장음표시 사용
1쪽
CVm ψιε CL. V. Renari Carisi de prima Philosophia Medita
tiones , occasionem dederint Disquisitioni Metaphysicae CL. Q. Petri Gassendi, S adfarisiorem illius intelligentiam multum eonferre possint , rem tibi gratam me facturum existimavi si eas his adjungerem.
uuamvis enim illinum gemina jam exstet editio, hane tamen non m adtollationem inter utrumque Feriptum snstituendam commodiorem, S quae te nec mole nec pretio gravatura en, sterami te non aspernaturum. Hale, Unostrumstudia tua juvandi propositum boni consule.
2쪽
N prima causae exponuntur propter quas iarebus omnibus, praesertim materialibu possumus dubitare ; quandiu sicilicet non habemus alia ficientiarum fundamenta , quam ea qua antehac habuimuου. Etsi autem istius tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat , est tamen in eo maxima quod ab omnibus prae 7udiciis nos liberet, viamque facillimam sternar ad men rem a sensibis abducendam: ac denique essiciat, ut de iis, quaeposca vera esse comperiemus, non ambiu dubitare posimus. In secunda, mens qua propria Merrate utens Apponit ea omnia non exsistire, de quorum exinentia vel minimum poteti sibuame,
animadvertis fleri non posse in ipsa interim ex sat. etiam fmmae es utilitatis, quoniam hocpacti facile disinguit quaenam ad se, hoc est , ad naturam intellectualem, se quaenam ad corpus sese
rimam. Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalituu isgo in loco expinabunt, eos hic monendos puto me conarum esse nihil bere quod non accurate demo barem: ideoque non atium ordι-nem sequi potuisse quam istam qui eis apud Geometras Utrius, ut nempe omnia praemisierem ex quibus quaesita propossitio dependet. antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem o praec rum quod praerequiritis ad cognoscendam animae immonantviem esse ut quam maxime persicuum de ea conceptum, o ab omni comceptu corporis plane disinctum formemus; quod ibi factum est Praeterea vero requiri etiam ut sciamus ea omnia, quae clare ct d . incie intelligimus, eo ipso modo quo isti miAbgimus , esse vera siquod ame quartam meditationem probari non potuit , ct habendum esse risimium natura corporeae conceptum,quipartim in i a pecu A a da, par
3쪽
G, partim etiam in quima o sena formatur atque ex his debere concludi ea omnia, quae clare se distincte concipiuntur ut μι antia diverse,sicuti concipiuntur mens o corpus, esse revera subsantiast reali re a se mutuo distinctas i hocque in flexia conciadi r idemque etiam in ipsa confrmari ex eo quod nusium ι orpus nisi iuvistbiis intelligamus: contra autem nullam mentem nis indivisi bilem neque enim possumus usitas mentis mediam panem concipere, ut fossumus en iber quantumvis exigui corporis; adeo ut eorum naturae non modo iuverse, sidetiam quodammodo contraria agnosiantur. Non aurem ulterrus ea de re in hoc'ipto me egisse θῶ ium quia haec fuse fiunt ad octendendum ex corporis corruptrone mentis intentum
non sequi, atque sic ad alterius vitae stem mortalibus facienaeum.tum etiam quia praemisse, ex quibus ipsa mentis immoWtalitas concludi potes , ex totius P sicae explicatione dependent: primo ut ficiatur omnes stmnino subnotivi, sive res, quae a Deo creara debens ut ex stant, ex natura pus ege incorruptibiles, nee posse unquam desinere esse , ni se ab eodem Deo concursum fluum iis denegante ad nihilum reducantur; ac deinde ut advertatur corpus quidem in genere Fumptum esse Fubsantiam, iridque nunqu- etiam perire ea corpus humanum , quatenus a reliquis dissera corporibus, non nis ex certa. membrorum coninuratione , assi Aque e smodi accidensibus esse comygatum a mentem vero humanam non ita ex ullis a Memfibus con sare ;fdpuram esse Fubsantiam : e si enim omnia e s a Mentia murentur, ut quod alias res intelligat, alias velit, alias semiat, cte. non idcirco i a mens alia evadit: humanum autem corpus aliud ex hocseo Pod figura quarumdam eius paratum muretur: ex qui bus sequi in corpus quidem perfacile Interire, mentem autem ex natura sua esse immorralem. In tertia medisatione meaem praecipuom argumeritum ad probam dum Dei e sentiam satis fuse ut mihi viduur, expiscui. Herumtamem, quia , in Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem , nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui urint,stae fortasse ab riuus remanseram, sed qua, Wstero, postea
4쪽
in res onsionibuου ad objectiones plane tollentur ; ut inter ωervi quomodo tria eniis Amme perfecti , quae in nobis es , tantum habeas reuiuatis obiectiva , ut non pos it non esse a causifumme terfecta , quod ibi illustrarur comparatione machina valde perfecIae,c in Hea est in mente alicum artificis ; ut enim arri tam ob in mum hujus idea debra habere aisquam causim , nempe silentium suus artificis , vel alu'us aiserius a quo istam accepit , irataea Dei, qua in nobis es, non potes non habere Deum ipsum pro causa.
In quarta prolatur ea omnia quae clare o aestincte perripimus esse vera : simulque in quo ratio falsitatu consi at explicatur: quae necessario stri debent tam adpraecedemtafirmanda, quam ad reliqua intelligenda. Sed ibi intenm est advertendum nullo modo agi de peccato , vel errore qui committitur in persecutione boni semas, sed de eo tantum qui contingiι in di dicasione veni osse Nec ea b ctari quae ad em ρατιnent. vel ad vitam ageAdam , sed ramum a cuiativas, o sebus luminu naiuratas ope cognitas
In quintae terquam quod natura corporea in genere pra eriplicatur nova etiam ratione Dei eo sentia demoninatu ed in qua rursus nonnullae forte occurrent dissicultates, qua posea in restonsione ad oblectiomes resementum ac denique ostenditur quo pacto veram sit ipsar- Geometricarum demon attonum certitudinem a cognitione Dei Undere. In sexta denique in Huctio ab imaginatione Ieremitur; iacti ritionum signa de ιν ibantur: mentem realiter a corpore iustingui, probatur eandem ntholominus tam arcte isti me co unctam, ut unum quid cum ipsa componat , senditur 3 amnes errores qui a Fnsibus oriri solent recensentur , modi quibus vitari posset exponuntur ; se denique rationes omnes ex quibus rerum materiabum
exsistentia possis concludi, a feruntur; non quod ein valde stilo se putarim adprobandum id ipsum quodprobant , nempe revera
me aliquem mundum, o homines habere corpora, ct similia, de A 3 ροι
5쪽
quibus nemo unquam sana mentis sterio ἀubitavit; sed quia Uus tam si irando agno itur non es e tam firmas, nec sampespicuaου, quam sunt eae, per quas in mentis nostra se Dei cognisionem deven mus ; adeo ut hae sint omnium certissima , ct evidentissimis. qua ab humano ingenio sciri possint. C - unius rei probasionem in his meditarionibus mihi pro ficopo proposui. Nec idcirco his κ censeo varias alias quaestiones, de quibur etiam in i s ex occasione
6쪽
Dei exsistentia & Animae a corpore distinctio
demonstrantur, PRIMA. De iis qua in dubium revocari possum.
Nimadverti jam ante aliquot annos, quam multa ineunte aetate salsa pro veris admiserim , & quam dubia sint quaecumque istis postea superextruxi , ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda, atque primis iundamentis denuo inchoandum , si quid aliquando firmum , & mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus es t aetatem expectabam, quae soret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpi, si quod temporis su-erest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igituro die mentem euris omnibus exsolvi, securum mihi otium procu-xavi , solus secedo , serio tandem & liberε generali huic mearum opinionum eversioni vacabo. Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi pose sem ; sed quia jam ratio persuadet non minus accurat. ab iis quae non plane certa sunt, atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt pereurrendae, quod operis esset infiniti r sed
quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est, sponte Collabitur, aggrediar statim ipsa principia,quibus illud omne quod olim
7쪽
olim credidi nitebatur. Nempe quidquid hactenus ut maximὸ νωrum admisi, vel a sensibus , vel per sensus accepi, hos autem interis dum fallere deprehendi; ac prudentiae est nunquam illis plano confidere qui nos vel semel deceperunt. Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam & remoti a nos fallant, pleraque t men alia simi de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iis..dem hauriantur ; ut jam me hic esse , soco assidere, hyemali toga
esse indutum , chartam istam manibus contrectare, & similia e manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione
posset negari y nisi me forte comparem nestio quibus insanis, quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges , cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, clim sunt nudi, vel caput habere fictile, 'vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amentes sunt isti, nec minds ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem. Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, & eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia. quam quae isti vigilantes et quam frequenter ve-rci usitata ista , me hic esse, toga vestiri, soco assidere, quies nocturna persuadet cdm tamea positis vestibus jaceo inter strata; atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam , non se pitum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens Msciens extendo, & sentio; non tam distincta contingerent dormienti r quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse detulum et quae dum cogito attentius, tam
plane video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, & lare hic ipse stupor mihi opinionem somni
confir t. Age ergo somniemus, nec varticularia ista vera sint,
nos oculos aperire, caput movere, manus eaetendere , nec sorth et-jam nos habere tales manus, nec tale totum corpus; tamen profecto
fatendum est visa per quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; Idebque saltem generalia haec ,oculos , caput, manus , totumque corpus res quasdam non imaginarias , sed veras exsistere: nam sane pictores ipsi, ne tum quidem, cum Sirenas & Satyriscos maxime inusitatis sormis fingere student, naturas Omni ex parte novas
iis possunt assignare , sed tantummodo diversorum animalium membra permiscent ; vel si forth aliquid excogitent adeo novum , ut nihil omnino ei simile suerit visum , atque ita plane fictilium sit
8쪽
& falsum; certh tamen ad minimum veri colores esse debent, ex quibus illud componant: nec dispari ratione,quamvis etiam gene ratia haec,oculi,caput,manus,& limitia imaginaria esse possent,necessario tamen saltem alia quaeda adhuc magis simplicia , & universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae seu verae, seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum imagines effnguntur. Cujus generis esse vide ratur natura corporea in communi ejusque extensio ; item figura rerum extensarum; item quantitas, sive earundem magnitudo, & numerus:
item locus in quo exsistant, tempusque per quod durent, & similia.
Quapropter ex his forsan non male concludemus Ρhysicam, Astronomiam , Medicinam, . disciplinisque alias omnes, quae a rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse; atqui Arithmeticam, Geometriam, aliasque ejusmodi,quae nonnisi de 1implicissimis & maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae lint in rerum natura nec ne, parum curant, aliquid certi atquc indubitati continere : nam sive vigilem , sive dormiam, duo & tria simul juncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera' quam quatuor; nec fieri posse videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurrant. Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio Deum esse qui potest omnia , & a quo talis , qualis exsisto , sum creatus: unde autem scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum coelum , nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, & tamen haec omnia non aliter quam nunc mihi videantur exsistere λ imo etiam quemadmodum judico interdum alios errare circa ea quq se persectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo & tria simul addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest At forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus ; sed
si hoc ejus bonitati repugnaret talem me creasse, ut semper fallar, ab eadem etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum tamen non potest dici. Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas; sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictilium ; at seu fato , seu casu, seu continuata rerum serie , seu quovis alio modo me ad id quod sum pervenisse sep ponant; quoniam falli & errare impers ctio quaedam esse videtur, quo minus potentem originis meae au
thorem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esseb ut
9쪽
ut semper saltare quibus sane argumentis non habeo quod respondeam , sed tandem cogor fateri nihil esse ex iis quae olim vera putabam , de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam , vel levitatem , sed propter validas & meditatas rationes , Ideoque etiam ab iisdem , non minus quam ab aperid falsis accurate deinceps assensionem esse cohibendam , si qRid certi velim invenire. Sed nondum lassicit haec advertisse, curandum est ut recorder , assiduὰ enim recurrunt consuetae opiniones, oce antque creduliatatem mea tanquam longo usu & familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam me invito; nec unquam iis assentiri, & confidere desuescam,quamdiu tales esse supponam quales sunt revera, nempe aliquo
quidem modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus
valde probabiles, & quas multo magis rationi consentaneum sit. Credere quam negare. Quapropter, ut opinor, non mald agam , si voluntate plane in contrarium versa me ipsum fallam, itasque aliquandiu omnino falsas, imaginariasque esse fingam, donec tandem velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus, nulla amplius prava consiletudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel erroris interim s quuturum, & me hius aequo dissidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo. Supponam igitur non optimum Deum sontem veritatis , sed Genium aliquem malignum , eundesnque summὰ potentem ,& callidum omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret e putabo coelum, aerem, terram, colores , figuras, sonos , cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes se mniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit: eonsiderabo
meipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non Carnem,non sanguinem , non aliquem sensum , sed haec omnia me habere falso opinantem: manebo obstinate in hac meditatione defixus , atque ita siquidem non in potestate mea sit aliquid veri co-fnoscere, at certe hoc quod in me est ne salsis assentiar, nec mi-i quidquam iste deceptor , quantumvis potens , quantumvis callidus possit imponere, obfirmata mente cavebo. Sed laboriosum est hoc institutum, & desidia quaedam ad consuetudinem vitae me reducit, nec aliter quam captivus, qui forte imaginaria li-hertate fruebatur in semnis, quum postea suspicari incipit se dormire,timet excitari,blandi' illusionibus lente connivet: sic sponte Telabor in veteres opiniones, vereorq; expergisci, ne placidae quietilabo
10쪽
Ιs Ε C v N D A. II laboriosa vigilia succedens non in aliqua luee,sed inter inextricabiles jam motarum dissicultatum tenebras in posterum sit degenda. MEDITATIO II. De Metura mentis humanae et a uod ipsa sumtior quam corpms. IN tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus sum , ut
nequeam amplisis earum oblivisci, nec videam tamen qua ratione solvendae sint, sed tanquam in prosundum gurgitem ex improviso delapsus ita turbatus sum,ut nec possim in imo pedem fig
Te, nec enatare ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem
viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit,nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem, pergisque porro donec aliquid cer ti,vel si nihil aliud,siste hoe i plum pro certo nihil esse certi cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum& immobile,ut integram terram loco dimoveret; magna ct quesperanda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum ut & inconcussum. Suppono igitur omnia quae video falsa esse, credo nihil
unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos
plane habeo sensus;corpus,figura,extensio,motus,locusq; sunt chi- merae; quid igitur erit verum fortassis hoc unum nihil esse certi. Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jam jam re censui, de quo ne minima quidem oecasio sit dubitandi Nunquid est aliquis Deus,vel quocunq; nomine illum voce,qui mihi has ipsas cogitationes immittit quare vero hoc putem,cum forsan ipsemet illarum author esse possim p Nunquid ergo saltem ego aliguid sum λsed jam negavi me habere ullos sensus, & ullum corpus; haereo tamen, nam quid inde sumne ita corpori, sensibusque alligatus,ut mne illis esse non possim sed mihi persuasi, nihil planἡ esse in mundo.
nullum coelum, nullam terram, nullas mentes,nulla corpora, nonne
igitur etiam me non esse imo certe ego eram si quid mihi persuas: sed est deceptor nescio quis , summe potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit, haud dubie igitur ego etiam sum sit me fallit, & fallat quantum potest, nunquam tamen essiciet,ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabor aded ut omnibus satis superq; pensitatis deniq; statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego exsisto, quoties i me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum. Nondum vero satis istelligo, quisitam sim ego ille,