Dissertationes in Isaiam prophetam siue Lucernae propheticae pars altera ... auctore ... Julio Anton. Maria Roboredo ..

발행: 1721년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ronat, & rem tanti momenti hoc adagio significavit. Coronam ne carpseris. Et similiter. In via ne seces ligna, indicans non esse turbanda, quae ad tintam Communitatem attinent. Quod vero alienum

sit a sapiente fastus, & majestatis inflatio, & publici

honoris tumor, hoc symbolum exprimit. A si bis abstinendum, Magistratus enim priscorum more fabis eligebantur. Multa ego alia hujusmodi sym-hola praetereo, in quibus exponendis sedulam op ram navarunt viri eruditi, & inter caeteros Lylius Gregorius Giraldus, Reuclinus, Paulus, Scaliger,& alij quamplures. Haec si diligenter animadvertem ris, facile intelliges ex sacris fontibus illa manasse, atque a priscis Hebraeis veteres Philosophos multa didicisse. At cum Hebraei ipsi a patrum institutis,& Divinae sapientiae legibus recessissent, nec Comstanter in animo retinuissent illa praecepta, quibus non tam rerum naturalium, quam supernaturalium notitia tradebatur, & praecipue de reparatione totius orbis per Messiam obtinenda, nec ipsum v nientem , & praedicantem recepissent jam in sceleris poenam miserrima caecitate percussi voluntari. aut ipsa dogmata tradita perdiderunt, aut pro libito adulterarunt, ne apud se integrum retinerent, in quo accusarentur, & Convincerentur. Verum quoniam jucundum est etiam ipsas vetustatis ruinas in

considerare, & ex fragmentis collaps aedificii qualitatem deducere. Hujus scientiae reliquias .

222쪽

multis collectas, ab alijs male dispositas, & multis erroribus permixtas, detracta haeresis, &superst,tionis sor de ante oculos tuos pono , & quaenam fuerint hujus scientiae principia demostrabo, stam timque apparebit, & Pithagoram ab antiquis Η braeis, & recentiores Hebraeos a Pithagora nub

ta mutuata.

223쪽

hro DISSERTATIO

DISSERTATIODECIMA NON A

OUM Dibagoras ub Hebrair, quid Hebrai rerentisis

I. Upponendum est veteres philosophos, qui in Italica Pithagorie schola sese exercuerunt, reSomnes , quilaus poterat institui disputatio in denarium nume rum reduxisse, illumque ob arithmeticae artis amo rem tamquam symbolum fuisse retentum; erat enim numerus, qui diversa, & quidem inter se pugnantia , quibus totum natum artificium explicatur, ubdebatur continere. Ut infinitum, & finitum, im- P r, & par; unum, & multa, dextrum, & sinistrum, masculinum, & tamininum, quiescens, &motum, rectum, & Curvum, lucem, & tenebras, bonum, & malum, quadrum ,& oblongum. QuOniam vero deprehensum est denarium numerum,

224쪽

CDECIMANON A ma

qui rerum universitatem designat ad tetractyn reser, ri ι atque in ea later , ex quatuor enim formaturdecta, si . . VJ. . Ponantur, & dicas unum, &duo tria, &tria sex, & quatuor decem, ideo hune

numerum prae caeteris in honore habuerucit, designantur enim in eo quatuor Mundi Cardines, quatuor elementa, quatuor qualitates, quatuor temperamenta, quatuor passiones, Cupiditas, timor,

gaudium, &tristia, sive amor, odium, delectatio, o dolor. Quatuor Virtutes Cardinales, prudentia, justitia, temperantia, & fortitudo. Item ea, quae in omni ente juxta Philosophos repetiimtur, essentia, existentia, proprietas, & actus, sive unum honum, verum, &essentia . Quatuor insuper designat Causas, finalem, efficientem, formalem, &materialem. Denique quatuor species mutatio Num,. generarionem, & corruptionem respectu substantiae,alterationem respectu qualitatis gmeneationem , sive diminutionem respectu quantitatis. Quaternarium ergo numerum qui tetractys dicitur, perfectum appellarunt, eo quod contineat omnium numerorum formam, quae est unum, materiam quae

sunt doci, egressum binarij ad unitatem qui est tria,& denique operationem ex ipss numeris resulta tem, quae est quatuor. Item quia continet primum parem non compositum nempe duo, primum imparem incompositum, nempe tria, & denarium inpari composito nempe in quatuor. Unde hunc n Dd a me

225쪽

materiam, formam, proprietates essentiales, &proprietates accidentales. Quia vero quinque si per decem multiplicentur essiciunt quinquaginta, ideo quidquid in opere sex dierum a Moyse enumeratur , artificiose in quinquaginta distributum est, quam quidem quinquagenariam distributionem quinquaginta intelligentiae portas numerarunt, eo quod ex ipsis ad naturae penetralia pateat aditus,& detur accessus, ut ex imis ad summa ascendatur,

nempe de mixtis ad smplicia, de simplicibus adsmplicissima, de causatis ad causas, de Terra ad Coelum. In hac tamen distributione plerumque multi decipiuntur, eo quod ea, quae literaliter no bis in sacris literis sunt proposita, mystice velintes se intelligenda, & exponenda. Ut cum per inane

intelligunt materiam, per vacuum priVationem, per abyssiim naturalem appetitum, per lucem sor mam substantialem, per dies accidentia, per nocteSProprietates occultas, per vesper viam Corruptionis, per mane viam generationis, per diem unum, compostum in lucem editum, per aquas super firmamentum species rerum universales. Per firmamentum Origon aeternitatis, & temporis, per aquae

sub firmamento influentias Coelestium corporum, quae quidem expositio admitti non potest, debet enim integer sensus literatis retineri , & omnis allegorica expostio illum debet veluti fundamentum suum venerari. Do tibi clarissimum exemplum. .: Hoc

226쪽

2 i DISSERTATIO

Hoc nomen Ierusalem literaliter sumitur pro Urbe tropologice pro anima, anagogice pro Coelo. M.quando Jeremias in suis threnis ait Jerusalem convertere ad Dominum Deum tuum, hoc debeo de Urbe Ierusalem intelligere, nec Possum pro gema

na horum verborum expositione alios sensus addurucere . Sed redeamus ad aliud artificium. Seriem rerum universi redegerunt Hebraei ad viginti duas alteras Alphabeti, ut ex re unicuique obvia legenti facilior eorum, quae in natura sunt, & ex ipsis ad ea, quae supra naturam sunt haberetur investigatio sic

ab re Aleph usque ad ' Jod Choros Angelorum po

suere, a a Caph usque ad x Zade Coelorum ordines aYZade usque ad n Tau omnia elementa cum sua materia, & forma, & omnia Elementara tam vuVentia, quam non viventia. Et denique in m Tauhominem ipsum, qui Mundus parvus appellatur. Supradictium Alphabetum paulo post tibi exhibebo. Sed purgatum ab erroribus quibus scatet cum ab Hebraeis diverso modo Angelorum ordines diu dantur , ab eo quem Catholice cum antiquis Patr,bus, & praecipue cum Dionysio Areopagita tene

mus. Quia ergo viginti duobus decem considera tiones addunt fiunt triginta tuo, quem numerum semitas inrelligentiae appellant. Fgo tamen miror cur doctissimorum hominum ingenia sese occupaverint in expositione harum semitarum, prout afferuntur, nihil enim ex ipsa erui potest cum sit o

227쪽

seurissima, nec solido videatur niti sundamento. III. Quoniam autem supra dictum est in deo

rici, & ejus medietate, omnia veteres collocasse,&ad tetra n denarium ipsum reduxisse, non supervacaneum duco, brevem eorum, quae indicata sunt afferre demonstrationem. Ducatur sphaera plana, sive circulus decem figurarum numeralium super centrum, quod se quinque, est enim medium denarij, & in ejus circumferentia numeri singuli do. scribantur, transeatque diameter a minimo ad maximum, hoc est ab uno ad novem, cujus divisio duos semicirculos efiiciet a parte si quidem dextra post unum ponantur duo, tria, quatuor, quinque, a parte autem sinistra ponantur post sex, septem, octo, & novem, & trahantur lineae per centrum a duobus ad octo, a tribus ad septem, a quatuor ad sex, ab uno ad novem. Videbis omnem numerum cum sibi opposito decem constituere. Deinde si maximo subtraxeris id in quo abundat super quinque, qui numerus est medietas dena ij cum opposito statim quinque efiiciet. Quinarius ergo numerus dicitur sphaericus, quia omnes ad illum rediguntur.

228쪽

IV. Hac ergo de causa in quinque classes, ut supra dictum est omnia redegerunt, &sic ad quinque redacta, decem considerationes habere docuerunt. At quemadmodum hoc artificio ad disserendum de rebus naturalibus usi sunt, ita etiam ut ad supe naturalia gradum sacerent aliam denarij distributionem assignarunt, nempe per decem numerationes, sive sephirot, sive praedicata, quae essent veluti repositoria spiritualium conceptum, & quorum subsidio antiqui expositores facilius intelligerentur . . Sephirat L . 1: III. 'am Keter Corona II. naa Bina nu ri COhcma . ,

Prudentia, Intellectus , . Sapientia Conciliatrix,Cognitio. V. IV. mraa Gebura Hria Gedulati, sive Justitia,Severitas,Rigon Chesed 'dri Benignitas, Magnitudo, Misericordia, Clementia. VII. VI.nda Nesach m n Tiphereth i Fortitudo,Victoria, Vim Pulchritudotus, Aternitas, Superatio

229쪽

-2V Τrex primae numerationes, . supremae ab a tinnis. vocantur, & quae solum adhibeamur ad supercoelestium rerum expositiovem , reliquae vero septena nop tam ad sacrarum, quam naturalium re rum notitiam usurpari solint . . Posui ante oculosi

veterem denarij partitionem, & ideo libentur posui, quia de ea plerumque mentio habetur apud Sanctos patres in allegoricis expositionibus; Ut vis dere est apud Augustinum, Hieronymum, Bedam Gregorium, pluribus in locis, sed praecipue 9.Mo . Tah cap. z. , & alios, quin imo etiam in hymnis Eo. clesiasticis, ut est ille, qui in quadragesima ca

c - . Ducto quater noti ο , ,

VI. Latini recentiores, qui veteres Judaeos, ae Graecos imitari voluerunt. cum latinum Alphabe. tum nimis sterile sit, &: nullam ejus literae significationem habeant sed sint i veluti muta elementa, aliam, ut de propositis rebus dissererent, viam sibi Heundam putarunt, nempe non in denarici, sed in novenario numero, ponendo videlicet novem s hiecta usque ad I. per Alphabetum distributa, ut A. Deus. B. Angelus. C. Coelum. ID. Homo E. Anima rationalis. F. Anima sensitiva. G. Anima vegetativa . H. Corpora flentia. I. Elementa,

Ee hare

230쪽

haec subiectorum divisio, in qua ponitur prius h

mo, deinde anima rationalis nimis speculativa videtur, & abstracta, quicumque enim de homine agit, de eo quod est ita eo praestantius , & excellentius agere debet, atque adeo de anima ipsa, putarem ergo variandum esse hujusmodi Alphabetum, ut clariora pateant loca sese in rebus tam divinis, quam naturalibus exercere volentibus. In prima ergo Bera Λ. Divina Mysteria Unitatis, Trinitatis, εe Incarnationis reponenda curarem, dispositio. nemque ipsem utiliorem redderem studentium rudi. moriar hoc modo. ' VII. Λ. Deus unus, & Trinus. Christus , di Deipara. B. Angelus. C. Sancti omnes. D. Cc lum. E. Homo. F. Animalia. G. Plantae. H. CODpora silentia, sive jacentia is I. Elementa. Novem quoque quaestiones de omnibus retas, quae sunt in ordine naturae collocatae fieri posse auctores docuerunt. Videlicet A. an M. R quid sit. C. quot Plex sit. D. de quo fit. E. a quo sit. F. secundum

quid sit. G. cujus sit. H. propter quid sit. 4. qua in sit. In quibus quaestionibus marinestum est, δε- existentiae. Λ. & de essentia. Ria de divisione. C. de eompositame . D. de principi n. R de d minio . F. de tanlitudine, sive proportione. G. de ultimo fine. H. de fine particulari. L secun dum quem aliquid actum est diligenter pertractari quas quaestio a certissimum est adnisi eremu-t stes,

SEARCH

MENU NAVIGATION