장음표시 사용
81쪽
paruit, incognitus unde venerit, aut quo iret. Cognoscentes autem per hoc pauperes fratres , supernum sibi incomitatu viri Dei adesse praesidium : magis dono libera- Iitatis divinae, quam cibo carnis propriae sunt resecti. Insuper divina consolatione repleti, statuerunt firmiter , & irrevocabiliter confirmaverunt, nullius inediae aut tribulationis impulsu , a sanctae paupertatis resilire promita. Exinde in vallem spoletanam cum sancto proposito
redeuntes , tractare coeperunt; utrum inter homines conversari deberent, an ad loca solitaria se conferre . Sed Christi servus Franciscus , non de sua vel suorum confidens industria : perorationis instantiam , divinae super hoc voluntatis beneplacitum requisivit. Supernae igitur revelationis illustratus oraculo: intellexit se ad hoc mis sum a Domino , ut Christo lucraretur animas , quas diabolus conabatur auferre . Ideoq. magis omnibus , quam sibi seli vivere praeelegit : illius provocatuS exemplo , qui unus pro omnibus mori dignatus est. Recollegit itaque se vir Dci cum ceteris sectis , in quodam tugurio derelicto juxta civitatem Assisii ; in quo secundum sanctae paupertatis formam, in labore multo, & inopia victutabant et magis lacrymarum , quam delitiarum panibus refici satagentes . Vacabant enim ibidem divinis prccibus incessanter, mentaliter potius quam vocaliter, studio intendentes orationis devotae et pro eo quod nondum Ecclesiasticos libros habebant, in quibus possent horas Canonicas decantare . Loco tamen illorum, librum Crucis Christi continuatis aspectibus , diebus ac noctibus revolvebant , exemplo Patris & eloquio eruditi, qui jugiter faciebat eis de Cruce Christi sermonem.
82쪽
Rogantibus autem fratribus , ut eo S doceret orare Adixit ; cum orabitis, dicite, Pater nother : Sc Adoramus te Christe , ad omnes Ecilesias tuas , quae sunt in toto mundo , dc benedicimus tibi : quia per Crucem tuam sanctam redemisti mundum. Docuit insuper eos Dominum laudare in omnibus ,-ex omnibus creaturis rhonorare praecipuξ reverentia iacerdotes : fidei quoque veritatem, secundum quod Sancta Romana tenet & docet Ecclesia, Sc firmiter credere , dc simpliciter consteri . Servabant illi Patris Sancti documenta per omniat de ad omnes Ecclesias Sc Cruces , quas e longinquo videre
poterant, juxta datam sibi formam orantes , se humiliter
prosternebant. Contrahentibus autem Patribus moram in loco
praefato: vir sanctus, die quadam Sabbathi civitatem Assilii intravit, praedicaturus manὸ diei Dominicae, ut moris erat , in Ecclesia cathedrali . Cumque in quodam tugurio , sto in horto Canonicorum , vir Deo devotus , in oratione Dei, more selito pernoctaret, corporaliter absentatus a filiis: ecce ferὸ media noctis hora , quibus dam ex fratribus quiescentibus , quibusdam perseverantibus in orando ; currus igneus mirandi splendoris per ostium domus intrans, huc atque illuc per domicilium tertio se convertit: super quem globus lucidus residebat, qui Solis habens aspectum, noctem clarere fecit. Obstupefacti sunt vigilantes, excitati simul dc exterriti dot-
mientes: Sc non minus senserunt cordis claritatem, quam corporis ; dum ex virtute mirandi luminis , alterius alteri conscientia nuda fuit. Intellexerunt namque concorditer iomnes , videntibus invicem universis in cordibus singulorum, Sanctum Patrem absentem corpore , praesentem
83쪽
spiritu , tali transfiguratum esegie , supernis irradiatum fulgoribus , dc ardoribus inflammatum, supernaturali virtute , in curru splendense simul, de igneo , sibi demonstrari a Domino , ut tanquam veri Israelitae post illum incederent ; qui virorum spiritualium, ut alter Elias , factus suerat a Deo currus & auriga. Credendum fine quod ille horum simplietum aperuit oculos , ad preces Francisci , ut viderent magnalia Dei: qui oculos quondam aperuerat pueri , ad videndum montem plenum
equorum , dc igneorum curruum in circuitu Elisei. Regressiis autem vir sanctus ad fratres , coepit conscientiarum ipsorum secreta rimar, , consertare ipsos de visione
illa mirabili, & de prosectu ordinis multa sutura praedicere . Cumque pateficeret plurima , quae sensum transcendebant humanum e vere cognoverunt fratres , super servum suum Franciscum , Spiritum Domini in tanta
plenitudine quievisse , quod post ipsius. doctrinam de vita m, erat eis proficisci tutissimum. Post haec pusilli gregis pastor Franciscus ,. ad sanctam Mariam de Portiuncula duodenarium illum fratrum numerum, superna gratia praeeunte , deduxit t ut ubi meritis matris Dei Minorum sumpserat ordo initium , ipsius illic susciperet auxiliis. incrementum . Ibi quoque fustus Evangelicus praeco civitates circuibat Sccastra: non in doctis humanae sapientiae Ῥerbis , sed in Virtute spiritus Minunctans regnum Dei. Videbatur intuentibus homo alterius saeculi: quippe qui mente ac facie in caelum semper intentus , omnes sursum trahere conaretur . Coepit ex hoc , Christi vinea germinare germen odoris Domini, de productis ex se floribus suavitatis, ho
84쪽
dicationis ipsius servore succensi quamplurimi utriusque sexus, in conjugali pudicitia Domino famulantes , secundum sermam a Dei viro acceptam, novis se poenitentiae legibus vinciebant: quorum vivendi modum idem Christi famulus , Ordinem fratrum de poenitentid nominari
decrevit. Nimirum, sicut in caelum tendentibus, poenitentiae viam omnibus constat esse communem et sic hic Status, Clericos de laicos, virgines & conjugatos in utroque sexu admittens, quanti sit apud Deum meriti, ex pluribus per aliquos ipsorum patratis miraculis, innotescit. Convertebantur etiam virgines ad perpetuum caeliabatum : inter quas virgo Deo carit Iima Clara , ipsarum plantula prima, tanquam flos vernans Sc candidus , odorem dedit, de tanquam stella praesulgida radiavit. Haec nunc glorificata in caelis, ab Ecclesi4 digne veneratur in terris: quae filia suit in Christo Sancti Patris Francisci pauperculi , & mater pauperum dominarum . Multi etiam, non solum devotione compuncti , sed S: perfectionis Christi desiderio inflammati et omni mundanorum vanitate contemta, Francisci vestigia sequebantur. Qui quotidianis silccrescentes profectibus , usque ad fines Orbis terrae celeriter pervenerunt . Faciebat namque sanista paupertas, quam solam deserebant pro sumtibus, ipses ad omnem obedientiam promptos , robustos ad labores , de ad itinera expeditos. Et quia nihil terrenum habebant, nihil amabant, nihilque timebant amittere : securi erant ubique, nullo pavore suspensi, nulla cura distracti ; tanquam qui absque mentis turbatione vivebant, & si ne Q-licitudine diem crastinum, M serotinum hospitium exspectabant.
85쪽
Multa quidem eis in diversis partibus orbis, inferebantur convitia, tanquam personis despicabilibus & ignotis : verum amor Evangelii Christi, adeo ipsos patientes effecerat , ut quaererent potius ibi esse, ubi persecutionem
paterentur in corpore , quam ubi, cognita sanctitate ip- rum, mundano pollent gloriari favore. Ipsa quoque rerum penuria superabundans eis videbatur ubertas: dum juxta consilium Sapientis , pro magno ipsis minimum complacebat. Sane cum ad infidelium partes, aliqui ex fratribus pervenissent, contigit, ut quidam Saracenus pietate commotus, pecuniam cis offerret pro necessario victu: illis autem recusantibus accipere, admiratus est homo, cernens quod inopes essent. Intellecto tandem , quod pauperes effecti amore Dei , pecuniam possidere nolebant: tanta est eis affectione conjunctus , ut offerret se ad ministrandum omnia necessaria , quamdiu ficultatum
sibi aliquid superesset . O inaestimabilis pretiositas paupertatis i cujus miranda virtute mens stritatis barbaricae, in tantam miserationis est immutata dulcedinem l Horrendum est proinde ac nefarium scelus , ut hanc margaritam nobilem vir Christianus conculcet, quam tanta veneratione extulit Saracenus.
Eo tempore religiosus quidam de ordine Cruci serorum , Moricus nomine , in hospitali quodam prope Asissium , languore tam gravi , tamque prolixo laborans, ut jam morti soret adjudicatus a medicis ; viro Dei supplex factus, per nuncium postulabat instanter, ut pro se
ad Dominum intercedere dignaretur. Cui beatus pater benigne assentiens , oratione praemissa, panis micaS accepit : & cum oleo accepto de lampade, quae coram Virginis ardebat altari, commiscens, quasi quoddam ele
86쪽
ctuarium , per manus fratrum infirmanti transmisit, dicens ; Medicinam hanc fratri nostro deserte Morico et quia ipsum Christi virtus, non solum plene sanitati restituet, verum etiam robustum bellatorem effectum , aciei nostrae perseveranter adjunget. Statim autem ut antidotum illud , Sancti Spiritus adinventione confectum, aeger homo gustavit ; sanus exsurgens tantum mentis ic corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post , viri Sancti Religionem ingressus, & unica tantum operiretur tuni incula , sub qua longo tempore loricam portabat ad carnem ; & crudis duntaxat cibariis , herbis videlicet, leguminibus , fructibusque contentus , per plura temporum lustra , nec panem gustaret, nec vinum , sortis tamen Scincolumis perseveranS. Crescentibus quoque virtutum meritis in parvulis Christi: odor opinionis bonae circumquaque diffusus , ad praesentiam Sancti Patris videndam , plurimos e diversis mundi partibus attrahebat. Inter quos quidam saecularium cantionum curiosus inventor, qui ab Imperatore propter hoc fuerat coronatus, & exinae Rex versuum dictus 3 virum Dei contemptorem mundialium adire proposuit. Cumque apud castrum Sancti Severint, eunia praedicantem reperisset in monasterio quodam : facta manu Domini super se, vidit eumdem Crucis Christi praedicatorem Franciscum, duobus transitersis ensibus valde fulgentibus , in modum Crucis signatum et quorunia unus a capite ad pedes, alius a manu in manum per pectus transversaliter tendebatur . Non noverat facie servum Christi: sed tanto monstratum miraculo mox agnΟ-vit . Subito stupefactus ad visum, incipit meliora proponere : tandemque verborum ipsius compunctus v irtute,
87쪽
tanquam si esset gladio spiritus ex ejus ore procedentia transfixus, tacularibus pompis omnino contemtis , beato Patri professione cohaesit. Propter quod , videns lysum vir sanctus ab inquietudine saeculi, ad Christi pacem perfectὸ conversum , fiatrem Pacificum appellavit. Hic postmodum in omni sanctitate proficiens ; antequam fieret minister in Francia: siquidem primus ibidem Ministerii gessit ossicium) meruit iterato magnum Thau in fronte Francisci videre. quod colorum varietate distinctum , faciem ipsius miro venustabat ornatu. Hoc quippe signum vir sanctus magno venerabatur affectu , frequenti commendabat eloquio: & in eis quas dirigebat litterulis, manu proprie subscribebat: tanquam si omne ipsius st dium seret signare Thau, juxta dictum propheticum, super frontes virorum gementium Sc dolentium , ad Christum Jesum veraeiter conversorum . Processu quoque temporis , multiplicatis jam fratriabus , coepit eos pallor licitus in loco Sanctae Mariae de Portiuncula, ad Generale Capitulum convocare et ut in funiculo distributionis divinae, in terra paupertatis eorum , unicuique tribueret obedientiae portionem. Vbi licet omnium necessariorum eis et penuria, fratrumque multitudo ultra quinque millia conveniret aliquando e divina tamen opitulante clementia, & victus iussicientia
suberat, & salus comitabatur corporea, & spiritualis jucunditas asiluebat. Capitulis vero Provincialibus, quia corporalem praesentiam exhibere non poterat, per seliacitam curam regiminis, instantiam precis , & eficaciam' benedictionis , spiritu praesens erat; quamvis aliquando, mira Dei faciente virtute, visibiliter appareret. Dum enim egregius Praedicator qui δc nunc Christi praeclarus
88쪽
consetar Antonius , de titulo crueis Jesus NaZarenus Rex Judaeorum , in Arelatensi Capitulo fiatribus praedicaret: quidam fiater probatae virtutis Monaldus nomine, ad ostium Capituli divina commonitione respiciens ; Vidit corporeis oculis beatum Franciseum : in aere sublevatum , extensis velut in Cruce manibus benedicentem fratres . Tanta vero, S tam insolita fiatres omnes consolatione spiritus repletos se suisse senserunt ; ut de veri Sanciti Patris praesentia , certum eis intra se spiritus testimonium perhiberet. Licet postmodum id non solum per evidentia signa , verum etiam per ejusdem Sarum Patris
verba, exteriori fuerit attellatione compertum c Credendum sane, quod omnipotentis Dei virtus, quae Ambrosium pium Se sacrum Antistitem, tumulationi gloriosi concellit interesse Martini, ut pium Pontificem pio Veneraretur ossicio ; etiam servum suum Franciscum , praedicationi praesentavit veracis siti praeconis Antonii: ut approbaret veritatis eloquia , praecipuὸ crucis Christi, cujus erat baiulus Sc minister . Cum autem dilatato iam ordine ,. vivendi formam per Dominum Innocentium approbatam, disponeret per succe rem ipsius Honorium, in perpetuum facere rob rari : hujusmodi suit a Deo revelatione commonitus . ULdebatur quidem sibi ,. de terra micas panum subtilissimas collegisse , multisque famelicis fiatribus ipsum circun- stantibus debere tribuere. Cumque micas tam tenues distribuere formidaret, ne serte inter manus exciderent, vox ei desuper ait: Francisce , unam de micis omnibus hostiam facito, & manducare volentibus tribue . Quo id agente, quicunque illud non devotὸ recipiebant', aut receptum contemnebant donum ; mox lepra insecti, notabiles
89쪽
biles apparebant. Recitat mane vir sanctus haec omnia sociis , cistens se non percipere mysterium visionis . Se quenti vero die, clim vigil in oratione persisteret, hujusmodi vocem de caelo delapsam audivit, Francisce, micae praeteritae noctis verba Evangelica sunt : hostia, regula ;lepra, iniquitas. Volens igitur confirmandam Regulam ex verborum Evangelii aggregatione profusus traditam , ad compendiosiorem sermam, iuxta quod dictabat visio monstrata, redigere : in monicin quendam cum duobus sectis, Spiritu sancto ducente , conscendit; ubi pane tantum contentus S aqua jejunans conseribi eam fecit, secundum quod oranti sibi, divinus Spiritus suggerebat. Quam, cum de monte destendens , servandam suo Vicario commisisset ; & ille paucis elapsis diebus afleret et per incuriam perditam: itcrato sanctus vir ad locum litudinis rediit, eamque instar prioris, ac si ex ore Dei verba susciperet, illico reparavit: &per supradictum Dominum Papam Honorium , octavo Pontificatus illius anno, sicut optaverat, obtinuit confirmari. Ad cujus observantiam fratres serventer inducens , dicebat, se nihil ibi posuisse secundum industriam propriam di sed omnia sic scribi secis se, sicut sibi fuerant divinitus revelata. Quod ut certius constaret testimonio Dei, paucis admodum evolutis diebus , impressa sunt ei Stigmata Domini Jesu, digito Dei vivi, tanquam Bulla Summi Pontificis Christi: ad confirmationem omnimodam Regulae, & commendationem auctoris. Sicut post suarum enarrationem Wrtutum, suo loco inferius describetur.
90쪽
De Auseritate vitae ejus. M quomodo creaturae praebebant ei solatium.
UM ignur cerneret vir Dei Franci scus, suo exemplo ad Crucem Christi b ulandam, serventi spiritu plurimos aniniari et animabatur & ipse tanquam bonus dux exercitus Christi, ad palmam victoriae, per culmen invictae pervenire virtutis. Atintendens enim illud Apostoli verbum, autem sunt Cbrisii, carnem suam cruci erunt cum vitiis in con-eροί centiis , ut Crucis armaturam suo ferret in corpore tanta disciplinc e rigiditate sensuales appetitus arcebat, ut vix necessaria sumeret sustentationi naturae . Di iis namque fore dicebat necessitati corporis satisfacere , pronitati sensuum non parere : propter quod cocta cibaria sanitatis tempore vix admittebat, & raro. admissa vero aut conficiebat cinere, aut condimenti saporem admixtione aquae ut plurimum reddebat insipidum. De potu vi-
