Dissertationes in Isaiam prophetam siue Lucernae propheticae pars altera ... auctore ... Julio Anton. Maria Roboredo ..

발행: 1721년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

243쪽

Supputatio lih

245쪽

VIGESIMA 23 i

II. D. Hieronymus in Epistola ad Paulam Urbi

eam, & in praefatione Commentariorum in Trenos, ad laudem Scripturarum Divinarum, ac legis, ipsistiterarum symbolis utitur postquam enim expressa a nobis symbola adduxisset, ait post interpretati nem elementorum intelligentiae ordo dicendus est, fiunt enim ex his literis septem Connexiones, quarum prima est Aleph, Beth, Ghimel, Daleth. Doctrina, domus, plenitudo tabularum, quod videlicet doctrina Ecclesiae, quae domus Dei est in librorum reperiatur plenitudine divinorum . Secunda connexio est He, Uau, Zain, Heth. Ista & haee vita, quae enim alia potest esse vita sne scientia fersepturarum, per quam etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium p Tertia connexio habet, Teth, Iod, bonum, principium quia quamvis nunc sciamus universa, quae scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus. Et nunc per speculum in aenigmate videmus, cum autem meruerimus esse cum Christo, & smiles Angelis fuerimus, tunc librorum Doctrina cessabit, &tunc videbimus facie ad faciem bonum principium sicuti est. Quarta connexio est Caph, Lamed manus disciplinae, sive cordis. Manus intelliguntur in opere, cor, & disciplina intelliguntur in sensu, quia nihil facere possiimus, nisi prius quae facienda sunt, scierimus. Quinta connexio est Mem, Nun, S mech , ex ipsis sempitemum adiutorium. Hoc e

246쪽

Σ32. DISSERTATIO

planatione non indiget, sed omni luce manifestius est ex scripturis in aeterna subsidia ministrari. Sexta connexio habet Hain, Pe, Zadi, fons, sive oculus , oris justitiae. Sciendum illud, quod in quarto

numero exposuimus. Septima Connexio est, quae& extrema, quae & in ipso septenario numero fit mysticus intellectus, Coph, Rest, Scin, Tau, VO catio capitis, dentium fgna. Per dentes articulata vox promitur, & in his signis ad caput omnium, qui est Christus pervenitur, per quem venitur ad re gnum sempiternum. Haec D. Hieronymus. Videatur Sixtus Senens. Biblioth. Sanctae lib. 3. pag. mihi a 69. Qui cum laudet hanc symbolicam expinsitionem, prout a Sanctis Doctoribus adhibita tuit

sc concludit. Verum ut eos non damno, qui moderate, & apte haec suis locis interdum accomodant, ita eos non laudo, qui haec nimis anxie, &inutili, ac prorsus inani labore prosequuntur, cum me non praetereat ex hoc sente emanasse prodigiosam Valentinorum, & Gnosticorum insaniam, qui ut Irenaeus, &Epiphanius uterque in primo adve sus haereses libro ostendunt, omnem divinam si pturam juxta hane elementorum discussionem examinantes inaudita novarum haeresum portenta in

vulgarunt. . . . . . . I

III. Non sunt igitur haec symbola temerh ad omnem expositionem adhibenda, sed ab ijs interdum,4 qui plurimum. in lectione, atque expositione diu,

247쪽

VIGESIMA a 3I

narum literarum se exercuerunt, usurpari possunt; ut fiant veluti localis memoria eorum, quae eXρο- nuntur; adducam tibi exemplum ex psalmo r. in quo nobis occurrit primum nomen 'BeatitudΡ,nes, vel adiective beatus. Si quaeras quomodo ho4mo possit esse in terris felix, & beatus, per litera rum symbola tibi respondebo. Aleph significat institutio, & dico divina institutione. Unde ait psil93. Beatus homo, quem tu erudieris Domine, &de lege tua docueris eum . Altera litera est o Scin , quae ignem denotat. Unde concludo, quod homo reddatur felix, si ardeat amore divino. Hunc ignem venit Christus mittere in terram; Et quia per amo

rem in rem amatam transformamur, quemadmodum amando Mundum, ut inquit Augustinus, efficimur Mundus, ita amando Deum efiicimur Dij. In hoc autem magna est felicitas. Amando etiam efiicimur Divinarum Personarum Templum . Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & parer meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. Tertia litera est ' Rese, quae sgnificat egestatem. Explicare igitur possisemus, hominem rerum caducarum contemptu, &voluntaria paupertate fieri posse felicem. Unde cum Petrus dixisset ad Iesum, ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te, ei & caeteris responsum est: amen dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia, Ssecuti estis me, centuplum accipietis, & vitam

Ff a aeter

248쪽

234 DISSERTATIO

aeternam possidebitis. Ultima denique litera est.' Jod quiescens, & quia Jod innificat consessionem laudis, assirmare possumus, hominem laudando toto corde Deum esse felicem, ac beatum, quia nimirum est aemulator Sanctorum Civium, & Amgelorum , qui in sempitemis laudibus Dei se exercent. Beati qui habitant in domo tua Domine insccula sςculorum laudabunt te. Vide quam amplam materiam dicendi haec symbola subminil rent ijs, qui sacros scripturarum sontes degustarunt. Hunc autem explanationis modum tentare non debent ij, qui scripturarum Divinarum notitia sunt destituti. Non enim in cortice literarum, sed in sapientia E

Iesiae suae dilectissimae sponset Divinum Verbum scripturarum suarum, & interpretatione reposuit. IV. Sed quoniam supra meminimus, omnia V teres ad denarium numerum reduxisse, cujus bassest Quinarius asseremus hic Hebraicum alphabetum, in quo omnia disposta, & locata sunt, quae ad mysticum quinarium pertinent, vel enim sunt elementa, vel Elementata, vel corpora coelestia, vel spiritus, vel res supercoelestes. In fine istius ΑLphabeti , nempe in literan ponitur homo, qui est ad imaginem, &similitudinem Dei, & habet intelligere, & velle cum Angelis, sentire cum animalibus, vegetare cum plantis, esse cum jacentibus corporibus, atque adeo est veluti sy mbolum quinarij. Hic tamen animadvertendum est, distributi

249쪽

nem Hebraeorum in dicto alphabeto non esse tener, dam a nobis, cum multi in ea errores deprehendam tur praecipue de praeexistentia animarum, & classes Angelorum inepte dividantur, quod quidem ne-nessario praemittendum duxi, ut qui viderint alio modo a nobis Coelestium spirituum classes distributas, & cognoverint alphabetum mutatum, statim intelligant hoc non absque catholico fundamento

factum filisse. 4. l. ι

V. Ille igitur ordo, quem Iudaei inter Angelos constituunt est nimis inordinatus, & ineptus, nam illi decem Angelorum Choros assignant. Primus nobis propinquior ab eis appellatur Istim hoc est viri, eo quod asserant eos nobiscum nimia sa- miliaritate conjungi. Secundus πο n MMDchim , hoc est nuncij. Tertius nun)Nophanis, idest rotae .. Quartus 'prinam Chaiot Hamdescanimalia sanctitatis. Quintus di ar a Cherubim, hoc est pueri. Sextus Seraphim , hoc est igniti. Septimus hum Chasmal, idest electrum. Octavus πρου Arelim , sive praevalidi, aut sertissimi. Nonusti QRua Bene Eloim, Fiiij Dei. Decimus tandem-Sciananim idest pacatissimi. VI. Nos vero catholice tres sacros in Angelis ordines affagnamus, quos D. Dionysius cap. 6. Coelestis Hierarchiet Grece appellat D. ΤΙ -

mas pr. parte quςst. Io 8.art. I. eos deducit ex trisplici modo quo divinam gubernationem, & illumi-

250쪽

α36 DISSERTATIO

nationem recipiunt. Nam superiores Angeli universalius lumen percipiunt, quam inferiores. Rationes enim rerum ; quibus Angeli illuminantur,

vel considerari possimi ut procedunt a primo primcipio universissi hoc est a Deo, & hic modus primet

hierarchiet videtur convenire. Vel prout dependent li causis universalibus creatis,& hic modus coninvenit secundet. Vel .prout applicantur singulis re

bus secundum quod a proprijs causis dependent, di hic modus convehit fims. Hinc sit, ut supremet hierarchiet Angeli Divini providentiς rationes cognoscant in universalissima causa quae est divina ipsa voluntas. Angeli mediae hierarchiae in principi js universalibus. Angeli denique infimae in partis cularibus causis. Sic Pauli Apostoli salutem v. g. Angeli primae hierarchiae in voluntate Dei cogno

verunt; secundae in passione Christi. Tertiae in martyrio ipsius A postoli. a VII. D. Dionysius Areopagita cap. 7. lib. jam citati, a triplici ordine agendi, triplicem hierarchi et numerum desumit; alij enim purgantur, alij pu gant, alij illuminantur, alij illuminant, alij pers,ciuntur , & alij perficiunt. Prima hierarchia a solo Deo purgatur, illuminatur, & perficitur, & secundam purgat, illuminat, & perficit: secunda vero

purgat, illuminat, & perficit tertiam. Tertia vero nullam aliam hierarchiam purgat, illuminat, ac perficit, nisi humanam. Hae tres hierarchic inno

vem Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION