장음표시 사용
61쪽
Ix UITAsperitatis indicium aestimabat insolitam visionem . Disp suit itaque, divinae adhuc dispositionis ignarus , in Apuliam ad quendam liberalem Comitem se conserre : in ipsius sperans obsequio decus adipisci militiae; ut ostensa sibi visio praetendebat . Cumque paulo post iter aggressus , ivisset usque ad proximam civitatem; audivit in nocte Dominum familiari sibi allocutione dicentem et Francisce , , quis potest melius facere tibi' Dominus,an servus dives, an pauper Cui cum Franciscus respondisset, quod tam Dominus quam dives facere melius potest: intulit statim: Cur ergo relinquis pro servo Dominum, & pro paupere homine divitem Deum Et Franciscus, Quid me vis, Domine facere Et Dominus ad eum: Revertere in terram
tuam: quia visio quam vidisti , spiritualem praefigurat effectum; non humana , sed divina in te dispositione
complendum . Mane itaque facto, cum festinatione revertitur Assisium , securus 3c gaudens: Sc jam exemplar obedientiae factus, exspectebat Domini voluntatem. Ex tunc, a publicae negotiationis tumultu se subtrahens , supernam devote precabatur clementiam : ut quid sibi foret agendum, ostendere dignaretur. Chm autem ex frequenti orationis usu, flamma desiderii caelestis in eo vehementer succresceret;&jam pro amore supernae patri terrena om nia despiceret quasi nihil; thesaurum sentiebat se reperisse absconditum ; ac, velut prudens negotiator, margaritam
inventam excogitabat, venditis Omnibus , comparare.
Adhuc tamen qualiter id ageret, ignorabat: nisi quia ipsius suggerebatur spiritui , quod spiritualis mercatio a
mundi contemptu sumat initium ; Christique militia sis a sui ipsius victoria inchoanda. Quadam itaque die , dum equitaret per planitiem ,
62쪽
s. FRANCISCI. I 3 quae subiacet civitati Assisiii ; leprosum quendam habuit
obvium : cujus inopinatus occursus , ei non parvum incussit horrorem . Recurrens autem ad perfectionis mente jam conceptae propositum;dc recolens quod seipsum oporteret primum devincere, si vellet essici Christi miles di ad deostulandum eum, equo lapsus adcurrit. Cui cum manum, quasi aliquid accepturus, leprosus protenderet; pecuniam cum osculo reportaVit . Statim autem equum ascendens , dc se circumquaque convertens ; cum campuS
pateret undique liber; leprosum illum minime vidit. Admiratione itaque repletus & gaudio , laudes coepit Domino decantare devote; proponens ex hoc semper ad majora conscendere. Solitaria proinde loca quaerebat, amica moeroribus: in quibus dum gemitibus inenarrabilibus incessanter intenderet, post longam precum instantiam, a Domino meruit exaudiri. Dum enim una dierum sic sequestratus Orarct ῆ de prae nimietate servoris, totus esset ab rptus in Deum; apparui rei Christus Jesus, veluti cruci confixus: ad cujus eoia spectum liquefacta est anima ejus : & memoria passionis Christi, visceribus cordis ipsius aded impressa medullitus , ut ab illa hora, cum Christi crucifixio veniret in mentem , Vix posset a lacrymis & gemitibus exterius contineri: sicut ipse postmodum familiariter retulit, cum appropinquaret ad finem . Intellexit per hoc nempe vir
Dei, illud Evangelicum sibi dici: Si vis venire post me,
abnega temetipsum , in tolle crucem tuam, insequere me. Induit ex tunc spiritum paupertatis , humilitatis sensum ,& affectum intimae pietatis . Nam cum prius, leprosorum non solum consertium, verum etiam longinquum contui tum Vehementer horreret : jam propter Christum crucit
63쪽
fixum , qui juxta verbum Propheticum, eontemptibilis ut leprosus apparuit; ut semetipsum plene contemneret, humilitatis & humanitatis obsequia leprosis benefica pietate praestabat. Visitabat enim frequenter domos ip
rum: liberaliter eis eleemosynas erogabat: Sc cum multo compassionis affectu , manus eorum Osculabatur & ora. Pauperibus etiam mendicantibus non tum sua, verum etiam seipsum cupiebat impendere : aliquando vestimenta exuens , aliquando dissuens, aliquando scindens, ad largiendum eis, cum praemanibus alia non haberet. Sacerdotibus etiam pauperibus reverenter subVeniebat Sc pie , praecipue in ornamentis altaris : quo & cultus divini particeps feret, & cultorum inopiae supplementa praeberet. Cum autem religiosa devotione, tunc temporis,
limina visitaret Apostoli Petri : conspecta multitudine pauperum ante fores Ecclesiae; partim pietatis ductus dulcedinc , partim paupertati, alictius amore; uni ex eis magis egenti proprias largitus est vestes , de semicinctiis contectus illius, diem illum in medio paupstrum cum inselit spiritus jucunditate transegit: ut 6c saecularent gloriat sperneret, & ad persectionem FVangelicam gradatim conscendendo perveniret. Mortificationi carnis invigilabat
attentius : ut Christi crucem, quam interius serebat in corde , exterius etiam circumferret in corpore . Agebat autem haec omnia Vir Dei Franciscus,nondum habitu, vel convictu sequestratus a mundo . De Duiliroes by COOste
64쪽
In perficta Conversone ejus ad Deum, is de Reparatione trium
JUONIAM autem Servus Altissimi,docturem non habebat aliquem in hujusmodi, nisi Christum : addissit adhuci ipsius clementia eum in gratiae visita- l re dulcedine. Dum enim die quadam egressus ad meditandum in agro, deambularet juxta Ecclesiam S. D miani, quae m nabatur prae nimia vetustate ruinam; & meam,instigante se spiritu,causta orationis intrasset:proluatus ante Imaginem Crucifixi, non modica suit in orando spiritus consolatione repletus . Cumque acrymo oculis intenderet in dominicam Crucem; Vocem Cruce dilapsam ad eum , corporeis audivit auribus ter dicentem ; Francisce, maiae, Ur repara domum meam, qui cernis , tota desimitur. Tremefactus Franciscus , cum esset in Ecclesia solus, stupet ad tam mirandae vocis auru
65쪽
tum; cordeque percipiens Divini virtutem eloquii, mentis alienatur excessu. In se tandem reversus, ad obediendum se parat; & totum se recolligit ad perficiendum ma datum, de materiali Ecclesia reparanda: licet principalior intentio verbi ad eam serretur, quam Christus sito sanguine acquisivit: sicut eum Spiritus Sanctus edocuit, & ipse postmodum fratribus revelavit. Surrexit proinde, signo Crucis se muniens ; & assumptis pannis venalibus , ad cuvitatem, quae Fulgineum dicitur, sestinus accessit: ibique venditis quae portaverat, equum cui tunc in Gerat, selix mercatoriassumto pretio,dereliquit. Rediensque Assisium,
Ecclesiam , de cujus reparatione mandatum acceperat, reverenter intravit et M invento illic Sacerdoti pauperculo reverentiam decentem exhibuit; de ad reparationem Ecclesiae , & pauperum usum pecuniam obtulit: dc ut secum se morari pateretur ad tempus , humiliter requisivit. Acquievit Sacerdos de mora ipsius : sed timore parentum
pecuniam non recepit, quam Verus pecuniarum contemtor in quandam senestram projiciens, abjectam velut pulverem vilipendit. Moram autem faciente servo Dei cum Sacerdote praedicto; cum hoc intellexisset pater ipsius ; perturbatus animo cucurrit ad locum . At ipse , quia novus Christi erat athleta; cum audiret persi'quentium minas, & eorum praesentiret adventum et dare locum irae volens, in quadam occulta fovea se abscondit: in qua diebus aliquibus latitando, rogabat Dominum incestanter, lacrymarum imbre perfusus, ut liberaret de manibus persequentium animam suam: dc pia, quae inspiraverat, vota benigno favore compleret . Igitur excessiva quadam completus laetitia, coepit de pusillanimitatis ignavia semetipsum arguerer relictaque. Dissiligoo by Corale
66쪽
S. FRANCISCI. 17etaque fovea, Mabjecto pavore, versus Civitatem Assisi
iter aggressus est. Quem cum cives cernerent facie squalidum, Zc mente mutatum ; ac per hoc alienatum putarent a sensur luto platearum , & lapidibus impetebant ;de tanquam insano de dementi, clamosis vocibus insuli hant. Famulus autem Domini nulla fractus aut mutatus injurid , ut stirdus in omnibus pertransibat. Cumque clamorem hujusinodi pater audisset, statim accurrens, non ad liberandum eum , sed potius ad perdendum : omni miseratione subtracta, pertractum domi primo verbis , deinde verberibus M vinculis angit. Ipse autem ad exsequendum quod caeperat, promptior ex hoc & validior reddebatur e recolens illud Evangelii verbum : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regniam caelorum. Post modicum vero tempus , patre a patria discedente, mater ejus factum mariti non approbans; & inflexibilem filii constantiarii emolliri posse non speians:a vinculis ab lutum abire permisit. At ipse gratias omnipotenti Deo referens, ad locum in quo prius fuerat, est rc- versiis . Rediens autem pater, & eum non inveniens domi, convitiis illatis uxori, fremens cucurrit ad locum: ut si eum revocare non posset, saltem de provincia effugaret . Franciscus vero confortatus a Deo, obvium ultro se obtulit patri furenti, ligera voce clamans, se pro nihilo ducere vincula & verbera ejus: insuper Sc contcstans , se pro Christi nomine gaudenter mala omnia subiturum . Videns itaque pater quod eum revocare non posset, ad extorquendam pecuniam se convertit et quq tandem inventa in fenestrenula quadam , aliquantulum ipsius mitigatus est furor, avaritiae siti utcunque per haustum pec niae temperata. C Ten-Duitiaco by Cooste
67쪽
Τentabat deinde pater carnis, filium gratiae , pecunii jam nudatum ducere coram Episcopo civitatis : ut in ipsius manibus , facultatibus renunciaret paternis, & omnia redderet quae habebat. Ad quod faciendum, se promtum exhibuit verus paupertatis amator . Perveniensque coram Episcopo, nec moras patitur, nec cunctatur de aliquo, nec Verba expectat, nec facit: sed continuo depositis omnibus vestimentis, restituit ea patri . Inventus est autem tunc vir Dei cilicium habere ad carnem, sub vestibus delicatis. Insuper ex admirando fervore piritu ebrius, rejectis etiam se moralibus, totus coram omnibus denudatur , dicens ad patrem: que nunc vocavi te patrem interris , amodo autemsecure dicere possiam, Pater nostir qui es in caelis: apud quem omnem tbesaurum reposui, in omnem spei fiduciam collocavi. Hoc cernens Episcopus , & admirans tam excedentem in viro Dei fervorem , protinus exsurrexit: M inter brachia sua illum cum fletu recolligens , uti erat vir pius & bonus; pallio quo erat amictus operuit; praecipiens sitis , ut aliquid sibi darent ad membra corporis contegenda. Oblatus est autem ei mam tellus pauper ει vilis , cujusdam agricolae servientis Epis.copo: quem ipse gratanter suscipiens, cum caemento quod sibi occurrit, admodum crucis manu propria consignavit; operimentum formans ex eo crucifixi hominis, Mpauperis seminudi. Sic igitur servus Regis altissimi nudus retibus est , ut nudum sequeretur crucifixum Dominum, quem amabat : sic utique cruce munitus, ut animam suam ligno salutis committeret; per quod de mundi naustagio
Solutus exinde mundi contemtor a vincuIis mund narum cupidinum; civitate relicta, securus de liber secretum
68쪽
S. FRANCISCI. Iatum silitudinis petiit: ut solus & silens, supernae audiret
allocutionis arcanum. Dumque per silvam quandam iter faciens, laudes Domino lingua Francorum, vir Dei Fran cistus decantaret cum jubila: latrones super eum ex a ditis irruerunt. Quibus ferali animo, quis esset interro'gantibus ; vir Dei confidentia plenus, Prophetica voceis respondit: Praeco sum magni Regis. At illi percutientes eum, in desessum locum plenum nivibus projecerunt,
dicentes : Jace rustice , praeco Dei. Ipse vero, recedentibus illis, exsilivit de fouea: magnoque exhilaratus gaudio, altiori coepit voce per nemora laudes Creatori omnium personare: & veniens ad quoddam vicinum coenobium , eleemosynam petiit ut mendicus e & recepit ut incognitus Ec despectus. Inde vero progrediens, devenit Eug bium: ubi a quodam amico pristino agnitus 3c susceptus, paupere tunicula, ut Christi pauperculus , est contectus. Exinde , totius humilitatis amator se transtulit ad leprosos : eratque cum eis , diligentissimὸ serviens omnibus propter Deum . lavabat ipsorum pedes, ligabat ulcera, educebat plagarum putredinem, M saniem abstergebat.
Osculabatur etiam ex miranda devotione ulcerosas plagas ipsorum , Evangelicus medicus mox futurus . Propter quod tantam est a Domino consequu tus virtutem, ut in spiritualibus Sc corporalibus morbis mirabiliter expurgandis , mirabilem efficaciam obtineret. Reseram unum de multis, quod accidit, viri Dei fama postmodum latius clarescente. Cum enim cujusdam de comitatu Spoletano , os pariter Sc maxillam, morbus quidam horribilis depascendo corroderet; nee subveniri posset eidem aliquo medicinae remedio: contigit ut propter sanctorum exposcenda merita, Apostolorum visitatis
69쪽
liminibus, de peregrinatione rediens , Servo Dei occumreret . Cumque prae devotione vellet ipsius osculari ve stigia: vir humilis hoc non ferens, osculari volenti pedes , osculum oris dedit. Dum autem leproserum servus Franciscus Q mirabili pietate , illam plagam horribilem ore sacro contingeret: omni fugato morbo , subito aeger ille sanitatem recuperavit optatam o Nescio quod horum magis sit merito admirandum et an humilitatis profunditas in osculo tam benigno , an virtutis praeclaritas , in miraculo tam stupendo. Fundatus jam in Christi humilitate Franciscias, ad memoriam reducit obedientiam sibi E Cruce injunctam , de S. Damiani Ecclesia reparandae; dc tanquam verus obediens Assisium rediit: ut saltem mendicando , voci divinae pareret. Depositaque omni verecundia , propter amorem pauperis Crucifixi , mendicabat apud eos inter quos abundare solebat; debile corpus , attritum jejuniis , oneribus lapidum supponendo . Praedicti igitur Ecclesia , i vante se Domino, εc devotione civium assistente, resecta : ne post laborem corpus torperet ignavia transtulit se ad reparandam Ecclesiam quandam Bia Petri, longius a Civitate distantem: ob devotionem specialem, quam ad Apostolorum principem , syncerae fidei puritate, gere bat Hac tandem Ecclesia consummata, pervenit ad locum qui Portiuncula dicitur: in quoEcclesia Beatissimae Virginis Genitricis Dei antiquitus fabricata extiterat, sed deserta tunc a nemine curabatur ia Quam cum Vir Dei se derelictam conspiceret, ob devotionem ferventem, quam habebat ad Dominam mundi; coepit illic assidue, pro ipsius reparatione morari. Sentiens autem, juxta nomen
ipsius Ecclesiae , quo ab antiquo S. Maria de Angelis V
70쪽
S. FRANCISCI. a Icabatur, Angelicarum ibi visitationum Dequentiam: pedem fixit ibidem, propter reverentiam Angelorum , amO- remque praecipuum Matris Christi. Hunc locum Uir sanctus amavit prae ceteris mundi locis . Hic etenim humiliter coepit: hic virtuose prose-cit : hic feliciter consummavit: hunc in morte fiatribus, tanquam Virgini charissimum , commendavit. De hoc , frater quidam Deo devotus, ante conversionem suam ,
visionem viderat relatione condignam. InnumerOS cernebat homines caecitate percussos, facie in caelum directa,& genibus flexis , in hujus Ecclesiae stare circuitu : qui
omnes protensis manibus in altum , lacrymabiliter clamabant ad Deum , misericordiam postulantes-lumen. Et ecce ingens de caelo splendor advenit, se per omnes diffundens : qui lumen unicuique tribuit, Sc salutem desideratam concessit. Hic est locus, in quo Fratrum Minorum ordo a S. Francisco, per divinae revelationis instinctum inchoatus est. Divinae namque providentiae nutu , qua Christi Servus dirigebatur in omnibus , tres materi les erexit Ecclesias , antequam ordinem inchoans , Evangelium praedicaret: ut non selum i sensibilibus. ad intelligibilia, a minoribu& ad majora, ordinato progressu comscenderet , verum etiam , ut quid esset secturus in posterum, sensibili foris opere, mysterialiter praesignaret. Nam instar reparatae triplicis fabricae, ipsius sancti Uiri ducatu; secundum datam ab eo sermam , regulam , & doctrinam, Christi triser ter renovanda erat Ecclesia , trinaque triumphatura militia silvandorum , sicut & nunc cerninuis esse completum. De