장음표시 사용
71쪽
De Insitutione Relieismis; N Approba
-- N Ecclesa igitur Virginis matris Dei, I moram faciente servo ipsius Franci- Il .lscor & apud eam, quae concepit Ver bum plenum gratiae M veritatis, comtinuis insistente gemitibus, ut fieri v i. dignaretur Advocata ipsius e meritis Ivlatris misericordiae concepit ac peperit spiritum Evangelieae Veritatis. Dum enim die quodam Missam de Apostolis devotus audiret et perlectum est Evangelίum illud , in quo Christus Discipulis ad praedicandum mittendis, sermam tribuit Evangelicam in vivendo ; ne videlicetpossideant aurrem, vel argentum, nec in unispecuniam, nec peram in via, nec duas tunicas babeant, nec calceamenta deferant, neque mirgam et Quod audiens Si intelligens, ac memoriae commendans Apin
stolicae paupertatis amicus, indicibili mox perfilsus laetitia ; Hoc est, inquit, quod cupio: hoc quod totis prae
72쪽
cordiis concupisco. Solvit proinde calceamenta de pedibus , deponit baculum, peram rejicit, & pecuniam execratur, unaq; contentus tunicula, rejecta corrigia , pro eingulo funem sumit, omnem selicitudinem cordis apponens , qualiter audita perficiat, &Apostolicae rectitudinis regullae per omnia se coaptet. Coepit ex hoc vir Dei, divino instinctu, Evangelicae perfectionis aemulator existere , & ad poenitentiam ceteros invitare. Erant autem ipsius eloquia non inania , nec risu digna, sed virtute Spiritus Sancti plena, medullas cordis penetrantia: ut in Vehementem stuporem audientes converterent. In omni
praedicatione sua , pacem annuncians, dicendo: Dominus det mobis pacem populum in sermonis exordio salutabat. Hanc quippe salutationem, Domino revelante, didicerat : sicut ipse postmodum testabatur. Unde factum est, ut juxta sermonem Propheticum, & ipse Prophetarum spiritu af latus, annunciaret pacem , praedicaret salutem; ac salutaribus monitis foederaret plurimos verae
paci, qui discordes a Christo prius, exstiterant a salute Ionginqui. Innotescente itaque apud multos viri Dei tam doctrinae simplicis veritate , quam vitae et coeperunt ipsius exemplo viri quidam ad poenitentiam animari, & eidem, rejectis omnibus , habitu vitaque conjungi. Quorum primus extitit vir venerabilis Bernardus ; qui vocationis Divinae particeps factus, Patris beati primogenitus esse promeruit, tam prioritate temporis quam privilegio sanctitatis. Hic enim Servi Christi sanctitate comperta r ipsius exemplo disponens perfecte contemnere mundum, ab eodem qualiter id perficeret, consilium requisivit. Quo a
dito , Dei semulus , pro primae prolis conceptu , Sancti
73쪽
Spiritus consolatione repletus : a Deo est , inquit, hoc consilium requirendum . Intraverunt proinde Staclesiam Sancti Nicolai , mane jam facto: & oratione praemissa , cultor Trinitatis Franciscus , ter Evangeliorum librum aperuit, trino exposcens a Deo testimonio, sanctum Bem nardi propositum confirmari. In prima libri aperitione illud occurrit, Si misperfectus esse, vade , in vende omnia
quae babes , in da pauperibus. In secundae Nihil tuleritis in etia. In tertia vero : vult venirepost me , abneget semetipsum , in tollat crucem suam, insequatur me. Haec est, ait Vir sanctus, vita S Regula nostra, omniumque,.qui nostrae voluerint societati conjungi. Vade igitur, si vis perfectus esse , & perfice quae audisti. Non multo post, vocatis eodem spiritu quinque Viris, filiorum Francisci senarius numerus completus est , inter quos tertium sertitus est locum sanctus Pater AEgidius, vir utique Deo plenus , & celebri memoria dignus . Hic etenim postmodum, virtutum sublimium exercitatione praeclarus, sicut famulus Domines de ipso praedixit)quanquam esset idiota, Sc simplex, ad excelsae contemplationis sublimatus est verticem . Nam per multa curricula temporum, sursum actionibus incessanter intentus, adeo crebris in Deum rapiebatur excessibus et quemadmodum & ego ipse oculata fide conspexi ut magis censeretur inter homines Vitam Angelicam agere , quam
Illo quoque tempore, cuidam Sacerdoti Civitatis Assisi, nomine Silvestro, honestae conversationis viro, quaedam a Domino fuit ostensa visio non tacenda. Cum enim modum, & vitam Francisci, fratrumque suorum
humano spiritu abhorreret et ne periclitaretur pro temeritate Dissili Orale
74쪽
S. FRANCISCI. 23tate judicii , respectu fuit supernae gratiae visitatus . Videbat namque in somnis , totam Assisii civitatem a dracone magno circundari: prae cujus magnitudine nimia , tota regio videbatur exterminio subjacere. Contuebatur post haec, crucem quandam auream ex ore procedentem Francisci, cujus summitas caelos tangebat, cujusque brachia protensa in latum , usque ad mundi fines videbantur extendi; ad cuius etiam aspectum praefulgidum , draco ille teter & horridus , penitus sugabatur. Hoc dum sibi
tertio monstraretur, divinum aestimans esse oraculum, Viro Dei & fratribus suis per ordinem enarravit : ac non
multo post tempore, mundum relinquens, vestigiis Christi sic perfecte adhaesit, quod vita ipsius in ordine, authenticam reddidit eam , quam in iaculo habuerat visionem. Ex hujus visonis auditu , vir Dei non in gloria est elatus humana : sed bonitatem Dei in suis beneficiis recognoscens , fortius animatus est ad hostis antiqui fuga dam versutiam, S Crucis Christi gloriam praedicandam . badam autem die, dum in quodam solitario loco annos suos in amaritudine recogitans deploraret: sancti Spiritus in eum superveniente laetitia , certificatus est de remisIione plenaria omnium delictoium . Raptus deinde supra se , ac in quoddam mirandum lumen totus ab μptus: dilatato mentis sinu, quae circa se, & filios 1uos
futura erant, luculenter aspexit. Post hoc reversus ad
fratres , Consertamini, ait, carissimi , & gaudete in Domino; nec quia pauci estis, essiciamini tristes, neque vos terreat mea vel vestra simplicitas: quoniam sicut mihi a Domino in veritate ostensum est, in magnania multitudinem faciet nos Deus crescere, suaeque benedi
75쪽
Eodem quoque tempore, quodam alio bono viro religionem intrante , ad septenarium numerum, viri Dei soboles benedicta pervξnit. Tunc pius pater omnes ad se filios convocavit: de plura eis de regno Dei, de contem- tu mundi, de abnegatione propriae voluntatis , corporisque castigatione pronuncians; propositum suum , de mittendo illos in quatuor partes orbis, aperuit. Jam enim
sterilis , & paupercula simplicitas Sancti Patris , pepererat septem filios : & desiderabat universitatem fidelium ad poenitentiae lamenta vocatam, Christo Domino parturire . Ite, inquit, dulcis pater ad filios, annunciantes hominibus pacem : praedicate poenitentiam in remissionem peccatorum. Estote in tribulationibus patientes , in orationibus vigiles , in laboribus strenui, in sermonibus modesti, in moribus graves , de in beneficiis grati:
quia pro his omnibus regnum vobis praeparatur aeternum..
At illi coram servo Dei humiliter se prosternentes in terram , cum gaudio spiritus sit spiciebant obedientiae sanctae mandatum. Ipse vero dicebat unicuique sigillatim , Ja-
cogιtatum tuum in Domino, in ipse te entitriet. Hoc verbum dicere solitus erat , quotiescunque fratrem aliquem ad obedientiam dirigebat. Tunc & ipse sciens sedatum aliis in exemplum, ut prius faceret, quam doceret : cum uno sociorum versiis unam orbis partem perrexit , reliquis sex ad modum Crucis, tribus aliis mundi partibus deputatis . Modico autem elapso post tempore , F benignus pater carae prolis exoptans praesentiam , cum in
unum eos per se convocare non posset: per eum orabat
hoc fieri , qui dispersitones congregat Israelis . Sicque factum est , ut absque humana vocatione , omnes ex insperato, post modicum temporis , juxta ejus desiderium , divi-
76쪽
divina operante clementia , non sine ipsorum admiratione, pariter convenirent. Illis quoque diebus, quatuor sibi adhaerentibus viris sonestis, ad duodenarium nume
Cernens autem famulus Christi, paulatim acerescere numerum fratrum, scripsit sibi & fiatribus suis, simplicibus verbis sermulam vitae : in qua Sancti Evangelii observantia pro sundamento indisset ubili collocata, pauca quaedam alia inseruit, quae ad uniformem vivendi modum necessaria videbantur . Desiderans autem per summum Pontificem approbari quae scripserat: disposuit cum illo simplicium coetu, Apostolicae Sedis adire praesentiam, de sola confisiis directione divina . Cujus desiderium DeuS ex alto respiciens, sociorum animos simplicitatis suae consideratione perterritos , ostensa viro Dei visione hujusnodi, confortavit. Videbatur siquidem ei, quod per quandam viam incederet , iuxta quam stabat arbor celsitudinis magnae : ad quam cum appropinquas sit, de sub ea stans ipsius altitudinem miraretur ; subito tantum divina virtute levabatur in altum, ut cacumen contingeret arboris , ejusque summa facillim E curvaret adima. Hujus visionis praesagium , vir Deo plenus , intelligens reserri ad condescensionem Apostolicae dignitatis exhilaratus est spiritu: fratribusque suis in Domino confortatis, iter cunaeis aggresuis est . Cum autem ad Romanam Curiam pervenis let, & adduceretur ante conspectum Summi Pontificis ; essetque Christi vicarius in Palatio Lateranens , in loco qui dicitur Speculum, deambulans , altissimis occupatus meditationibus ; Christi s mulum tanquam ignotum repulit indignanter. Quo huc militer foras egresso, sequenti nocte, hujusmodi revel
77쪽
tio facta est a Deo, ipsi Summo Pontifici. Uidebat namque inter pedes suos palmam paulatim succrescere , & in arborem pulcherrimam elevari r Et eo mirante, quid haec visio vellet ostendere : divina lux impressit menti
ipsius Christi Vicarii, quod haec palma illum pauperem ,
quem in praecedenti die repulerat, designabat. Et mane sequenti mandavit per suos famulos , per urbem , dictum pauperem quaeri. Quem inventum juxta Lateranum, inhospitali Sancti Antonii , ante conspectum suum celeriter jussit adduci. Cumque introductus esset ante conspectum Summi Pontificis , exposuit suum propositum et petens humiliter & instanter, supradictam sibi vivendi Regulam approbari . Videns autem Christi Vicarius, Dominus Innocentius Tertius , vir utique sapientia clarus 3 admirandam in viro Dei, simplicis animi puritatem , propositi constantiam, ignitumque voluntatis sanctae servorem FChristi pauperem mentis amore complectens , inclinatus est animo, ut pium supplicanti praeberet assensum. Diastulit tamen perficere , quod Christi postulabat pauperculus et pro eo quod aliquibus de Cardinalibus novum aliquid , & supra vires humanas arduum Videretur. Aderat autem inter Cardinales vir venerandus , DominusJoannes de Sancto Paulo, Episcopus Sabinen- sis , omnis sanctitatis amator , dc adjutor pauperunsia
Christi: qui divino spiritu inflammatus , Summo Pontifici dixit ; Sc fratribus sitis r Si petitionem pauperis hujus , tanquam nimis arduam novam q. refellimus , cum petat confirmari sibi sermam Evangelicae vitae ; cavendum est nobis, ne in Christi Evangelium offendamus . am si quis intra Evangelicae persectionis observantiam , votum ipsius, dicat contineri aliquid novum, aut ir
78쪽
S. Fl ANCISCI. 29 rationabile, vel impossibile ad servandum : contra Christum Evangelii auctorem blasphemare convincitur. Quibus propositis , successor Apostoli Petri conversus ad
pauperem Christi, dixit; ora fili ad Christum , ut suam
nobis per te voluntatem ostendat: qua certius cognita , tuis piis desideriis securius annuamus. Omnipotentis autem Dei famulus, totum se conserens ad orandum; pre-
.cibus devotis obtinuit, & quod exterius ipse proferret,& quid interius Papa sentiret. Nam cum parabolam de divite Rege, cum muliere formosa Sc paupere contrahente gratanter; & de prole suscepta praeferente generantis Regis imaginem ; ac per hoc educanda demenSaipsius , sicut a Deo acceperat, retulisset: ex illius interpretatione subjunxit: Non est formidandum, quod fame pereant aeterni Regis filii, &haeredes, qui ad imaginem Regis Christi, per Spiritus Sancti virtutem de paupere matre nati, b ipsi per spiritum paupertatis sunt in Religione paupercula generandi. Si enim Rex caelorum imitatoribus suis regnum promittit aeternum: quanto magis illa subministrabit, quae communiter largitur bonis, S malis Hanc ergo parabolam , S: intellectum ipsius, Christi Uicarius ciὶm diligenter audisset, miratus est valde: & indubitanter Christum loquutum in homine recognovit. Sed dc visioncm, quam tunc temporis e caelo perceperat, in hoc viro fore complendam Spiritu divino suggerente firmavit. Videbat namque insomnis ut retulit Lateranensem Basilicam fore proximam jam ruinae : quam quidam homo pauperculus , m
dicus & despectus , proprio dorsis su bmisso, ne caderet, sustentabat: Vere , inquit, bic est ille qui opere in
ctrina , Cbristi sustentabit Ecesesiam. Inde praecipui
79쪽
devotione repletus petitioni ejus se per omnia inclinavit : ac Christi famulum , speciali semper amore dilexit. Proinde postulata concessit, dc adhuc concedere plura promisit . Approbavit Regulam: dedit de poenitentia praedicanda mandatum, dc laicis fratribus omnibus, qui Servum Dei fuerant comitati, fecit coronas parvulas fieri, ut verbum Dei liberὸ praedicarent. De
80쪽
De profectu ordinis sub mmm iasus: Neon mali e Remise prius adpresbatae.
RETus exinde Franciscus seperna gratia , dc auctoritate Papali ; cum fiducia multa versus vallem Spoletanam iter arripuit: ut Evangelium Christi faceret & doceret. Dum autem in via conferret cum sectis
qualiter Regulam quam susceperant, sincere servarent; qualiter in omni sanctitate, & justiria coram Deo incederent ; qualiter in seipsis proficerent.& essent aliis in exemplum: diutius collatione protracta, hora pertransit. Et cum jam lassati essent ex diuturnitate laboris , esurientes in quodam. loco litudinis. substiterunt. Sane cum omnis via deesset , qua possent sibi devictu necessario providere t statim affuit providentia Dei. Nam subito apparuit homo , afferens panem in manu, quem pauperculis Christi dedit: subitoque dis paruiti
