis capitibus , cum appropinquaret ad eas, insistito modo in ipsum intenderent ; usque ad eas accessit S Om

160쪽

S. FRANCISCI. rirnes ut verbum Dei audirent, solicitὸ admonuit dicens tFratres mei volucres, multum debetis laudare Creatore navestrum, qui plumis vos induit, S: pennas tribuit ad volandum ; puritatem concessit aeris, & sine vestra selicitudine vos gubernat. Cum autem eis haec de his similia loqueretur: aviculae modo mirabili gestientes , coeperunt extendere colla , protendere alas , aperire rostra , de in illum attente respicere . Ipse vero cum spiritus servore mirando per medium ipsarum transiens, tunica contingebat easdem : nec tamen de loco aliqua mota est, donec signo crucis facto , Be licentia data, cum benedicti oneviri Dei, omnes simul avolarunt. Haec omnia contu

bantur socii exspectantes in via . Ad quos reversus vir simplex bc purus, pro eo quod hactenus avibus non praedicaverat, coepit ia de negligentia inculpare. Exinde, praedicando per loca vicina procedens ἐvenit ad castrum quoddam nomine Alvianum: ubi congregato populo, de indicto silentio, propter hirundines nidificantes in eodem loco, magnisque garritibus perstrepentes, audiri vix poterat. as vir Dei, omnibus audientibus , alloquutus est, dicens : Sorores meae Hirundines, jam tempus est, ut loquar &ego: quia VOS usque modo satis dixistis. Audite verbum Dei, tenentes silentium, donec sermo Dei compleatur. At illae tanquam intellectus capaces, subito tacuerunt: nec fuerunt motae de loco, donec suit omnis praedicatio consum ta . Omnes igitur qui viderunt, stupore repleti glorificaverunt Deum. Istius miraculi fama circumquaque di susa, multos ad sancti reverentiam , de fidei devotionem

accendit.

In civitate namque Parisiensi , scholaris quidam indolis

SEARCH

MENU NAVIGATION