Hadriani Valesij histor. regii et Ioh. Christophori VVagenselij De cena Trimalcionis nuper sub Petronij nomine vulgata dissertationes

발행: 1666년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

io IOH. CI IRIST. NAGENS FILII

quodam istud Trimalcionis conuiuii supplemen- . tum, non suspicari sed citra trepidationem assirin re posse existimabam. Quod num bene, num secus abs me factum sit, vidi juclices, rationum quae sit currebant momenta inter festinandum in chartam conjicere, & ad te Arnolde clarissime perscribere visum est : ut pro ea qua polles singularido inina, hisce vel addas vel Jemas fidem, atque si δc tu pedibus in nostram sententiam tueris, popularium juvenum animos ad magna surge tes a pestilenti hoc sidere cauere sibi jubeas, nec istam latiniam Petronianae purpurae apud nos quoque si ui patiaria. Q j enim talibus nutriun tur, non magis sapere possunta, quam bene olere qui in culina habitant. Equidem nullus ignoro, periculosae plenum opus aleae esse, de aliquo scripto num genuinum aut adulterinum sit, velle pronuntiare. Nec longe quaerenda magnorum virorum exempla, qui toto hic caelo misere aberrarunt.

Opus multa eruditione, limato judicio, accurata circumspectione, & familiari, ut ita loquar, cumscriptoribus necessitudine : quo quem non tam cum vulgo ad alloquium, quam ad intima arcana admissum appareat. Quae omnia etsi in me perexigua esse sentio, acpraeterea in hac longiore peregrinatione mihi libri nulli praesidio sunt: non tamen coram Te, tam benigno rerum aestimatore hanc caussam agere resormido. Hic enim Iudaei mei mihi obuersantur, quorum in Talmudicis Digestis cum a τοῖς δεω prolata argumenta sunt, sepe mi lier aut seruus magistro responsum praeripit, cat seque bonitatis fiducia, secum aduersarium com-

42쪽

mitti deposcit. Eadem dc mihi mens : aut si in uis, jure bono utor Quiritium, quod cum lex Co nelia de Falsis violata est , persecutionem crimianis etiam cuiuis e populo indulget. Prius autem quam rem ipsam aggredior , geminis qui contra me dicunt testibus aurem nonnihil porrigam. Et

si ς im xcpulturu eos possem tamquam minus ido

neos, quod alter pro amico Typographo ex com pacto, alter Typographus pro se se, atque sic ambo in rem suam loquuntur : ne tamen habeant quod querantur , age tantisper audiamus, quo nobis commendent modo Deorum hoc munus scilicet. Sunt in ipso statim limine aliqua, quae me offendunt, quibus tamen neutiquam vacare constitui. Nolo enim operose disquirere , quae vocabuli Α νῆκδετος germana vis sit. Tolerabo quoque illum

Euripidis versum eis quod fateor aegerrime, cum certum sit Christiani eum hominis pietatem fere lacessere. Postquam enim sancto Spiritui Menai dri effatum in diuini oraculi dignitatem evehere, omnesque fideles grauiter hortari placuit,

fronte pugnans Euripidis Udiu φάλος ου

λονς non putarim nude dc simpliciter lauda re , eoque librorum frontes exornare cuiquam esse integrum. Esto, commoda molliri queat interpret tione : sed nobis caste sobrieque non sentiendum

sollim, sed dc loquendum. Alioquin uti nihil tam probe dictum, quod peruersa ingenia in prauum sensem detorquere non queant: ita quoque haud vilia tam exsecrabiles voces, quae bonum sensum

43쪽

. DISSERTATIO.

tam sanε seriem rerum gestarum, & utcunque expletas quibus illi Scriptores laborabantilacunas. At vero praeterquam quod vetera & recentia in hoc fiagia

mento apte cohaerere dicuntur, Petronianum insuper genium, ac nulli cum illo communem nitorem oe concinnitatem orationis offendi, urgetur. Ingenue fateor

majoris hanc rationem esse ponderis, si idonee pro bari queat, sed an quisquam id sit praestiturus vehementer etiam atque etiam dubito, mihi enim rem recte pensitanti, contraria omnia verisimilia apparent;& clarum certumque discrimen inter veri & simulati Arbitri orationem indicare me posse, mihimet videor. De hoc autem in progressii erimus solliciti,illud interim verbo indicandum, Tilebomeni conjecturam qua suspicatur,fieri potuisse, ut Hector Cepio novum hoc fiagmentum eMureti vetustissimo& integerrimo

codice descripserit, non satis si quid ego prospicio )

rem acu tangere :nec enim planὸ constatMuretum vnquam talem habuiss) codicem, & Petrus Daniel qui solus illius meminit, ita rem narrat, ut facile apparear, e vagis ac inc tis rumoribus eam haustam,quales sae-po viris etiam doctis imponere, nemo tam rerum humanarum ignarus est,qui nesciat:&longὶ probabilius est, credere, ipsem Muretum palam jactaturum fuisse si tale quid ei obtigisset. Sed esto, habuerit Petronii optimum codicem Muretus, quia tamen Tra-guriense exemplar ducentos amplius annos agere volunt, utique nullo modo fieri potest, ut ex Muretilibro sit expressum. Ceterum quae aduersus Tilebo-menum disseruimus, faciunt eadem ad impugna

44쪽

Scandi partes citraQuiritium sisse gium sibi praeposterὰ arrogauit.Nempe idem alta voce Crepat iacunas plerasque o hiatis quibus vulgati laborant codices , egregie hoc fragmento expleri; quis ct stilum a petroniano charaffere non abhorrere. Ad quae quia prudem Tilebomeno aut satisfecimus,aut de satisfaciei do fidem oppignerauimus, non est cur idem bis repotamus. Tantum quaedam circa ea quae alter non indicauit monere operae est pretium. Postulat nimirum is homo, ut ei credamus Marinum Statileum codicem suumprimὸ inpatria, deinde Venetiis or Patauit cum doctioribus quibusque, inprimis autem cum Iohanne Rhodio, profundae eruditionis oesolidi iudicii viro communicasse, qui omnes quantum indicant sequentia, plurimum ei detulerint. Haec autem si ita sent, quare nihil ex his quae maxime opus habemus, aut audi mus, aut videmus Quare tantorum virorum judicia sup pr. munt Cur graui & perenni se opprobrio expone re , quam illa fiagmento annectendo, eidem sibique auctoritatem conciliare malunt 3 Quid tergiversan turZQuid nos suspensos tenent Quando igitur tam sebdole, tam iniquὸ nobiscum agitur: condonabit nobis Typographus, si in eam deueniamus opinionem , nihil eum praeter atram suam fuliginem nobis Xendere,omniaque turpiter este conficta. Eccur enim alioquin, obsecro, ex bene multis Venetis & Patavinis, egregiis viris, unum tantummodo nominasset Rhodium, nisi quod is rebus humanis exemptuS, μακαριών seboim degens,de tanta contum elia quae per flagitium nomini atq; doctrinae ipsius infertur, agere non potest/Claret inter Patauinos profundae elegantiorum litterarum cognitionis virOctauius ArrariMs. Quare

45쪽

mare huic non exhibitus liber ὶ aut quare ne tuniquidem cum ista ederentur, rogatus pr. esarcturaliqua, de quo gratiosius esset ignotum fragmentum, haut grauatim cssicacem ciuς commendationem susciperet λ Ea re aut imus fallor, aut vappam hanc indignam iudicauit, cui cderam suam appenderet , eoque ire jussit, quo Volusi Annales a Catullo ablegantur. Interim certum est cum ego Patauit degerem, nihil Ferrarium de PQtroniano fragmento habuisse perspectum. Secus enim non id clam me habere voluisset, quem inter cariores admist,

ct non priuatim tantum, sed & publich propensi

fauoris crebris testi moniis est prosequutus, adeo ut& varias lectiones, Das cx optimo Apuleii MS. excerpsit, nec non alia quae in pretio habeo, ultro communicant. Quomodo autem latere poterat oritimum Virum Petronii hoc fragmentum, si cuiquam Venetiis aut Patauit, in primis Iohanni Rodio, cum quo artam quoad Deus e fata suerant coluerat amicitiam, cujusque defuncta etiam funus supremo humanitatis ossicio curauit, vel minimumsinnotui Tet3 Quemadmodum vero clauus clauum, sic nugae hic trudunt nugas. Venetorum enim &Patavinorum litteratis derelictis, Romam mox per

git noster, atque Nobilissimum Legatum fragmen tum quod impetrauerat, Doctorum in Urbe cc surae subjecisse , obque ducentorum in primis an norum aetat0m, pro libri bonitate judicatum fuisse perhibet. Elumbis est autem haec collectio, δc qua nemo unus cordatus Romae suti mihi persuadeo in potuit. ἐαυ- αἰογι eir. Nam si postremis rem poribus fraus haudquaquam facta, ideone confe-

46쪽

18 IOH. CHRIST. NAGENS EI LII

stim nulla umquam admissar Atqui non heri,aut ni dius demum tertius nati, cum qui πιαγως ali rum scrinia compilant, tum qui a se confictis: vel antiquitatis, vel magni alicujus nominis aucto itatem tribuunt: immo vero coepere cum ipsis litteris, nec prius desinent, quam omnia in priscum chaos relabantur. Plautina auctaria , Ciceronis

contra Sallustium , & hujus aduersus illum declamationes, Senecae ad Paulum Epistolae,aliaque ejus

farinae , duorum saeculorum facile aetatem agunt, neque tamen capropter fidem male ambulantem obtegunt. Sed deseramus haec, quia notiora sunt quam ut verbis opus sit : dc potius iniremur os frontemque Typographi, qui quantum apparet, reliquos mortales fungos credidit, dum incogitai ter temereque quiduis effutit. Praemisit enim Diatem stantum, dicendum erat) exemplum eius partis libri, qua Petronius Traguriensis ab exemplaribus vulgatis diuersus est, Romam ad ili trem Legatum missum: sub finem itidem diserte fragmentum hoc Statilei manu diligenter e suo veteri exemplari descriptum profitetur. Ergo si Statileus vete rem suum codicem retinuit, quomodo viri docti Romae de illius aetate tulere judicium)Si autem omnino tulere,qui fragmentum sua manu descripsit 3 Quamprimum ista inter se conciliauerit FramboliatuS, tum non amplius typothetes , sed confestim Erit mihi magnus Apolla. Nunc vero missos tandem faciam geminos praecones, atque aduersus ipsum depugnabo fragmentum decretoriis armis : & injuriam inquam Arbitri vindicabo,&dignitatem:euincamq, mala oeadulterinae

47쪽

Botae esse hoc fragmentum, ita manifestum facientibus

indicium tam VERBIs quam REBus. Ad quae digito monstranda dum me accingo , illud interea arbitrandum relinquo. annon suspectus merito nobis

est e debeat Statileus, quod solum hoc fragmentum protulerit , reliqua autem quae in suo codice leguntur suppresserit. Nam cum in aliquibus locis non tralaticia deformitate Petronius adhuc si ii signitus, saltem quidquid erat lectionum varietatis , indicare debuisset: ut haberent unde tentarent Philologi , num totam illi formam suam reddere, & omnem scabitudinem sine cicatrice delere possent. Proinde jam statim conjiciat quis , prorsus nihil praeter hoc fragmentum illum possidere

in uniuerso suo censu. Iurabat tamen simulate, Pe troniano codici haec esse inserta; ne si nuda & se parata tantum diceret inuenta, de fuco cuiuis moueretur ilico suspicio. Praeterea 3c illud mirum videri queat, quod commodii mTrimalcionis cenam fragmentum persequi tur. Nam si rem recte pensitamus, nullibi facilius planus aliquis dolum & versutias exercere poteTar. In ceteris majoris operis laborisque res fuisset,vel ad speciem aliquid subornare: hanc autem telam semel coeptam valde pronum erat pertexere .Pr parato scduplici dubitatione animo, nunc denique majoris momenti rationes inculcare satagemus.Igitur quod ad Verba attinet, aio ilia barbara, monstrosa, im-mb ne humana quidem, quae adeb fiequenter hic offendere,est imposturam prodere. E multis qua dam pe r saturam proferam in medium. Scilicet habemus babaecalis, credrae, culum, bacalusias , pala-

48쪽

Σo IOH. CHRIST. AGENS EI LII

racina, mullultarium, caldicer, mixcix, burdubasta , constremum , nesapium , cromataricas , o colaris, aecrophragiae ,seledatae, munecma, dignitos' fo,merculia,getae,mataritata, copo copilatus, chiam, Vim, cacritus, minuciolum , vaccatonem, Ducunculum, giet,eria, excartarus A, artis selium , corinia

lum, & qui alii occurrunt horribiles seni, siue ut itile est lapides cerebrum excutientes. Atque hic nemo mihi regerat, occurrisse jamdudum huic d bio utrumque hujus fabulae prologum, causando& scripturae vitio, & librariorum imperitia ista potui ste accidere : talem etiam, reliquorum quae de Petronio supersunt & aeque sordidam fuisse olim faciem: exspectare nunc Aristarchos nostros, ut in hoc puluere sese exerceant, ac palmam in medio positam consequi laborent. Nulla subiit animum obliuio: jam haec teneo memoriter : immb quod isti tam instanter stagitant, ego ambabus Vltro la

gior non tamen ideo meum eludent ictum.Ingenue fateor undecumque potius, quam ex Latio ortos

fuisse librarios, qui talia scripserint: nec fieri posse, ut homo paucula Latinorum edoctus vocabula, tam inhoneste dictiones deturpet. Bonum factum lSi tales erant, quare sui semper non exstitere similes Z Quare bene multae illae quae de Trimalcionis

cena ad nos pascendos remanserunt verae reliquiae, adeo immunes esse potuere ab omni fere labe3Nam prout istae hic exprimuntur, certant cum emendatissima quotquot exstant editionum: in ceteris at tem nulla non pagella enormibus scatet mendis.

Q odergo istud quaeso praeposterum fatum,ut tam tum quae aliunde victura, aliunde edita dudum

49쪽

erant , incolumia & compta ad nos e codice Traguriensi peruenirent λ Quare, inquam, librarii nullam exordio rubiginem affricuere, sed fidem ac peritiam suam nobis comprobant Θ QIomodo

autem tam repente cestro perciti ea membranis illinunt, quae non hominum verba sed pecudum mugitus videantur 3 Nempe hic quidem manifeste tenemus planum, qui non satis ex Arbitro nostro dia

dicerat , multa oportere una consentiant, ut men

dacium aliquod consuat. Idcirco dum γ me Petronii fragmenta pulchra atque ornata, sua autem aD

sectato situ rancoreque squalentia in hoc theatrum educit, prodit se miser sorex, & captus est: habet. Nondum argumentum de Verbis me dimittit :&quamuis inductione earum phrasium, quas Pere nius in deliciis habuit ac frequentissime ingemina uit, noster versa vice planus vel rarius quam par crat, vel numquam per suum stuporem adhibuit, formandi sese offerat occasio : sciens tamen , cum aliunde satis probationum suppetat,ista praetergredior. Quin potius suas impostori voces reddam, &vti ab omnibus ceteris mortalibus dis tinctum perfrictum tamen) vultum vocemque habet: ita & peculiarem ei esse loquendi idiotis uiri, cum quo Petronius nihil commune habeat, cum quod forsitan in seipso non agnouit, edocebo. Ne autem nimietate fastidio sim legentibus, delectu instituto quatuor inprimis loquendi modos, quibus ipse Petronius nec semel usus deprehenditur, signabo. Primim est, quando toties ineptis sine humanitatem aliquibus hominibus adimit, ct

nescio quid in locum reponit. Dixit quidem di di-

50쪽

tissimus noster Arbiter , Quid vos me iumentum

putatis esse, aut lapidariam nauem ' Hominis operas locaui, non caballi: nec minus liber sum quam vos. Dixerat quoque alibi: Ntamquam tu hominem tam infelicem vidisti. Lorum in aqua, non inguina ha-b t quibus sane nihil excogitari potuit argutius. Sed Pseudo-Arbiter seruum pecus, ineptus imitator , longe aliter & per summam verborum vilitatem ἐπιφωνη πκως p. IS. Plus vini sub mensa es fundebatur, quam aliquis in cella habet zphantasia, non homo. item p. 2i. Durae bucca fit, tinguosem ;discordia , non homo. iterum p. 23. Sed memini Sa- ium. Tunc habitabat ad Arcum veterem me pucro i piper , non homo. iterumque p. 69. At instat se tamquam rana, ct in sinum suum conspuit; codex, non mulier. Adde quod p. . Bella res Osee quite haec docet, Rostili , non magister. Proxim Einculco phrasin aliam , nimirum pD siquam, quam rei augendae causa plusquam par est aut Oportet, vstupat falsus Arbiter, verus non usurpat. Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet, P. I3. Argenti in ostiarii illius cella plus iacet,

quam quisquam in fortunis habet. sic p. M. Hereditatem accipit, ex qua plus inuolauit quam illi relictum est. pag. quoque 2 . Plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium habet. denique pag. 42. Cuius pluris erat unguis, quam tu totus es. Tertio nimis sepe deierare mihi videtur Pseudo Petronius. Putares ex natione fuisse, quae prauam tertio cuique verbo jusjurandum inte jiciendi contraxit consuetudinem. Genuinus Arbiter, etsi non omnino abstinuit, rariuscule tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION