장음표시 사용
161쪽
IIx VITA dolis bonae, eum sectis aliis studio diligenter intentus;
dum importuna garrulitate cujusdam in sestaretur hirun- . dinis,dicere coepit ad socios;Haec hirundo una de illis est, quae virum Dei Franciscum praedicantem aliquando, donec silentium eis imponeret, molestabant. Et conversus ad hirundinem fiducialiter ait ; in nomine servi Dei Francisci praecipio tibi, ut ad me veniens continuo conticescas . At illa Francisci audito nomine , quasi viri Dei disciplinis edocta, Sc statim conticuid, Sc ipsius manibus, tanquam tutae custodiae se commisit. Stupefactus schola- is statim eam libertati restituit, & ejus garritum amplius
Alio quoque tempore cum famulus Dei C etae, praedicaret in littore maris, turbis prae devotione ruentibus , ut eum contingerent, horrens Christi servus tantum populorum applausum , in unam haerentem littori naviculam prosilivit solus . Illa vero, tanquam si rati nis particeps, motore moveretur intrinseco, sine aliquo remige , cernentibus & mirantibus cunctis, se longius a terra protraxit. Cum autem aliquanto spatio, in maris
altitudinem secessisset ; stetit inter fluctus immobilis ,
quamdiu vir sanctus turbis exspectantibus in littore, praedicavit. Cumque audito sermone, & vise miraculo, ac benedictione accepti, multitudo recederet, ne ipsum amplius molestaret: navicula proprio ductu ad terram reversa est. Quis igitur tam obstinatae mentis esset, impiae, ut praedicationem Francisci contemneret: cujus miranda fiebat virtute, ut non soliim carentia ratione disciplinam susciperent ; verum etiam inanimata corpora, tanquam animata praedicanti servirent tAderat equidem scrvo suo Francisco, ad quaecunque Digiti by Corale
162쪽
que pergeret, is qui eum unxerat, S: miserat spiritus Domini, & ipse Dei virtus, &sapientia Christus e ut
sanae doctrinae verbis afflueret, Se magnae potentiae miraculis coruscaret . Erat enim verbum ejus velut igni S ar- . . dens, penetrans intima cordis, omniumque mentes admiratione replebat e cum non humanae inventionis ornatum praetenderet, sed divinae revelationis amatum redoleret . Nam cum semel praedicaturus coram Papa de
Cardinalibus, ad suggestionem Domini Hostiensis, sermonem quendam studiosὸ compositum commendasset memoriar ; stetissetque in medio, ut aedificationis verba proponeret ; sic oblivioni tradidit omnia , ut effari
aliquid omnino nesciret. Uerum cum hoc veridica humilitate narrasset, conserens se ad Spiritus sancti gratiam invocandam ; tam esticacibus subito coepit verbis affluere , tamque potenti virtute illorum mentes virorum sublimium , ad compunctionem inflectere ; ut aperte clarerer, quod non ipse, sed Spiritus Domini loquebatur. Et quoniam primo sibi suaserat opere, quod aliis suadebat sermone : reprehen rem non timens, veritatem fidentissime praedicabat. Nesciebat aliquorum culpas palpare, sed pungere et nec vitam severe peccantium, sed aspera increpatione ferire . Eadem mentis constantia magnis loquebatur & parvis : Ridemque spiritus jucunditate paucis loquebatur & multis.Omnis aetas, omnisque sexus properabat virum novum , mundo caelidus datum & cernere, bc audire. Ipse vero per diversas regioneS progrediens, evangelizabat ardenter: Domino cooperante , in sermonem confirmante , sequentibus signis . In virtute namque nominis ejus, veritatis praeco Franciscus eiiciebat daemonia , sanabat infirmos : de quod majus est, sui
163쪽
irq . UITA sermonis efficacia , obstinatorum mentes ad poenitentiam molliebat, simulque sanitatem corporibus reddebat, cordibus; sicut aliqua comprobant operum ejus , exempli gratia , inserius adnotanda.
In civitate Tuscanella , a milite quodam hospitio
devote susceptus , filium ejus unicum a nativitate comtractum, ad multam ipsius instantiam, manu allevans , sic subito incolumem reddidit; ut videntibus cunctis , protinus con lidarentur omnia corporis membra , 5 puer sanus & sortis effectus, confestim exsurgeret ambulans , de exsiliens , dc laudans Deum. In civitate Narniensi, cum paralyticum quendam membrorum omnium destitutum ossicio , signo crucis a
capite usque ad pedes, ad instantiam signasset Episcopi,
In Episcopatu Reatino, puer quidam sic turgidus aquatuor annis , ut nullo modo propria crura cernere pos
set, a matre cum lacrymis p aesentatus eidem : statim , ut vir sanctus tetigit eum manibus sacris, incolumis est effectus. Apud civitatem Oriensem , puer unus ita conglomeratus , ut caput pedibus portaret applicitum, & haberet ossa nonnulla confracta, signo crucis ad parentum lacrymabiles preces ab eodem suscepto, subito extensus extitit, & illich liberatus. Mulier quaedam civitatis Eugubit,ambas contractas& aridas habens manus , adeo ut nihil per illas operari valeret; signo crucis ab eodem in nomine Domini sibi facto , tam persectam obtinuit sospitatem, quod statim re' diens domum , cibos in ministerium ejus & pauperum , quasi altera socrus Simonis,propriis manibus praepararet.
164쪽
Puellae cuidam , in castro Mevanii, oculorum privatae luminibus, cum in Trinitatis nomine, sputo suo ter ipsius oculos linivisset, lumen concupitum restituit. Mulier quaedam civitatis Narnii, oculorum caecitate percussa, signum crucis ab eodein suscipiens, lucem recuperavit optatam. Bononiae, puer quidam unum oculorum macula
adeo habens obtectum, ut nihil prorsus videre posset, nec aliquo juvari remedio ; post signum crucis, a capite usque ad pedes per servum Domini sibi factum , visunta recuperavit tam limpidum , ut postmodum fratrum Minorum Ordinem ingressus, se longe clarius videre assereret de oculo prius infirino, quam de oculo semper
In castro sancti Ceminiani, sorvus Dei a quodam devoto viro susceptus hospitio, cujus uxor a daemonio vexabatur ue post orationem factam , in virtute ob dientiae imperavit daemoni ut exiret : eumque potestate divinatam subito eflugavit, ut verὸ claresceret, quod obedientiae sanctae virtuti pervicacia daemonum non obsistat.
In civitate de Castello , quidam seribundus de nequam spiritus quandam obsidens mulierem, a viro sancto, Obedientiae accepto mandato, indignabundus discessit: mente simul & corpore liberam, obscisam prius foeminam
derelinquenS. Frater quidam infirmitate tam horribili gravabatur, ut magis esse vexatio daemonis, quam naturalis infirmitas a pluribus firmaretur. Nam totus saepe allidebatur , de volutabatur spumans : membris corporis nunc
165쪽
contractis , nunt extensis , nunc plicatis, nunc tortis , nunc rigidis effectis , de duris . Quandoque totus extensus, S rigidus, pedibus aequatis capiti, levabatur in altum , horribiliter illico relapsurus. Huno sic miserabiliter , dc irremediabiliter aegrotantem , plenus misericordia Christi servus commiserans, buccellam sibi panis, de quo edebat, transmisit. Tantam veris gustatus panis contulit aegro Virtutem , ut deinceps hujus infirmitatis molestiam
In comitatu Aretii, cum diebus pluribus, mulier quaedam laborasset in partu , essetque jam proxima morti,
nullum omnino desperanti de vita supererat remedium , nisi Dei. Cum autem equo vectus ; propter corporis infirmitatem , Christi famulus, per partes illas transiturria . habuisset: contigit reduci animal per villam, in qua mulier torquebatur. Homines vero loci, vise equo, cui vir sanctus insederat, extraxerunt frenum , ut stiperponerent mulieri. Ad cujus contactum mirificum , omni remoto
periculo , mulier illicis peperit cum salute. Vir quidam de Castro Pleias , religiosus ac timens Deum , chordam apud se, qua cinctus fuerat sanctus Pater , habebat. Cumque multitudo virorum ac mulierum,
in castro illo, variis infirmitatibus laboraret; ibat per i firmantium domos, Sc intincta chorda in aqud, dabat bi . bere patientibus: sicque per hunc modum plurimi san bantur . Sed & de panibus a viro Dei contactis gustantes
aegroti, divina operante virtute , consequebantur celerirer remedia sanitatum. Cum his & aliis multis miracul
riun prodigiis, praeco Christi coruscaret: attendebatur his quae dicebantur ab eo, ac si Angelus Domini loqueretur. Excellens namque in ipso praerogativa virtutum, prophetiae
166쪽
tiae spiritus , essicacia miraculorum, oraculum de praedicando caelitus datum, obedientia creaturarum ratione carentium , vehemens immutatio cordium ad verborum,
ipsius auditum, eruditio ejus a Spiritu sancto praeter humanam doctrinam , praedicandi auctoritas a summo Pontifice non sine revelatione concessa : insuper & Regula , in qua forma praedicandi exprimitur , ab eodem Christi Vicario confirmata: summi quoque Regis fgnacula , per modum sigilli corpori eius impressa: tanquam testimonia decem, toti saeculo indubitanter assirmant, Christi praeconem Franciscum & venerandum ossicio, & doctrina a thenticum,de admirabilem lanctitate:ac per hoc tanquam vere Dei nuntium, Christi Evangelium praedicasse.
167쪽
Os erat Angelico viro Francisco nunquam otiari a bono: quin potius instar supernorum spirituum in scala Iacob, aut ascendebat in Deum , aut descendebat ad proximum. Nam tempus sibi concessum ad meritum , dividere sic prudenter didicerat, ut aliud proximorum lucris laboriosis impenderet, aliud contemplati nis tranquillis excessibus dedicaret. Unde cum secundum exigentiam locorum & temporum,alienae condescendisset procurandae saluti, inquietationibus derelictis turbarum, solitudinis secreta petebat, locumque quietis : quo liberius Deo vacans, extergeret, si quid pulveris sibi ex conversatione hominum adhaesisset.Biennio itaque antequam spiritum redderet caelo, divina providentia duce , pol labores multimodos , perductus est in locum excelsun scorium , qui dicitur mons Alvernae. Cum igitur juxta solitum morem, Quadragesimam ibidem ad honorem
168쪽
S. Archangeli Michaelis jejunare coepisset; supernae con- templationis dulcedine abundantius solito superfilsus, ac caelestium desderiorum ardentiori flamma succensus, su- pernarum coepit immissionum cumulatius dona sentire . Ferebatur quidem in altum , non ut curiosus Majestatis perscrutator opprimendus a gloria , sed tamquam servus fidelis & prudens, investigans beneplacitum Dei, cui se conformare omnimodὸ, summo peroptabat ardore. Ιmmissum est igitur menti ejus , per divinum oraculum , quod in apertione libri Evangelici revelaretur ei Christo, quod Deo in ipso, & de ipso maxime foret acceptum. Oratione itaque cum multa devotione praemissa , sacrum Evangeliorum librum de altari sumptum, in sanctae Trinitatis nomine aperiri secit per socium, virum utique Deo devotum & sanctum. Sanὸ cum in trina libri aperitione , semper Domini passio occurreret: intellexit vir Deo plenus , quod sicut Christum suerat imitatus in actibus vitae, sic conformis ei esse deberet in afflictionibus & doloribus passionis, antequam ex hoc mundo transiret. Et licet propter multam austeritatem vitae praeteritae , Crucisque Dominicae bfulationem continuam , imbecillis jam esset corpore, nequaquam est territus: sed ad martyrii sustinemtiam vigorosius animatus . Excreverat quidem in eo imsuperabile amoris incendium boni Iesu, in lampades ignis
atque flammarum: ut aquae multae charitatem ejus tam validam extinguere non valerent. 'Cum igitur Seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum; & compassiva dulcedine in eum transformaretur, qui ex charitate nimia voluit crucifigi equodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis dum oraret in latere montis: vidit Seraph unum , sex alas
169쪽
blimitate descendere . Cumque volatu celerrimo pervenisset ad aeris locum viro Dei propinquum: apparuit inter alas essigies hominis crucifixi, in modum crucis manus& pedes extensos habentis, Sc cruci assixos. Duae alae super caput ipsius elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae Vero totum velabant corpus . Hoc videns, vehementer obstupuit : mixtumque maerore gaudium
cor ejus incurrit. Laetabatur quidem in gratiosis aspectu, quo a Christo sub specie Seraph cernebat se conspicit sed crucis asexto compassivi doloris gladio ipsius animam pertransbat . Admirabatur quamplurimum in tam inscrutabilis visionis aspectu: sciens quod passionis infimmitas , cum immortalitate spiritus Seraphici nullatenus
conveniret. Intellexit tandem ex hoc, Domino revelante , quod ideo hujusmodi visio, sic divina providentia
suis fuerat praesentata conspectibus et ut amicus Christi praenosceret, se non per martyrium carnis, sed per inccndium mentis, totum in Christi crucifixi similitudinem
Disparens igitur viso, mirabilem in corde ipsius reis liquit ardorem: sed & in carne non minus mirasilem signorum impressit essigiem . Statim namque in manibus ejus de pedibus apparere coeperuiar signa clavorum : que madmodum paulo ante , in effgie illa viri crucifixi conspexerat. Manus enim S pedes , in ipso medio, clavis confixae videbantur: clavorum capitibus in interiori parte manuum, Sc superiori pedum apparentibus , S eorum acuminibus existentibus ex advorsb. Erantque clavorum capita, in manibus 5 pedibus rotunda de nigra : ipsa vero acumina oblonga, retorta, Sc quasi reperciissa, quae de ipsa Duiliroo by Cooste
170쪽
S. FRANCISCI. Iarde ipsa carne surgentia, carnem reliquam excedebant. Dexterum quoque latus , quasi lancea transfixum, rubra
cicatrice obductum erat: quod saepe sanguinem sacrum effundens , tunicam Sc femoralia respergebat. . Cernens autem Christi servus , quod Stigmata caris ni tam luculenter impressa, socios familiares latere noli possent; timens nihilominus publicare Domini Sacramentum ; in magno positus fuit dubitationis agone rutrum videlicet quod viderat diceret, vel taceret. -- eavit proinde aliquos ex fratribus ; Sc generalibus verbis loquens , dubium coram eis proposuit, & consilium requisivit. Quidam vero ex fratribus , gratia Illumin tus & nomine, intelligens quod aliqua miranda vidisset ;pro eo quod videbatur admodum stupefactust dixit ad virum sanctum : Frater, non selum propter te , sed etiam propter alios, scias tibi ostendi aliquando Sacramenta divina. Timendum propterea jure videtur, ne, si quod pluribus profuturum accepisti, celaveris, pro talento abscondito reprehensibilis judiceris. Ad cujus verbum motus vir sanctus, licet alias dicere solitus esset;
Secretum meum mihi; tunc tamen cum multo timore,
seriem retulit visionis praefatae: addens quod is qui sibi
apparuerat, aliqua dixerit, quae nunquam dum viveret alicui hominum aperiret. Credendum sane, tam arcana
illa suisse secri illius Seraph, in cruce mirabiliter apparentis eloquia, quod sorte non liceret hominibus ea loqui . Postquam igitur verus Christi amor, in eandem
imaginem transformavit amantem ; quadraginta dierum numero juxta quod decreverat, in solitudine consumato ; superveniente quoque solennitate Archangeli Michaelis: