장음표시 사용
61쪽
uam subiecit. Ita nunc Homerus dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani ct Parentini. Vicit
scilicet, or Iphigeniam filiam suam Achilli dedit
uxorem. Ob eam rem Aiax insanist, ct statim a gumentum explicauit. Ob ea quae modo dixi, nullum dubium relinquitur, laborasse impostorem illa insania quam Trimalcioni imputatum it. Ne
tamen vel in hoc fortuito rem acu tetigisse quis putet, quod Trimalcionem Graecae linguae expertem facit, ecce iterum Suetonius in 7. dc s. capitibus contrarium diserte testatur, Neronemque Graeca cum soluta tum ligata oratione excelluisse obse uat. Possem plura ejus notae afferre in medium , nisi videretur futilium affiniarum plus satis esse. Qiare id unum adhuc restat , ut quando euicimus pessimo consilio a vereratore quodam Pctronium csse interpolatum : nunc quo tempore id factum videatur disquiramus. Etsi enim tanti id non est momenti, superaddam tamen istam veluti mantissam. Paucis autem me expediam. Recentissimum enim hunc esse inepti alicujus homuncionis abor tum suspicor, idque mde colligo, qubd verum Petronii textum tam castigatum restitutumque exhibuit ex conjecturis nouissimorum Criticorum. Nam quod legit p. 9. Accipimus nos eochlearia non minus selibra, pendentia, id ex Gruteri, Dusae,&Erhardi hau fit emendationibus. In textu est, sex Iibras: quamuis, ut verum fatear, de hujus corre-Gionis bonitate adhuc dubitem. Ibidem habemus.
Gallina erat lignea, parentibus in orbem alis, qualo - incubant oua. Incumbunt Vulgo excussim, cujus in locum incutant Tornaessus substituitu Porrb
62쪽
p. IO. Obiter cr foedismi serui minorem nobis aestum in requentia fua faciunt : ira rescribere nos iubet Gruterus. Vulgo imprimunt: obiter ei perditissimi serui minorem nobis aestum sua frequentia facient. Illa tamen correctio neutiquam arridet. Quare pridem legendum censueram. Obiter 2 perditissimi serui maiorem nobis astum sequentia sua faciunt, sensit plano & facili. Habita est Trimalucionis cena aestate, quia aqua niuata manibus i
fusa. Inuehitur ideb Trimalcio in ministrorum tu bam , quae circumstans aestum jam aliunde satis magnum augebat. Deinde p. H.Super taurum bubulaesostrem. Quondam erat bubale, quod correxere Tornaesius, Scaliger, Casaubonus. Eadem pagina. per pisces duos mullos: quomodo legendum n/nuit Nolimerius pro veteri mulos. Noto mihi insuper nouas quasdam, & ante hunc diem inaudi-xas correctiones, probas tamen, & quo solo nomine machinator horum apud me gratiam iniit. Talis est illa loci deprauatissimi emendatio pag. 4.
Ipse Trimalcio capillatus caduceum tenebat, Arine uaque ducente Romam intrabat. Nam tenta intrabat quid esset, nemo explicare poterat. Item p. 9.Pinguissimam ficedulam inueni piperato vitello circumdatam -- σοφους. Hactenus legimus piperato vi remo piperatam. Amplius p. IO. Laruam argenteam attulit seruus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeisque laxatae in omnempartem verterentur. Collaudo de hanc cmendationem tamqu*m eruditam , mutitisque nominibus praeferendam lectioni , quae codices insedit : Laruam argenteam attulit seruus A aptam, ut articuli eIm vertebraeque locata in om-
63쪽
nem partem flecterentur. Denique p. 2. Ipse paterfamiliae, qui soleatus pila pra dia exercebatur. Editiones nostras occupat pila s suis. Verum- enimuero hujus post remi loci morbum equidem probe perspectium habeo quis AEsculapius cim uerit. Fuit is sine dubio laudatus o citauius Terra
rim , qui mihi ipsi aliquando suam hanc conjecturam suggellit, inductus tum quod in aliquibus M S S. esset stasna , tum quod Trimalcio inter
Prasinos nomen professus er l, Iurare itaque ai sim superiores castigationes quoque Marinum Si titium Tragurae em, cum olim Patavii iuris' dentiae studium absolueret, ab eodem magistro accepisse. Tot ergo rationibus inductus, si possem, in aurem Statileo infusiurarem , videri mihi ipsum totum Arbitri fragmentum ex sese finxisse tamquam araneum, ct bene facturum graue crimen quo sese commaculauit, apud Re a cae litterariae Patres Conscriptos , ct illustrissimum Venetum Senatorem deprecetur. Certe pag. x LV. sne ulla causta mentio fit Parentinorum, quos constat a Tr gurio insula &urbe Statilei patria parum abesse. Ad te nunc tandem redeo, Arnolde Claru e , longiorique dissertationi qua te sum moratus,ignoscere te obsecro. Crevit tamquam herba irrigua sub manibus, & urceum cum pararem, exiuit amphora. Qivdquid autem ejus est, non tam docendi quam emendandi causa memineris tibi csse trata. missum. Finio argumento , quod omnibus meis potentius duco: nempe viros summos, quos ex ani
tres idem penitus de hocudicare & illustrem virum
64쪽
'Iohannem Capellanum Christianissimi Regis Consiliarium: cujus singularem erga me propensionem, propter magnitudinem gaudii quo delibutus sum non me contineo quin apud te depraedicem. Numero enim eam inter prima munera, quae bona fortuna mihi largita est: nec ipsum aliter suspicio quam almae sapientiae sacerdotem, cui foco suo tamquam arae assidens , semper sacra facere,& oracula considentibus effundere videtur. Itaque si nullum alium longinquae meae peregrinationis fructum perciperem, abunde mihi sufficeret dulcis cum tanto viro conuersati': a quo numquam dis cedo, quin altum ac praeclarum aliquod recondi tar illius doctrinae ingenuaeque virtutis monitum mecum reseram, utile ac salutare futurum tota deinde vita. Vale, Vir Clarissime, & me, quod te facere confido , ama. Deus te seruet sospitetque, cum urbis nostrae columine Diserro, cujus bene
uolentiae ut me commendes, vehementer te rogo. Scr. Lutectae Kal. Febr. A. M. DC. L X V.