S. Francisci Asisinatis Ordinis Fratrum Minorum institutoris Vita per s. Bonaventuram ..

발행: 1710년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De fervore Caritatis ejus . Et desario Mart rii.

o amicus Franciscus ardebat,quis ena

rare sufficiat Totus namque quasis quidam carbo ignitus, divini amoris

a flamma videbatur absorptus. Subito enim ad auditum amoris Domini ex- - citabatur, assiciebatur , inflammabatur: quasi plectro vocis extrinsecae chorda cordis interior tangeretur. Talem pro eleemosynis censum offerre, nobilem prodigalitatem dicebat . Et eos qui minus ipsum , quam denarios reputarent, esse stultissimos: pro eo quod setius divini amoris impretiabile pretium , ad regnum cae lorum sussiciat comparandum : & ejus qui nos multum amavit, multum sit amor amandus . Ut autem ex omnibus excitaretur ad amorem divinum , exsultabat in cum elis operibus manuum Domini: & per jucunditatis specula, in vivificam consurgebat rationem , dc caussam .

132쪽

S. FRANCISCI. 8a

Contuebatur in pulchris pulcherrimum; Se per impressa rebui vestigia prosequebatur ubique dilectum : de omnibus sibi scalam faciens, per quam conscenderet . ad apprehendendum eum, qui est desiderabilis totus . Inaim ditae namque devotionis affectu, sontalem illam bonita . tem in creaturis singulis; tanquam in rivulis degustabat:& quasi caelestem concentum perciperet, in consenantia virtutum , Se actuum ius datorum a Deo, ipsas ad laudem Domini more Prophetae David dulciter hortaba

tur.

Christus Iesus crucifixus intra suae mentis ubera , ut myrrhae fasciculus jugiter morabatur: in quem optabat, per excessivi amoris incendium totaliter transformari. PraerogatiVa quoquc peculiaris devotionis ad ipsum, ab Epiphaniae sesto, usque ad continuos quadraginta dies, eo scilicet tempore, quo Christus latuit in deserto, ad seli tudinis loca declinans, cellaque reclusiis , quanta poterat artitudine cibi & potus, jejuniis; Sc orationibus , Se laudibus Dei, sine intermis Rone vacabat. Tam fervido quidem in Christum serebatur affectu . Sed S: dilectus , ill tam familiarem rependebat amorem; ut videretur ipsi famulo Dei, quasi jugem prae oculis, ipsius Salvatoris sentire praesentiam 3 sicut aliquando sociis familiariter revelavit . Flagrabat erga secramentum Dominici corporis

fervore omnium medullarum et stupore admirans permaximo, illam carissimam dignationem, & dignantissimam

caritatem. Saepe communicabat, & tam devote , ut alios

devotos essiceret et dum ad immaculati Agni degustationem suavem , quasi spiritu ebrius, in mentis ut plurimum rapiebatur excessum . Matrem Domini nostri Iesii Christi indicibili complectebatur amore : eo quod Dominum L a Ma-

133쪽

Majestatis fratrem nobis effecerit, Sc per eam simus mise- lricordiam consequuti . In ipsa post Claristum praecipuὸ lfidens : eam sui ac sitoriam advocatam constituit . Et ad honorem ipsius a festo Apostolorum Petri & Paulli , usique ad festum Assumtionis , devotissime jejunabat. Angelicis spiritibus ardentibus igne mirifico , ad exceden- ldum in Deum, dc electorum animas inflammandas; in- separabilis erat amoris vinculo copulatus : & ob devotionem ipserum , ab Assumtione Virginis gloriosae , quadraginta diebus jejunans, orationi jugiter insistebat. Beato sautem Michaeli Arcangelo , eo quod animarum repraesentandarum haberet officium, speciali erat amore devotior :propter servidum quem habebat Zelum , ad salutem omnium salvandorum . Ex recordatione Sanctorum Omnium , tanquam lapidum ignitorum , in Deificum recalescebat incendium et Apostolos omnes , & praecipue Petrum & Paullum , propter servidam caritatem quam habuerunt ad Christum, summa devotione complexans e ob quorum reverentiam Sc amorem , quadragesimae specialis jejunium Domino dedicabat - lNon habebat aliud Christi pauper nisi duo minuta ,

corpus scilicet te animam quod posset liberali caritate largiri . Sed haec per amorem Christi sic offerebat continuὸ , ut quasi omni tempore per rigorem jejunii corpus; de per ardorem desiderii, spiritum immolaret: exterius in atrio

sacrificans holocaustum, & in templo interius concremans thymiama. Sic autem eum caritatis excessiva devotio sursum in divina serebat , ut ejusdem asseci uosa be- 'nignitas ad naturae cons tes & gratiae dilataret. Quem enim creaturis ceteris germanum pietas cordis effecerat:

mirum non est, si Creatoris insignitis imagine , M sanguine Diuitirod by Corale

134쪽

ne redemptis auctoris , germaniorem Christi caritas faciebat . Non se Christi reputabat amicum, nisi animas sol veret, quas ille redemit . Saluti animarum nihil praese, rendum esse dicebat: eo maxime probans , quod unigei nitus Dei pro animabus dignatus fuerit in cruce pende e . ' Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus,M in exemplis dandis excessiis . Unde quoties austeritas nimia reprehenderetur in ipso ; respondebat se datum aliis in exemplum. Licet enim innocens eius caro , quae jam se sponte subdebat spiritui, nullo egeret flagello, propter offensas: tamen exempli caussa renovabat illi poenas Monera; custodiens propter alios vias duras. Dicebat enim: si linguis bominum loquar, Ur Angelorum , caritatem au tem in meipso non habeam, de proximis virtutum exempla non monstrem , parum prosum aliis, mihi nihil. Ferventi quoque caritatis incendio , gloriosum sanctorum Martyrum aemulabatur triumphum : in quibus nec amoris flamma extingui, nec fortitudo potuit infirmari. Desiderabat propterea bc ipse, illa persecta carit te succensus, qiue foras mittit timorem, per martyrii flammam, hostiam Domino se offerre viventem et ut Sc vicem Christo pro nobis morienti rependeret, & ad divi

num amorem ceteros provocaret. Sexto namque conver-

sionis suae anno , desiderio martyrii flagrans , ad praedicandam fidem Christianam , & poenitentiam Saracenis& aliis infidelibus , ad partes Syriae transfretare disposuit.

Cumque navem quandam ut illuc tenderet , conscendis set: ventis contrariis flantibus , compulsus est in Sclavoniae partibus applicare . Cum igitur moram aliquandiu contraxisset ibidem, nec invenire posset navem tunc tem poris transfretantem : fraudatum a suo desiderio se se dicen a

Diuitiaco by Corale

135쪽

VITA

tiens, nautas quosdatis Anconam tendentes, ut amore

Dei eum secum ducerent, exoravit. Verum illis propter expensarum desectum , pertinaciter recusantibus e vir Dei plurimum de Domini bonitate confisus , navem cum socio latenter conscendit . Adfuit quidam , a Deo, ut creditur, pro paupere suo missus; qui secum serens necessaria victus, quendam timentem Deum de navi ad se vocatum sic alloquutus est: Haec pro pauperibus fiatribus in navi latitantibus, conserva fideliter, ac necessitatis tempore amicabiliter subministra. Sicque factum est, ut nautis propter vim ventorum, per dies plurimos nusquam applicare valentibus, omnia consumerentur ipserum cibaria , & sola pauperi Francisco collata desuper eleemosyna seperesset. Quae eum esset permodica, tantum divina virtute suscepit augmentum et ut diebus plurimis in

mari, propter tempestatem continuam contrahentibus moram, usque ad portum Anconae , omnium necessit

tibus picnarie subveniret. Videntes itaque nautae per se vum Dei multa se mortis evasisse discrimina ; tanquam qui maris horrenda pericula senserant, & miranda opera Domini viderant in profundo , gratias egerunt Omnipotenti Deo: qui semper in suis amicis S servis mirabilem, de amabilem se ostendit, Cum autem, relicto mari,terram perambulare coepisset: jactato in eam salutis semine, reportabat manipulos fructuosos. Verum quia martyrii fructus aded cor eius allexerat, ut pretiosam pro Christo mortem, super omnia vim

tutum merita peroptaret, Versus Marrochium iter arripuit, ut Miramolino, & genti ejus Christi Evangelium

praedicaret: si quo modo ad concupitam palmam valeret attingere. Tanto namque desiderio serebatur, ut quamvis

136쪽

S. FRANCISCI. 8

vis esset imbecillis corpore, peregrinationis suae praecurre rei comitem: & ad exsequendum propositum sestinus, letanquam spiritu ebrius advolaret. Sed cum jam usque in Hispaniam perrexisset, divina dispositione, quae ipsum reservabat ad alia; gravissima ei supervenit infirmitas rqua praepeditus, quod cupiebat, adimplere nequivit. Sentiens igitur vir Dei, quod necessaria erat adhuc proliquam genuerat, ipsius vita in carne ; quamvis mortem sibi lucrum putaret esse: rediit ad pascendum oves suae solicitudini commendatas. Uerum caritatis ardore , spiritum ipsius ad martyrium perurgente , tertiil adhuc vice , pro fide Trinitatis ;eTisione sui sanguinis dilatandil, versus infideles prota

cisti tentavit . Tertiodecimo namque conversionis suae anno, ad partes Syriae pergens, multis se periculis con stanter exposuit, ut Soldani Babyloniae posset adire praesentiam. Inter Christianos enim ac Saracenos tunc bellum tam implacabile erat; exercituum castris hinc inde in campo cominus ex adverso locatis; ut via mutui transitus sine mortis discriinine non patὀret. Exierat siquidem a Soldano edictum crudele: ut quicumque caput alicujus Christiani afferret, Bisantium aureum pro mercede reciaperet . At intrepidus Christi miles Franciscus , sperans in proximo suum adipisci posse propositum , definivit iter a ripere et mortis pavore non territus, sed desiderio provocatus . Oratione namque praemissa, consertatus a Domino , confidenter illud propheticum decantabat ; Nam eis ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala et quoniam tu mecum es. Assumpto igitur socio fiatre Illuminato nomine, viro utique luminis & virtutis 3 cum

iter coepisset, obvias habuit oriculas duas: quibus visis

137쪽

exhilaratus ulr sanctus , dixit ad socium: Consde stater in Dominor nam in nobis Evangelicum illud impletur;

Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Cum autem processissent ulteritas, occurrerunt ei satellites Saraceni : qui tanquam lupi celerius accurrentes ad oves, servos Dci seraliter comprehensos , crudeliter te contemptibiliter pertractarunt et assicientes convitiis, assiigentes

verberibus , & vinculis alligantes . Tandem amictos multipliciter, dc attritos, ad Soldanum , divina dispone te providentia, juxta viri Dei desiderium perduxerunt. Cum igitur princeps ille perquireret a quibus, M ad quid, qualiter missi essent, & quomodo advenissent: intrepido corde respondit Christi servus Franciscus ; Non ab homine, sed a Deo Altissimo se fuisse transinissum: ut ei

Be populo suo viam salutis ostenderet , dc annunciaret Evangelium veritatis. Tamil vero mentis constantid , tanta virtute animi, tantoque fervore spiritus, praedicto Soldano praedicavit Deum trinum Sc unum, bc Salvatorem omnium Iesum Christum: ut Evangelicum illud in ipse claresceret veraciter esse completum; Ego dabo vobis os, in sapientiam, cui non poterunt resistere, em contradicere omnes adversarii testri . Nam de Sol danus admirandum in viro Dei servorem spiritus conspiciens & virtutem , libenter ipsum audiebat, de ad moram contrahendam cum eo , instantius invitabat. Christi vero servus superno illustratus oraculo ; Si vis, inquit, converti tu, cum populo tuo ad Christum t ob illius amorem libenter vobiscum commorabor . Quod si haesitas, propter fidem Christi legem Mahumeti dimittere, jube ignem accendi permaximum ;& ego cum sacerdotibus tuis ignem ingrediar: ut vel sic

138쪽

S. FRANCIS CI. 8s

cognoscas , quae fides certior & sanctior non immerito tenenda sit. Ad quem Soldanus: Non credo quod aliquis de sacerdotibus meis se vellet igni propter fidem suam defensandam exponere, vel genus aliquod subire tormenti Viderat enim statim quendam de pres byteris suis, virum authenticum &longaevum, hoc audito verbo, de suis conspectibus aufugisse . Ad quem vir sanctus : Si mihi Velis promittere pro te, de populo tuo, quod ad Christi cultum , si ignem illaesus exiero, veniatis; ignem solus introibo: & si combustus fuero, imputetur peccatis meis.

Si autem divina me protexerit virtus : Christum Dei virtutem , & sapientiam, Verum Deum, &Dominum Salvatorem Omnium agnoscatis . Soldanus autem, optionem hanc accipere, se non audere respondit: quia seditionem populi formidabat. Obtulit tamen ei multa munera pretiosa : quae Vir Dei non mundanarum rerum, sed salutis animarum avidus, sprevit omnia quasi Iutum. Soldanus

autem videns virum sanctum, tam persectum rerum mundialium contemptorem: admiratione permotuS, majorem erga ipsum devotionem concepit. Et quamvis ad fidem Christianam transire nollet, vel sorsan non auderet : rogavit tamen devote famulum Christi, ut praedicta susciperet pro salute ipsius , Christianis pauperibus, vel Ecclesiis eroganda. Ipse vero quia pondus sugiebat pecum te in animo Sol lani verae pietatis non videbat radicem , nullatenus acquievit. Videns etiam se non proficere in conversione gentis illius , nec suum assequi posse propositum : ad partes fidelium , divina revelatione prae-inonitus , remeavit. Sic itaque Dei ordinante clementia , de sancti viri promerente virtute ; misericorditer 8c

mirabiliter factum est, quod Christi amicus, mortem

M pro

139쪽

pro ipse viribus totis exquireret , fit tamen nullatenus imveniret e ut Sc merito non careret optati martyrii, & in-sgniendus servaretur in posterum privilegio singulari. Sic utique factum est, ut ignis ille divinus , adhuc persectius ipsius aestuaret in corde, ut post patentius evaporaret in carne. O verὸ beatum virum , cujus caro etsi tyrannico serro non caeditur, occisi tamen Agni similitudine non privatur. Ο, inquam, vere ae plenὸ beatum, cujus animam etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit.

140쪽

S. FRANCISCI. si

De stadio b virtute oratioriis. CAPUT X.

1 M T it M s Christi servus Franciscus, corpore se peregrinum a Domino ; cum jam ad terrena soris desideria , per Christi caritatem totus eΩset insensibilis factus e ne foret absque consolatione dile isti, sine intermissione orans, spiritum Deo comtendebat exhibere praesentem. Erat quidem oratio contemplanti solatium ; dum supernarum circuitu mansionum, Angelorum concivis iam factus , serventi desiderio quaerebat dilectum : ὸ quo solus eum carnis paries dis, jungebat. Erat & op eranti praesidium : dum in omnibus quae agebat, de sua dissidens industria, &de superna pietate confidens, per ipsius instantiam totum in Domino cogitatum jactabat. Orationis gratiam viro religiose desiderandam super omnia, firmiter asserebat: nullumque credens sine ipsa in Dei prosperari servitio , modis, quibus poterat, fratres suos ad ejus studium excitabat. M a Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION