De philosophorum scepticorum successionibus eorumque usque ad Sextum Empiricum scriptis [microform]

발행: 1875년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

intellegere. Quid enim caussae putas esse, cur ab hac ipsa disserentia demonstranda exordium sumat disserendi Quod si e , quae de Aenesidemi libro nobis servavit Photius, accuratius inspeXerimus, nonne videbimus, id agere illum, ut non modo disserre ab Sceps Academiam, sed ipsam

secum dissidere, solos vero comprobet Pyrrhonios sibi esse constantes Nonne ergo apparet, O Omnia spectare, ut recte se discessisse ab Academia demonstret Exprobratonii Academicis, quod sibi non sint constantes neque firmi in rebus persequendis, sine certa cognitionis nota, in eadem denique caussa eodemque crimine ac ceteri philosophi. Atque his omissis qui fieri potuit, ut librum, qui

exordium sumeret ab Academicorum doctrina impugnanda, ipsi viro Academico dedicaret, nisi concedamus, illum jure se ab ista secta defecisse amico persuadere voluisse et fortasse eum quoque avertere Recte igitur Zellerus i),-Haec cum ita sint , inquit, eum illi pholosophandi rationi, quam dicunt dogmatico-eclecticam Academici, qui successerunt Antiocho fuerint addicti, compulsus esse videtur Aenesidemus, ut Academia relicta se converteret ad priorem Pyrrhonis Scepsim In hac enim sola satis praesidii esso credebat, quo depelleret illam praecipiendi inclinationem, quae

ad extremum occupaverat Carneadis Scepticam rationem. Hoc vero tenendum, eam discessionem laetam esse ipsius Antiochi aetate, minime vero ineunte primo P. Chr. Saeculo.

Si denique rem totam paucis verbis licet repetere, Timonis et Lacydis tempore et postea eadem fuit Academicorum et Scepticorum doctrina et secta quum vero Academidi magis magisque se converterent ad praecipiendi rationem ii, qui retinuerant Pyrrhonis doctrinam, eum Vindica Verunt. Ρostremo quum Antiochus Academicus fere totus transiisset ad Stoicorum praecepta, Aenesidemus

Academia relicta ita rediit ad sinceram Pyrrhonis rationem, ut non consisteret in ea, sed per

illam quasi via recta se conferret ad Heracliti philosophiam D. Hoc denique adjiciendum putamus, ex nostra quoque sententia servari illis enodoti verbis sap. L i0g. IX, Io) διελιπεν η ἀγωγ ν κτλ. integram vim Suam. Ex ipsa enim nostra sententia ab obitu Timonis usque ad Carneadem et tolemaeum, per quod temporis spatium eadem erat Academicorum et Scepticorum doctrina, secta Sceptica ab Academica non fuit se juncta neque diversa. Et hoc tantum efficitur ex illis verbis, ab obitu Tim0nis usque ad Ptolemaeum propriam Scepticorum Sectam non fuisse, nihil vero de aetate neque Ptolemaei neque Aenesidemi. Neque illud excluditur Menodoti verbis, amplexatos esse quosdam, licet Academiae essent addicti, magis Pyrrhonis instituta quam Academi

corum Praeceptu.

cap. VIII.

At hi fortasse aliquis dixerit, temporum rationem

ipsam nostrae officere sententiae. Pyrrhone enim usque ad Aenesidemum sex tantum numerari Successores Timonem

Euphranorem Eubulum Ptolemaeum Heraclidem Aenesi demum, OSque cum a Pyrrhonis obitu usque ad Aenesidemi praeterierint plus quam ducenti anni, pauciores esse quam pro tanto temporis spatio. Sed hic primum illud monendum, a Ptolemaeo usque ad Aenesidemum nullam ex temporum ratione exoriri difficultatem Ante Ptolemaeum autem, cum Pyrrhonios non tam propriam Scholam, quam Academiae partem fuisse dicendum sit,

quumque neque quando natus sit neque quot annos vixerit Euphranor pro certo, quum nullum servatum sit testimonium,

22쪽

possimus comprobare, ob has ipsas caussas certam atque firmam confici non posse temporum rationem, facile quis intellexerit. Neque tamen illud praetereundum, neminem esse quin inter mortem Pyrrhonis et Timonis triginta quinque vel quadraginta annos intercessisse concedat. Itaque huic difficultati, quae petitur ex temporum ratione, non eam inesse vim putamus, qua nostra infringatur sententia. Neque ex illis verbis Aristoclis h. θεοῦ καὶ rρωχὶν Αἰν ησιδι μος τις ἀναζωπυρεῖν γηρξατο τὰν γλον τοὶπον, argumentum sumi posse ad nostram sententiam refutandam, efficiemus cum de ipsius Aristoclis testimonio agemus ).

cap. IX.

Jam vero, quum quo tempore suerit Aenesidemus satis habeamus exploratum, illud quoque apparet, fieri non OSSe, ut post Aenesidemum continuam fuisse eepticorum suo cessionem dicamus. Quod ut certis antiquitatis testimoniis confirmemus restat. Qua in re illud praemonendum est, omnia argumenta, quibus post Aenesidemum desedisse Scepticorum successionem evincitur, plurimum conferre ad stabiliendam nostram de Aenesidem aetate sententiam. In enumerandis vero atque explicandis antiquitatis testimoniis hunc tenebimus ordinem, ut primum ea asseramuS, quae petuntur ex Sexto Empirico, deinde quae ex reliquis antiquitatis auct0ribus, tum quae ex ipsius Scepticorum rationis natura, denique ea recenseamus, quibus Aenesidemum lasetasse ne ullam quidem, non modo Scepti eam Seholam instituisse comprobatur.

Ap. Euseb. l. c. cs Saisset. l. c. pag. 25. Zeller. I. c. V, p. 7 adn. I. ruit ter. l. c. IV, p. 286, adn. . res infra c. I.

cap. X.

Atque Sextus Empiricus aperte duos Seepticorum ordines

distinguit, quorum unum antiquiorem, alterum recentiorem nuncupat Haec enim scripta sunt apud illum':Παραδίδονται τοίνυν συντi9ως παρα τοῖς αρχαιοτίροις Σκεπτικοῖς τροποι, δι' ων ἐποχῆ συνάγεσθαι δοκεῖ δεκα τοναριθμον, ους καὶ λογους καὶ τοπον συνωννιιως καλοἐπιν οἱ δε νεώτεροι κεπτικοὶ παραδιδοασι τροπον τῆς ἐποχχης

' τε - Aenesi demum vero non in recentiorum, sed antiquiorum numero aesert h καθάπερεδε 'αμεν τον παρὰ φ Αἰνησιδήμι δεκα τροπους ἐπ ιυντες) os enim decem modo Aenesidemum non

recensere more autum historicorum neque esse dicendum,

collegisse eum et comprehendisse, quae protulerant antiqui0res Sceptici ad dubitandi rationem confirmandam, Sed ipsum decem modos et non alios adhibuisse ad dogmaticos phil08ophos confundendos, satis superque apparet e his Aristoclis iap. iuseb. l. c. XIV, 18 verbis Onoxaν εμλὶν Αἰνησίδ/ημος εν ῆ ποτυπωσει τον εννεα διε Saepius igitur illis utebatur τροπους, κατα τουτους θαρ ἀποφαίνειν αδ χηλα πράγματα πεπείραται. ποτερον

αντον νωμεν κτλ. Minime igitur in dubium licet vocare, quin Aenesidemus in illorum, qui usi sunt decem modis,' Hypot. I, 36 164.

' Egregie sallitur Ritterus, qui l. c. pag. 292 Aenesidemum aperte Sent. yp. I, 222 unum ex recentiorum Scepticorum principibus nominari dicit is infra c. XVII. Adv. Log. I, 345. Aenesidemum nullam quinque modorum habuisse notitiam, demonstrabimus, ubi de antiquiorum et recentiorum Scepticorum ratione dubitandi de omnibus pauca erunt dicenda.cs infra c. XIII.

23쪽

i. e. in antiquiorum Scepticorum numero sit ponendus. Quod si Sextus, quem quasdam doctrinae suae partes XAenesidemi libro petiisse satis apparet i), duobus tantum Scepti eorum ordinibus statutis in antiquiorum Scepticorum ordine posuit Aenesidemum, id quare fecerit, quid putas esse caussae nisi quod post illum defecit Scepticorum successio Illo enim tempore eam esse interruptam, etiam temporum edocemur ratione. Eam vero caussam ut in illis

decem dubitandi modis esse positam statuamus fieri nequit, cum Sextus ipse dicat, non omnino rejicere Scepticorum recentiores illos decem modos, sed ut iis interdum, si ad

rem esse videatur.

Aliorum deinde arm mentum inde petitur ex Sexto, quod ipse innumeris fere locis, qua est animi sinceritate,

se non Suam, Sed cholae sive reliquorum Scepticorum doctrinam in medium proferre confitetur, neque tamen usquam nomen ullius exhibet auctoris. Quotiescunque vero aliquod argumentum infert ex Aenesi demi vel imonis libris petitum, nunquam non nomen utriuS-que apponit '). X quo quum appareat, alia ratione uti

Sextum, cum agit de Aenesidem et Timone, alia, cum de ceteris iisque recentioribus Scepti eis, quis ejus rei aliam

ἐλεγχειν τὴν τῶν δογματικῶν προπετειαν. Quare apparet, non attingere mentem Scepticoriam auctores recentiores sere omnes, qui illos decem modo ad quinque esse redactos putant. s. Zeller. l. c. V,

p. 27 irandis. l. c. II, p. 208. ' cf. Hypoti I, 180 210. 222. I. 138. adv. Log. I, 345. 349. II, 8 40 215. 234. adv. hys I, 337. II, 38. 216. 233. adu Eth. 42. Hypot. I, 223. adv. Log. I, 8 10 30 adv. hys I, 57. II, 197. adv. Eth. 1. 20. 140. 141. 164. 7l Qv Grammat. 53 305 adv. Geom. 2.

reppererit caussam, quam quod ut imon, ita et Aenesidemus ad aetatem a recentioribus Scepticis longe remotam est referendus' Nam Sexto solius Aenesidemi, non recentiorum scepticorum libros praest, fuisse, aut neminem Sceptica doctrinae laude Aenesidemum aequasse, qui tam imprudens est ut audeat dicere, cum Sextus ipse i Menodotum conferat cum Aenesidem ' Quare hoc statuendum esse Iutamus. Sextus cum totam vellet comprehendere Scepticorum rationem, etiam ab illis Scepticis, qui tempore superiore fuerant, rem repetiit eorumque doctrinae auctores Timonem et Aenesidemum adiit Cum vero diversam esse ab Academia Scepticam doctrinam vellet demonstrare, non erat satis nominare sui temporis Scepticos, nisi illi licebat compellare eos quoque, qui Academicorum praeclarioribus fuerant aequales no quidem patet ex Sexto non cum recentioribus Scepticis, sed cum imon et

antiquioribus Aenesi demum esse componendum. Tertium denique argumentum, quo comprobatur, AeneSi

demum a recentioribus Scepticis esse sejungendum atque ad antiquiores referendum, inde efficitur ex Sexto Empirico, quod si Aenesidemus movam instituisset Seopticae philosophiae scholam, discipulos ejus nescio quo pacto brevissimo tempore parentis sui doctrinam reliquisse Hicendum isset Nemo inim Scepticorum recentiorum usus est illis octo modis, quos exhibet Sextus )iisque Aenesidemum illos refutasse tradit, qui cau8Sam 8Se autumabant. terraro quoque nobis iecurrunt illi decem Aenesidem modi ), passim vero quinque Scepticorum recentiorum Sane quidem Sextus ab nonnullic tradi dieit ill0s cto locos, auctorem autem, qui eos exhibeat, neminem' es Hypot. I, 222. ' Hypot. I, 180 s.' In tribus Hypobposeon libris sex tantum locis unu alterve invenitur adhibitus es II, 25. 26 45 55 74. III, 50.

24쪽

habet nisi solum enesidemum. Quinque vero illos recentiorum Scepticorum modos ipse sufficere concedit ad e0s quoque confundendos, qui alicujus rei caussam essedisserunt i).

cap. XL

Non desunt alia antiquitatis testimonia quibus adducimur, ut Aenesidemum in antiquiorum Scepticorum

numero referendum 88 Statuamus neque secernendum ab

omni cum Timone conjunctione. Atque Diogenes quidem Laertius Aenesidemum et conjungit cum Timone* et inter eo recenSet, qui omnes vel Pyrrhonis ipsius discipuli vel paulo post eum fuerunt; quare ne illum quidem prorsus ab istis removere licet longo temporis intervallos). ristocles autem nominatis Pyrrhone et Timone Scepticorum, qui ipsi erant noti, ultimum posuit Aenesi demum ). Qua in re hoc probe est notandum, Aristoclem non leviter tantum attigisse Aenesidemum, sed commemorare illius et dubitandi modos quos nescio quo pacto novem numero esse dicit et malas elementorum rationes ). Hoc igitur

sacile intellegitur, earum rerum auctorem AenesidemO non aequalem Sed posteriorem fuisse. Cum autem haec adjungat Aristocles: καὶ σχεδοι οἱ χῖ, κράτιστοι δοκουντες εἶ - των την δον βεβαδικοτων ταυτηὶ εἰσὶν Ουτοι, atque intellegat Pyrrhonem Timonem Aenesidemum, tria jam satis

' Plitra hac de re id infra. c. XIII. cf. IX, 107 τέλος σε οἱ Σκεπτικοί φασι τὴν ἐποχην, ν σκιας

dilucide indicantur primum cum lyrrhon et almone componendum esse Aenesidemum deinde alios quoque notos fuisse copii eos, qui cum fuerint minoris dignitatis, praetereuntur; Menique haec omnia, quae refert de Scepticis Aristocles, non ad illum ipsum, sed ad aliquem ejus auctorem referenda esse. Cum enim Aristoclem ab anno circiter centesimo seXagesimo Sque ad centesimum Onagesimum

p. Chr. fuisse constet i), qui fieri potuit, ut in Sc0pticorum Principum numero meque referret Menodotum neque Agrippam dam integrum prope praeterierat Saeculum, postquam invenerat ingrippa illos quinque recentiorum Seepti eorum modo dubitandi Quibus modis cum in recentiorum Scepticorum ratione, neglectis illis decem primae partes sint tribuendae ), qui factum esse putas, ut omitterentur ab Aristocle, nisi concedamus, eum apud suos auctores illos non invenisse' Quis ergo dubitaverit, 'uin ea quae tradit de Scepticis Aristocles mutuatus sit ex auctore quodam qui fuit tempore multo superiore ')3 Hoc Aristocles ipse prodere videtur Cum enim plura rettulerit de Aenesi' cf. Zeller. l. c. IV, pag. 702 s. et indie. Scriptorum, quorum

libris usus est ing. 6. cs supra c. X.

' Verisimile est, Aristoclem suam de Scepticis doctrinam debere Dioeli Magnesio, id qu0d proxime ad verum accedit, cum et Diogenem ea quae tradit de antiquioribus Scepticis, petivisse ab eodem Dioelua Nitgschio demonstratum sit. Illa enim apud Diogenem IX, 109):'Ἀπολλωνί ης ὁ Νικαεν ὁ πρo bιῶν Waelismuth: παρ' μῶν, quod vertere non licet per .popularis noster praesertim cum Nicaea urbs sit Bithyniae, Laserte Ciliciae, itaque omnino caret sensu, et risπρψω μῶν εἰς Οὐ ίλλους πομνημύτιον si προσφωνει πιβερίω Καίσαρι . . non Diogeni, sed Diocli conveniunt, qui priore parte primi P. Chr. saeculi fuit. cf. Nitetsch in Mus Rhen. nov. XXIV, p. 206).Jam vero Aristoclem eodem fonte usum esse ac Diogenem, ipse satis aperte indicat, quippe qui eadem ex eodem auctore, Antigono Carystio, hausta referat. AEL Aristocl. Euseb. l. c. et Diog. IX, 1. 62. 6.

25쪽

demo ex ejusdem libro, tamen ad extremum lio exhibet. Αἰνύσιδν ριός τις, quod vix recte intellegas nisi exscriptum esse dicas in judicio ex aliquo libro Quae cum ita sint, cum Aristoclem et alios novisse Scepticae doctrinae addictos et suam Scepti eorum notitiam alicui antiquitatis auctori debuisse constet, jam illud quoque apparet, quomodo intellegenda sint illa ristoclis apud Eusebium: Miiδενος

Ex his enim verbis minime efficitur post Timonem vel paulo post ipsum atque multo ante Aenesidemum defecisse Scepticorum successionem ). Atque primum post ipsum Timonen eam non defecisse, apparet ex Sotione ). Quare si haec verba ita intellegenda putaverimus, ut iis defecisse aliquando Scepticorum successionem significari dicamus, nulla iis fides erit habenda, quippe ex quibus post Timonem ipsum laetani esse eam defectionem sit statuendum. Deinde Pronomen isai τῶν potest referri aut ad imonis illos, qui nominantur ante illa ipsa verba atque ex iis tres Versus exhibentur, id quod comprobatur hisce verbis: Αἰνησι- dxὶμ0ς τις ἀναζωπυρεῖν ν ρξατ τον θλον τουτον aut ad Pyrrhonem et Timonem, de quibus loquitur Aristocles. Quod si pronomen Dιων referendum putaveris ad illos atque totum locum ita intellegendum, ut neminem ante Aenesidemum rationem habuisse dicas convitior i istorum in alios philosophos congestorum, iam nullius momenti est ad Scepticorum successionem definiendam. Si ver pro-' Si quis verbis insistendum putaverit, non dicitur Aenesidemus

revera resuscitasse Seepticam rationem, sed hoc tantum conatus 88e,

id quod disputation nostra comprobabitur res infra c. XIV XV. ' cf. Zeller. l. c. V pag. 2, adn. 1 et pag. 7 adn. l. Hoc ne uno quidem verbo indieat Aristocles irandis. l. c. II, p. 197 adn. l.

homine Dτω significari censueris Pyrrhonem et Timonem,

illud μηδενος 1πιστρα φεντος duplici modo potest in tellegi, illos aut a nullo esse impugnatos aut nullos

invenisso discipulos . Quod si illos non esse impugnatos statueris, idem erit dicendum, nihil valere hunc locum ad quidquam de Scepticorum successione definiendum; sin nullos habuisse discipulos, prorsus a vero absunt illa

verba Nam Pyrrhonem ituros habuisses discipulos nemo est qui neget Aristocles ipse i Nausiphanem appellat

Pyrrhonis discipulum) et imonem quattuor nactum esse discipulos otio testatur*) Jam vero quidquid sentiendum putaveris, illis utique verbis: Mἰx isurisιος τις ἀναζωπυρεῖν ηρξατο υνυθλον τουτον, si ita sunt intellegenda, ut dicamus primum resuscitasse Aenesi demum doctrinam Pyrrhonis aliquantum temporis exstinctam, ne minima quidem potest haberi fides, cum hunc honorem deberi Ptolemae Menodotus gravissimus sit auctor ) Quae cum ita sint, cum

nobis sit 'ligendum, rutrum aristocli legemus fidem an ita intello gamus illius verba, ut ei fides possit haberi, quum nihil sit caussae cur Aristoclem fide indignum existimemus, ita explicanda sunt

Illius verba eum non exstinctam esse post Timonem vel paulo post eum Scepticorum doctrinam et successionem dixisse statuamus, sed aut neminem impugnasse nec Pyrrhonem nec imonem, aut neminem Timonis illorum habuisse rationem ante

'e' ' i', Cum autem Aristocles jam antea nominaverit Aenesidemum praeter Pyrrhonem et Timonem atque' p. useb. l. c. XIV, 20: Epicurum tradit audivisse Nausiphanem Pyrrhonis discipulum sἴστερον σε καὶ Ναυσιφάνους του Πυρ

' Diog. Laert. IX, 115. Diog. agri. l. e. Id quod no vis quidem verbi , ἐπιπιρα-ναι significat.

26쪽

eum secisse dicat, ut reviviscerent istae sordes, nobis quidem propius videtur accedere ad verum, totum illum locum intellegendum esse de Timonis illis atque dicendum, enesidemum primum illis usum esse in libris suis. Quod si concesseris, hoe licet statuere, omnia quae nobis On Servata sunt Timonis illorum fragmenta, ad unum Aenesidemum esse referenda Illa denique verba εχθε καὶ πρώγην nullius sunt momenti ad definiendam enesidem aetatem, cum tribuenda sint non Aristocli, sed ejus auctorii). Quare ex Aristocle quoque satis dilucide cognoscitur, Aenesi demum ab recentioribus Scepticis esse segregandum atque referendum ad aetatem multo superiorem.

Jam transeundum nobis est ad evolvendos Latinorum auctorum libros. Ex iis autem testimonia, quae pertinent ad rem propositam, exhibent M. . Cicero et L. Seneca. In quibus testimoniis explicandis invertendum nobis esse

putamus temporum ordinem, cum certum et clarum sit Senecae testimonium, Ciceronis autem nostrae sententiae magis contrarium quam consentaneum videatur. Atque id

est Senecae testimonium, quo jam nulla relinquatur dubitatio, quin quo ipse erat tempore defecerit Scepticorum Successio. Ille enim Academici , inquit, et Veteres et minores nullum antistitem reliquerunt Nuis est qui

Quid conserat ad proprium sensum verbi Oθες καὶ πριυνγνservandum, si reserantur ad Aristoclem ipsum, apud illos, qui Aenesidemum ineunte primos Chr. saeculo fuisse dicunt, non intellegimus, cum ipsi Aristoclem fuisse exeunte saeculo secundo concedant. s. Saesset.

l. c. p. 25, qui innititur illis verbis contrarium sentit Ritterus l. e. IV, p. 286, adn. 2.

tradat praecepta Pyrrhonis' i)3 Quum autem Senecam eum librum, qui inscribitur quaestiones naturales, ab anno sexagesim Secundo usque ad sexagesimum quintum p. Chr. scripsisse constet, si cum Zellero post Eubulum intercisam esse Scepticorum successionem statuerimus, vix quis poterit intellegere, quomodo fieri potuerit, ut Seneca neminem illo

tempore tradere tyrrhonis iraecepta diceret Si inimSextum Empiricum, ut supra demonstravimus qua in re a nobis stat ipse Zellerus), anno ducentesimo decimo mortuum esse statuerimus atque qui ante illum scholae Scepticorum

praefuerunt, sorum unicuique vicenos quinos annos esse

tribuendos jam anno tricesimo quinto . Chr. Aenesidemum exstitisse erit dicendum, integra scilicet aetate antequam librum suum scripsit Seneca Qui igitur fieri potuit, it Seneca ne nomen quidem noverit Aenesidomi ram urbs Alexandria adeo delituit, ut quid ibi ageretur, Romae penitus ignoraretur An Aenesidemus, cui non ultimum locum inter Scepticos philosophos esse tribuendum ' omnes consentiunt, tanta obruebatur oblivione, ut ne notitia quidem nominis illius Romam perferretur Iam vero si illiad Onsideraverimus, secundum ipsius Zelleri sententiam Heraclidem et Ptolemaeum nullo interiecto temporis intervallo antecessisse Aenesidemo, cum iam Ptolemaeum rosessum esse Seepticam doctrinam ex Menodoti liqueat testimonio riuare tandem adductus est Seneca, ut neminem illo tempore

' Quaest nat. VII, 32. 2. Hunc locum prorsus neglegit Saesse-tus. - Nullius quidem momenti esset hoc Senecae testimonium, si et Aenesidemus et recentiores Sceptici abjecissent nomen Pyrrhonis. Hoc vero nomen retinuisse et Aenesidemum et Scepticos recentiores, ex ipsis patet cum Aenesidemi tum Sexti Empirici librorum inscriptionibus. Πυ ὐώνειοι γοι - Πυρρωνειοι ποτυπιυσεις

sive mήῆι υνεια)I' Num suo jure hunc locum obtineat, videbimus infra c. XIV. XV XVI.

27쪽

tradere Pyrrhonis praecepta diceret, quippe quae jam ex annis multo plus quam quinquaginta tradi coepta essent 2 Ex quibus angustiis ut se extorqueat Zellerus eo adigitur, ut Scepticorum post Aenesidemum singulos brevi tempore dieat scholae principatum tenuisse i), id quod non solum nullo confirmatur testimonio, sed sacile infringitur et diluitur.

Menodotum enim ante annum centesimum quinquageSimum

p. Chr. fuisse ex Galeno collegimus; quare efficitur, X ipsius Zelleri sententia et Herodoto et Sexto tricenos annos esse tribuendos. Nisi igitur aut Senecae fides est neganda aut prorsus delituisse Alexandriae Aenesidemum dicendum, jam nihil restat, quam ut Senecae temporibus neminem tradidisse praecepta Pyrrhonis atque Aenesi demum tempore multo priore fuisse et post ipsum Scepticorum successionem defecisse

statuamus.

Ciceronis autem testimonia minus certa atque, Si quis leviter tantum ea attigerit, contraria nostrae sententiae SSevidentur. Quae Omnia, ne quam praeterire videamur difficultatem, hic apponimus: Fuerunt etiam alia genera philo- Sophorum, qui se omnes sere Socraticos esse dicebant, Eretricorum, Herillorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum; sed

ea horum vi et disputationibus sunt jam diu fracta et exstincta ). Pyrrho Aristo Herillus jam diu ab-jocti. Quae quod Aristoni et Pyrrhoni omnino visa

sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte jam pridem contra eos desitum est disputari . Jam X plosae ejectae

me sententiae Pyrrhonis Aristonis erilli quod in hune

orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt,

l. c. V, P. 7 adn. I. ' De orat III, 17, 2. Hunc unum locum exhibet Saessetu l. c. p. 23. cs it ter. l. c. IV, p. 283 irandis. l. c. II, p. 198.

adhibendas omnino non fuerunt i) Ita propria est ea praecepti Stoicorum Academicorum Peripateticorum quoniam Aristonis Pyrrhonis Herilli jam pridem explosa sententia est, qui tamen haberent iis suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, it ad officii inventionem aditus esset ) ,Hae sunt sententiae, quae stabilitatis aliquid habeant, nam Aristonis Pyrrhonis Herilli non nullorumque aliorum evanuerunt .). Quo locos si quis accuratius inspexerit, Ciceronem ipsum paulatim in mitius sententiam suam commutasse intelleget.

Si enim eum locum, qui exstat in libro tertio de oratoro qui liber scriptus est anno quinquagesimo quinto a Chr.), cum iis contuleris, i qui sumpti sunt de libris decem vel

undecim annis post conscriptis, aliquam deprehendas differentiam. In illo enim libro non nulla philosophorum genera dicit fracta esse et exstincta , in his vero, heos esse abjectos desitum esse contra eos disputari seeorum sententias non esse adhibendas ad disputationem nihilquo habero stabilitatis Hoc quidem certo apparet ex hisce Ciceronis locis, ex multo jam tempore neminem iontra Sceptico disputasse, quod majorum exemplum ipse imitatus est Cicero inique contra Aenesidemum ipsum nequo unquam quisquam Hisputavit nullum enim ijus rei reperitur vestigium neque potuit disputare, quippe cum ne ipse quidem constiterit in Sceptica doctrina ).

Deinde illud non praetermittendum, quod Aenesidemus, quum ficero 'criberet libros te iratore, fortasse jam e vita decesserat. Denique omnino mom potest negari, fieri potuisse, ut Cicero ipse illis jam scriptis certior fieret de Aenesidemo Ioc quidem est concedendum, iam vim

3 Fin. II, 11 35 13. 434 V, 8. 23.

28쪽

non inesse his locis, ut certi quidquam ex iis possit constitui.

Quacunque autem ratione eos quis judicaverit intellegendos, nunquam illis nostra sententia, qua Aenesi demum fuisse statuimus usque ad annum circiter se Xa-ge Simum a Chr. atque post illum defecisse Scepticorum Successionem, poterit explodi.

cap. XIII.

Atque jam ex ipsa Scepticorum antiquiorum et recentiorum doctrina diversitate intellegitur, Aenesidemum non eidem aetati esse attribuendum ac recentiores Scepticos.

Ea qualis et quanta sit disserentia, qui illos decem modos, quos tradidisse enesidemum Sextus' est auctor iisque tota nititur antiquiorum Scepticorum doctrina et instituta, contulerit cum illis quinque Agrippae ), a quibus pendent Sceptici recentiores, lacile intelleget. Qua in re hoc quoque

notandum est, hos quinque modos notos non fuisse Scepticis antiquioribus, recentiores illos decem aliquatenus retinuisse)). In explicanda autem hac illorum decem et quinque modorum disserentia plurimum prosecit Ritterus ), quem ita sequemur,

ut ex ipsius doctrina nostram confirmemus Sententiam.

Atquo Sceptio antiquiores id imprimis studebant, ut ea,

quae homines sensuum fide innixi vera certaque habere solent, nullis rationibus confirmarent, ea vero, quae Videntur incredibilia, assererent atque defenderent. Haec enim ut argumentis undecunque collatis adem atque illa fide digna esse viderentur h), omni vi nitebantur efficere.

Itaque riceptici antiquiores, ques hominum animi tunc

temporis erant propensi sensuum fidei opponebant caussas ratione petitas vivo factum est, ut decem illorum modi ad unum sere omnes spectarent ad sensuum fidem impugnandam D. Recentiores vero Sceptici partes minimas tribuebant illis decem locis atque eos constituebant, quibus imprimis impugnaretur omnis cognoscendi rationeque ullam esse viam demonstraretur qua sine viti cognosci ac tradi possent praecepta. Ita recentiores Sceptici, cum iidem nec penitus adicerent illo. decem modos, id sunt consecuti, ut ad quamdam perfectionem perducerent Sceptica instituta tum enim antiquiores Sceptici

sensuum labefactassent idem recentiores autem nullam esse comprobare niterentur neque cognoscendi neque comprehendendi viam, qua quis posset ad veri cognitionem pervenire, id est essectum, ut jam nullum ex Seepticorum retibus pateret effugium. Illud tamen cum Rittor, est

tenendum, has tum diversas disputandi contra ceteros philosophos rationes non temere nec fortuit esse invectas, sed profectas ex diversorum temporum studiis, quibus factum est, ut Sceptici antiquiores e converterent ad impugnandam apparentium fidem, recentiores ero ipsis apparentibus, quibus, ne essent inertes, in vita obsequendum esse dicebant ), acquiescerent atque omnem scientiae pervestigationem, quae ultra illa vellet progredi, quasi inanem laborem ejicerent. Ea enim imprimis fuit antiquiorum et recentiorum Scepticorum diversitas, quod illi, ut omnem iertam tollerent cognitionem, sensibus didem mon esse habendam

Hi e . a mi, hi vero id potissimum impugnabant, udi a m eis si

rationem iam, qua rub iis, quae is ensibus apparent. transire homines possent ad certant

earum Ierum cognitionem, vivae sensibus mon cs immermanni descript philos Pyrrhon. Prop. Erlang 18413 p. 5. 20. 21.' Sext. mp. Hyp. I, 21 s. et passim.

29쪽

apparent. Itaque ullam conformari posse negabant artem et disciplinam. Hoc profecto satis apparet, non iisdem temporibus illatas esse illas tam diversas disputandi rationes Aenesidemum vero in antiquiorum Scepticorum numero esse referendum cum jam supras confirmaverimus Sexti Empirici testimonio, ejus aetas quin temporis intervallo a recentiorum Scepticorum sit disjungenda, nulla jam erit dubitatio, si illum ne novisse quidem, non modo adhibuisse quinque horum modo demonstraverimus. Atque in promptu est demonstratio. Sextus enim Empiricus, cum rettulit octo Aenesidem modos, quibus impugnabat atque convincebat eos, qui caussam esse dicebant, haec adjicit Aenesidemum ipsum concessisse fieri posse, ut locis quibusdam mixtis, decem illorum composition constitutis,

nonnulli caussariam defensores redarguerentur. SeXtus vero

sufficere arbitratur ad omnem caussam tollendam illos quinque modos, id quod revera sic se habere iis, quae sequuntur, comprobat*). Neque quisquam recentiorum Scepticorum usus est illis octo modis. Nonne igitur luce est clarius, Aenesidemum ne ullam quidem notitiam habuisse illorum

quinque modorum Agrippae Agrippae enim quin sint tribuendi, in dubium non licet vocare.). Quod si cum Rittero aliisque Aenesidemum ineunte primo . Chr. Saeculo fuisse statuerimus, non ita multo post exstitisse Agrippam, paucis habemus comprobare Bitterus enim ipse' illos duos dubitandi modos, qui exstant apud Sextum Empiricum ) ad Menodotum reserendo esse lutat Itaque

δημος καὶ καπια τινας ἐπιμίκτους τροπους, ξρrημένους ἐκ τῶν προειρημένων, διαπίπτειν ἐνίους ἐν ταις αἰτιολογίαις τύχα σήν καὶ οἱ πέντε τροποι τῆς ἐποχῆς ἀπαρκοῖσι προς τὰς αἰτιολογίας. ἐντοι ἀλκτλ.

l. c. IV, p. 207.

qui quinqne illos invenit. Menodoto prior uerit necesse

est. Mum fit, Agrippam dortasse jam Zeuxidi duisso

aequalem sit dicendum 1) Qui igitur fieri potuit, ut diversissimae disputandi rationes iisdem fere temporibus in eadem secta exorirentur An tam subito ac tam funditus hominum studia si rerum ordinem putabimus isse Mutat, primo p. Chr. saeculo idque spatio annorum sere quinquaginta 3 Quis est qui hoc et velit edi possit comprobare ' Quare aut illud est demonstrandum, Aenesidemum non retinuisse neque adhibuisse rillos decem modos quod fieri nequit, immo contrarium constat ex Sexto et Aristocle), aut concedendum, illium recentioribus Scepticis non esse adjungendum, sed ad tempus multo superius referendum. Nisi quis igitur Aenesidem velit tribuere philosophandi rationem,

quam eum esse secutum nullo probatur antiquitatis testimonio ), nostram sententiam tenemus esse recipiendam. At

Saossetus' ex ipsius Sexti loco efficere conatur, Aenesidem doctrinam amne aliquid habuisse doctrinae recentiorum Scepticorum illa enim contineri eum ex quinque dubitandi modis, quo omnes dere ueliqui pendeant. illum scilicet, quo omni rejiciuntur ad progressum in infinitum. Sed egregie fallitur aessetus: totum enim illum locum minime licet tribuere 'enesidemo. Nam quae sequuntura ecl. 8, ea non esse Aenesidemi, jam inde apparet, quod feci 50 nominatim infertur ille modus is quinque recentiorum Scepticorum, quo onini ad progressum in infinitum rediguntur' Neque sero Hesunt aliae uationes. quibus

cs infra c. XXXII. ' cf. immermann. l. c. p. 2l: Nullum invenitur vestigium, quo indicetur, antiquiores Scepticos cognoscendi rationem ip8am impug

' l. c. pag. 1.

οἱ τως εἰς πειρον οἰχομένης της -σεως ἀνευρετον γίνεται το ἀληθές.

30쪽

illud satis superquo possit comprobari. Et primum Sextus ipse diciti), virtute δυνάμιει quidem Aenesidemum quoque similes solioιοτροπονς inserre dubitandi rationes. Ea

similitudo cognoscitur in iis, quae leguntur ecl. 40 47. magnam enim exhibent similitudinem eorum, quae continentur secti 17-36), minime vero in iis, quae sect 48-54. Deinde plurimum differt ipsa locutio; nam secl. 40-47. mirum brevitatis studium deprehendas, multam in latum

diffusionem secl. 8-54. um secl. 47. Verbis: ον αραεστι τι ἀληθες aperte insertur conclusio. Postea cur dixerit Sextus Aenesidemum kδυνάμιει similes inferre dubitandi rationes, si eandem iisdem verbis intulit, non possumus intellegere. Maxime denique eo exeluditur aesset sententia, quod feci. 48-bl agitur de caussa, quam nullam SSe Aenesidemum propria quadam ratione confirmasse jam satis est demonstratum Sextus eodem utitur argumento, quod

jam exstat Hypot. I, 86. Η0 vero loe illud Sexti non

Aenesidem esse, satis superque apparet . Quae cum ita Sint, cum omnibus indiciis eum locum feet 48-5l Sexti ipsius, non Aenesidemi esse appareat, prorsus ejicienda est aes set sententia atque illud dicendum, jam ex ipsius

Aenesi demi doctrina apparo re. illi nihil esse

cum recentioribus ricepticis commune et ejus

aetatem ad tempus superius referendam i).

Atque jam eo processit nostra disputatio, ut innixi historia fide Aenesidemum nullam scholam instituisse demonstremus, cui aliquantum dignitatis sit tribuendum. Quod

confirmatur cum Ciceronis testimoniis, quae supra attulimus, tum ipsius philosophiae cursu Muandocunque enim novus aliquis exstiterat thilosophus inovamque professus erat

doctrinam, multi ad eum confluebant discipuli ei tu adhaerebant io et in Pyrrhone et in imone animadvertere licet, idemque accidit Zeuxidis vel Antiochi aetate, cum

resuscitaretur Scepticorum doctrina Ta enim est h0minum natura, ut ipsa cujusque ae novitate animi eorum alliciantur atque capiantur. licet ion nunquam ad tempus retineantur. Quis vero nominaverit discipulos Aenesidemi 3 Unius nomen potest recenseri ex Diogene, Zeuxippi, de quo praeter nomen prorsus nihil usque ad nostram pervenit memoriam. Quodsi quis dicendum putaverit, indeo non commendatam meque probatam isse cillius demporis hominibus resuscitatam ab Aenesidem Pyrrhonis doctrinam, ut unus tantum isque plane ignotus sectator eam ampleXatus sit, num putas suturum fuisse, ut paulo post magis commendaretur atque probaretur Immo vero illud erit dicendum, Aenesi demum inter antiquiores Sceptico S

easdem fere partes suscepisse, quas inter recen ' Ad quantum temeritatis sine ullo certo judicio progrediatur

Saessetus in doctrina Aenesidemi vindicanda, ex his ejus verbis licet intellegere l. c. pag. 8): Nous avons dono te roit de nou servirde Sextus our clatris es cotec obscur et combier te lacunes de I argumentation 'Aene sideme, et ui endro ainst out a sol savigueu et a clarte. Hoc jus non habet, sed arripit aesset .

SEARCH

MENU NAVIGATION