S. Francisci Asisinatis Ordinis Fratrum Minorum institutoris Vita per s. Bonaventuram ..

발행: 1710년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

suscitent, & solicita pietate gubernent. Istiusnodi miserationis ossicium patri misericordiarum omni sacrificio firmabat acceptius: maxime si studio fuerit perseωae caritatis impensum: ut ad id laboretur magis e e*plo, quam verbo, magis lacrymosa prece , quam ii quaci sermone. Plangendum proinde dicebat praedicatorem , tanquam Vera pietate privatum: sive qui in praedicatione, non animarum quaerit salutem, sed propriam laudem; sve qui pravitate destruit vitae, quod aedificat v itate doctrinae. Praeferendum huic dicebat fratrem simplicem N elinguem, qui bono exemplo alios provocat ad bonum.

Illud quoque verbum, Donec sterilis peperit plurimos;

tal1ter exponebat: Sterilis, inquit, est frater pauperculus , qui generandi in Ecclesia filios non habet ossicium. Hic pariet in judicio plurimos: quia quos nunc privatis

orationibus convertit ad Christum, suae gloriae tunc Judex adscribet. Quae multos habet filios, infirmabitur: quia praedicator vanus & loquax, qui multis nunc, quasi sua virtute genitis gaudet, cognoscet tunc, se nil proprii

habere in eis. Cum igitur animarum salutem viscerosa pietate appeteret , & servidξ aemulatione Zelaret: suavissimis se dicebat repleri odoribus, & quasi unguento pretioso liniri;

cum sanctorum fratrum per orbem distantium odorisera fama multos audiret ad viam veritatis induci. Ex talium auditu exsultabat in spiritu: benedictionibus omni acceptione dignissimis fratres illos accumulans , qui verbo Vel opere ad Christi amorem inducerent peccatores. Sic etiam qui Religionem sacram, iniquis violarent operibus, maledictionis ejuε gravissimam incurrebant sententiam ;A te

122쪽

S.. FR ANCISCI. 73A te Domine, inquit, sanctissime, M a tota caelesti curia, & a me parvulo tuo sint maledicti: qui suo malo exemplo confundunt & destruunt, quod per sanctos fia- tres Ordinis hujus aedificasti, & aedificare non cessas. Tanta fiequenter assiciebatur moestitia super scandalo pusiulorum , ut deficere se putaret, nisi divinar suisset clementiae con latione suffultus. Cum autem semel malis tum

batus exemplis , anxio spiritu misericordcm patrem precaretur pro filiis, responsima hujusmodi reportavit a Domino . Cur tu pauper homuncio conturbaris ; An ego te silper Religionem meam sic pastorem institui, ut me principalem nescias esse patronum Hominem simpliacem ad hoc te constitui: ut quae in te fecero, non huma siete industriae, sed supernae gratiar adscribantur. Ego vocavi, servabo, Sc pastam, & aliis excidentibus alios subrogabo: ita ut si nati non fuerint, faciam illos nasci. Et quantiscunque suerit impulsbus paupercula haec concussa Religio, salva semper naco munere permanebit. Detractionis quoque vitium inimicum sonti pietatis dc gratiae, tanquam serpentinum abhorrebat morsum , Matrocissimam pestem ; de piissimo Deo abominabile sere firmabat: pro eo quod detractor animarum sanguine pascitur, quas gladio linguar necat. Audiens semel, fiatrem quendam denigrare famam alterius ; conversus ad

Vicarium suum dixit: Surge,surge,discute diligenter: Sc si

accusatum fiatrem innocentem reperis, accusantem dura correctione cunctis redde notabilem. Nonnunquam Uero eum, qui fratrem suum famae gloria spoliaret, judicabat habitu spoliandum: nec ad Dominum oculos posse levare, nisi prius quod abstulerat, reddere pro posse curaret . Tanto major est ebat detractorum impietas ,

Κ quam

123쪽

quim latronum i quanto lex Christi, quae in observa tia pietatis impletur, magis animarum, quam corporum nos astringit optare salutem ..

Afflictis quoque qualicunque corporali molestia, mira compassion is teneritudine condescendens, si quid lpenuriae, si quid desectos in aliquo cerneret, pii cordis , dulcedine regerebat in Christum. Sanὸ clementiam ha- lbebat ingenitamquam seperinfiisa Christi pietas dupli- 'eabat. Itaque liquiscebat animus ejus ad pauperes & in- firmos , & quibus non poterat manum, exhibebat asse- ictum. Contigit semel , ut pauperi cuidam elelemosynam importunE petenti unus e fiatribus durius responderet is Quod audiens pauperum piuS amator , fiatri praecepit, ut ad illius pauperis pedes se nudatum prosterneret: proci maret culpabilem, orationis sesagium postularet, de veniam. Quod cum ille feci set humiliter, dulciter pater adjecit 3 Dum pauperem vides, o fiater, speculum tibi proponitur Domini , de pauperis matris eius. In infirmissimiliter infirmitates quas assiampsit , considera. Cumque in pauperibus cunctis, & ipse Christianissimus pauper effigiem Christi prospiceret si qua etiam necessaria vitae

sibi collata filissent , eis occurrentibus non si tum liberaliter conferebat, verum etiam ac si illorum ropria essent judicabat esse reddenda. Accidit semet, ut eidem redeunti de Senis, pauper quidam occurreret: cum occasione imfirmitatis, sia r habitum palisolo quodam esset amictus. Cujus miseria oculo clementi conspecta ; Oportet, inquit

ad socium , ut reddamus mantellum pauperculo isti, nam ipsius est: mutuo enim ipsam accepimus , donec paupe riorem invenire contingeret. Socius autem , pii Patris necessitatem considerans, pertinaciter obsistebat, ne pr vide

124쪽

S. FRANCISCI. Is

videret alii, se neglecto. At ille ; Pro serto, ait, milia

Teputo a magno eleemosynario imputandum; si hoc quod sero , non dedero magis egenti. Propterea, de omnibus quae sibi dabantur ad necessitatem corporis relevandam ἰsolitus erat a dantibus licentiam petere: ut licite possets magis egenus occurreret, erogare. Nulli prorsus rei

parcebat, nec mantellis, nec tunicis , nec libris , nec etiam paramentis altaris et quin omnia haec dum posset,'

ut pietatis impleret ossicium , indigentibus largiretur a Pluries cum oneratis obviaret in via pauperibus, imbe, xisses humeros illorum oneribus supponebat. Consideratione quoque primae originis omnium abundantiori pietate repletus , creaturas quantumlibet parvas, fiatris vel sororis appellabat nominibus: pro eo quod sciebat eas unum secum habere principium . Illas tamen viscerosius complexabatur, & dulcius quae Christimansitetudinem piam, similitudine naturali praetendunt ἐ& Scripturae significatione Murant . Redemit frequenter agnos, qui ducebantur ad mortem: illius memor Agni

mitissimi, qui ad occisionem duci voluit pro peccatoribus redimendis. Hospitato quadam vice Servo Dei apud Monasterium Sancti Verecundi, de Episcopatu Eugubii rovicula quaedam agniculum peperit illa notie. Aderat iusserocissima, quae vitae innocentis non parcens, rapaci eum morsu necavit. Hoc audito, pius pater mira compassione commotus, Sc Agni sine macula recordatus 3 lament batur pro morte agriculi coram omnibus, dicens : Heu

me , fiater agnicule , animal innocens, Christum homunibus repraesentans i maledicta sit impia, quae te interficit, nullusque de ea comedat homo, vel bestia . Mirabile

dictui Statim infirmari coepit porca malefica: ει tribus Κ a diebus

125쪽

diebus corpoream poenam exsolvens ultricem tandem pertulit necem. Projecta autem in vallum Monasterii

ibique longo tempore jacens , in modum tabulae desiccata, nulli suit esca famelico. Advertat igitur humana impietas , quali poena sit ferienda finaliter; si tam horrenda morte percussa est ferocitas bestialis. Perpendat & fidelis

devotio, quam in Servo Dei pietas fuerit admirandae virtutis , de copiosae dulcedinis, ut ei applauderet suo modo etiam natura brutorum. Iter enim faciens juxta civit ae m Senensem, invenit in pascuis magnum ovium gregem. Quas cum benigne ut erat selitus salutasset

relicto pastu , occurrerunt omnes ad eum: levantesque

capita sua, erectis in eum luminibus intendebant. Tantum quidem ei secerunt applausum , ut & pastores mirarentur S fratres: cernentes circa ipsum tam ovium agnos

quam ipsos arietes sic mirabiliter exsultantes Alio quoque tempore, apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quaedam Viro Dei filii ovis oblata, quam propter innocentiae &simplicitatis amorem, quas. ovis natura praetendit, gratanter suscepit. Monebat pius vitoviculam, ut & laudibus divinis intenderet, & ab omni fratrum offensa caveret. Ovis autem, quasi Viri Dei pietatem adverteret, insormationem ipsius solicitὸ observabat. Nam audiens fratres in choro cantare, & ipsa Ecclesiam ingrediens , sine alicujus informatione , flectebat genua: vocem balatus emittens, ante Altare Virginis M tris Agni, ac si eam salutare gestiret. Insuper cum elevaretur sacratissimum Christi Corpus, inter Missarum solemnia, flexis curvabatur poplitibus : tanquam si reverens pecus de irreverentia indevotos argueret ; Christoque devotos ad Sacramenti reverentiam invitaret. Tempore

126쪽

S. FRANCISCI.

pore quodam agniculum in Urbe se eum habuerat, ob reverentiam illius mitissimi agni , quem nobili matronae dominat scilicet Jacobae de Septem soliis , in suo recessu Conservandum commisit. Agnus vero quasi in spiritus, bus eruditus a Sancto, dominae ad Ecclesiam eunti, stantide revertenti, societate inseparabili cohaerebat. Si matutinali horρ . Acimina tarsaeor θvsirgere agnus conse gens impellebat eam corniculis , de balarthias excitabat ἐgestibus adhortans & nutibus, ut ad Ecclesiam propera ret. Propter quod, agnus Francisci discipulus , devotionis jam magister effectus, ut mirabilis & amabilis a domina servabatur.

Alio quoque tempore, apud Graecium, vivus Viro Dei oblatus suit lepusculus : qui liber in terra positus , cum posset quo vellet effugere , vocante se Patre benigno, in sinum illius propero cursu saltavit. Quem ipse

pio cordis affectu circumfovens, videbatur eidem compati quasi mater: dulcique allocutione commonitum, ne

se iterum capi permitteret, liberum abire permisit. Cum que pluries in terra positus ut abscederet, semper in sinum Patris rediret tanquam si sensu quodam occulto, cordis ipsius perciperet pietatem tandem iussu Patris a fratribus delatus est ad loca solitudinis tutiora. Modo quoque consimili, in insula lacus Perusini , cuniculus quidam caprus, & Viro Dei oblatus, cum ceteros suge rei, manibus ejus & sinui, se domestica securitate coinqmisit. Per lacum Reatinum eidem ad eremunti de Graecio properanti, piscator unam ex devotione fluvialem obtulit avem: quam cum libenter sit sceptam apertis invitaret manibus ad recessum, nec illa vellet abire ; erectis in caelum oculis, diu in oratione permansit: & quasi aliunde

127쪽

'ν VITA

longam Eorsn ad se reversus dulciter Iterato mandavit aviculae, ut Dominum laudatura recederet. Suscepta itaque cum benedictione licentia , gestu corporis quoddam praetendens gaudium,' avolavit. In eodem lacu similiter oblatus fuit ei piscis magnus & vivus et queri

more selito, fratemo nomine vocans, in aquam reposuit juxta navem. Piscis vero coram Viro Dei ludebat in aquar Statuas amore illius allectus , nullatenus recessit a

navi, nisi prius ab eodem cum benedictione licentia sibi

data.

Alio quoque tempore . ambulans cum quodam fratre per paludes Venetiarum , invenit maximam avium, multitudinem residentium, de cantantium in virgultis. Quibus visis dixit ad socium 3 Sorores aves laudant cre torem suum et nos itaque in medium ipsarum euntes , laudes & horas Canonicas Domino decantemus. Cumque in medium ipsarum intrassent, non sunt aves motae de Ioco ; ει quia propter garritum ipsarum, in dicendis horis se mutuo audire non poterant, conversius Vir sanctus dixit ad aves et Sorores aves, a cantu cessate, donec laudes Deo debitas persolvamus. At illae continuo tacuerunt : tamdiu in silentio persistentes , quamdiu dictis horis spatiose , de laudibus persolutis , a sancto Dei cantandi licentiam receperunt. Dante autem eis Viro Dei licentiam, statim more solitq cantum suum resumpse

runt

Apud sanctam Mariam de Portiuncula, iuxta cellam Viri Dei, super ficum Cicada residens & decantans, cum Servum Domini qui etiam in parvis rebus, magnificentiam Creatoris adnarari didicerat ad divinas laudes, cantu suo frequentiui cxcitaret: a eodem quadam die

128쪽

S. FRANCI SCI. τα

vocata , velut edocta caelitus, stiper manum volavit ipsius. Cui cum dixisset: Canta soror mea Cicada , MDominum Creatorem tuo iubilo lauda; sine mora obediens canere coepit, nec destitit, donec jussu patris ad Iocum proprium revolavit. Mansit autem per octo dies ibidem , quolibet die veniendo , cantando , & recedendo, ejus justi perficiens. Tandem vir Dei ait ad sociost Demus iam serori nostrae Cicadae licentiam ' sitis enim nos; suo cantu laetificans, ad laudes Dei octo dierum spatio e citavit . Et statim ab eo licentiata recessit; nee iatra ibiadem apparint, ac si mandatum ipsius non auderet aliquatenus praeterire .

Eidem Senis infirmo Phasmus quidam de novo captus, a nobili quodam transmissus est vivus: qui contianuo ut virum sanctum audivit de vidit, tanta ei amicata litate cohaesit, ut nullo modo pateretur ab ipse seiungi d Nam pluribus vicibus, extra locellum fiatrum , in vinea positus , ut abiret, si vellet, rapido semper cursu redibat ad Patrem: tanquam si ab eodem omni fuisset tempore educatus. Deinde cuidam collatus viro, qui ex devotione servum Dei visitare solebat; velut sibi molestum foret apii Patris absentari conspectu , escam recusavit omnino.

Reportatus tandem ad famulum Dei, ut conspexit eumdem, quibusdam hilaritatis praetetas gestibus, avidEmant

ducavit.

Cum ad eremum pervenisset Alvemae, propter Quam dragesimam celebrandam in honorem Archangeli Mi chaelis: diversi generis aves circa ipsius cellulam volitantes , concentu sonoro , & laetitiae gestibus , quasi de ejus adventu gaudentes, Patrem pium invitare , ac allicere videbantur ad moram. Quo viso, dixit ad socium: Cernq

129쪽

frater, Voluntatis esse divinae, quod hie aliquandiu commoremur e tantum serores aviculae de nostra videntur praesentia conseiari. Cum igitur contraheret ibi moram, Falco ibidem nidificans, magno se illi amicitiae foedere copulavit . Nam semper horam nocturno tempore , in qua yir sanctus ad divina ossicia surgere solitus erat, cantu suo praeveniebat M seno : quod famulo Dei gratissimum erat: co quod tanta selicitudo , quam circa eum gerebat, Omnem ab ipse torporem dcsidiae excuteret. Cum vero servus Christi infirmitate plus sistito gravaretur, parcebat Falco , nec tam tempestivas indicebat vigilias: siquidem velut instructus a Deo, circa diluculum, suae vocis campanam levi tactu pulsabat. Divinum certὸ videtur suis e praesagium , tam in exsultatione multimodi generis avium, quam in cantu Falconis : cum Dei laudator & cultor, pennis contemplationis subvectus, tunc foret illic apparitione Seraphica sublimandus. Moram eo faciente, tempore quodam in eremitorio Graecii; loci illius indigenae malis multiplicibus vex bantur . Nam & Luporum rapacium multitudo , non solum bruta, sed de homines consumebat: & grando annua tempestate blada & vineas devastabat . Dum igitur sic

afflictis praeco sacri Evangelsi praedicaret, dixit ad eos ;Ad honorem & laudem Dei omnipotentis fidere jubeo vobis, quod pestilentia haec omnis abscedet ; & respiciens vos Dominus, multiplicabit in temporalibus bonis, si mihi credentes misereamini vestrie ut vera consessione praemissa, dignos faciatis poenitentiae fructus Iterum hoc annuncis, vobis, quod si beneficiis ingrati, ad vomitum conversi fueritis et innovabitur plaga, duplicabitur poena , de major in vos ira desaeviet. Ab illa utique

hora Disiligod by Corale

130쪽

S. FRANCISCI. Sthora, poenitentiam ad exhortationem ipsius agentibus illis, cessaverunt clades, periere pericula et nec molestiae quicquam lupi intulere, vel grandines. Imo, quod majus est, si quando vicinorum arva grando pervaderet: istorum terminis appropinquans, terminabatur ibidem, aut in parctem aliam divertebat. Cessavit grando, servaverunt de lupi pactionem servi Dei: nec contra pietatis legem, in homines ad pietatem conversos, attentaVerunt amplius desaevire; quamdiu juxta condicium, contra piissimas Dei leges impie non egerunt . Pie igitur sentiendum est de pietate viri beati r quae tam mirae dulcedinis & virtu tis suit, ut domaret serocia, domesticaret Silvestria, mandsueta doceret e & brutorum naturam homini iam lapse rebellem, ad sui obedientiam inclinaret . Vere haec est quae cunctas sibi creaturas confoederans, zalet ad

promissionem babens visa quae nunc est , in futurae. L De

SEARCH

MENU NAVIGATION