Friderici Hoffmanni ... Opera omnia physicomedica denuo revisa, correcta & aucta, in sex tomos distributa; quibus continentur doctrinae solidis principiis physicomechanicis, & anatomicis, atque etiam observationibus clinicopracticis superstructae; ..

발행: 1748년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

EPISTOLA.

me debitorem esse gravissimum. Patere , - R E X ET D O-ΜINE CL ΕΜENTISSIΜE, pauci mis me recensere , quae longissimo aetatis decursu a TE TUISQUE adeptus fuerim beneficia. Inter pauci mos forte supersum, qui gloriosissimae memoriae Principi Diso FRIDERICO GUIL

L E L Μ O MO TUO, bonorum fortunaeque exordia in acceptis referunt. Tanti enim Principis gratia ante hos quinquaginta Ssex annos ego in Principatu Mindensi Provinciae illius Phasi selementissime constitutus, mox praesidii ibidem militaris Medicus factus, honorificam postea aulici medici dignitatem adeptus sum. cutim ureo terris excessisset magnus hic Princeps, atque imperium

denuo suscepisset sapientissimus FRIDERICUS, inter ipsa

ejus primordia mihi accidit, ut ante hos quadraginta S novem annos Principatus Halaesadiensis Proto- medicus designarer. Longe autem majus erat beneficium, quo gaudebam, cum ad novam studiorum universitatem, is Suo nomine vocandam, inque ea tirbe , cui natales meos debeo, erigendam primus Medicinae S Philosophiae naturalis Professor An. CII ID CXCIII. vocarer. Accia bat tum post duodecim circiter annos , ut idem SERENIS

SΙΜUS PRINCEPS, procurante Illustri' mo Comite de

wartenberg, me rursus in locum D. I si, Arebiatri haud ita pridem defuncti suspiciendum statueret : qua tamen statione, tum

ob valetudine=n minus firmam, tum ob alias rationes satis urgentes , submisse deprecata, Consiliaσii S Mediet Auliei dignitate ornabar mimiscentissime. . Nihilominus An. CIDI DCCIX. quum REX SERENISSIΜUS graviori decumbri et morbo, me ante annum in thermis Carolinis sibi propius cognitum, celeri, ut aiunt, nuncio in consilium vocabat, S curatione ex voto per acta jubebat, ut valetudinis tuendae procurandaeqtie gratia Archi ter ordinarius ibi permanerem. Accepi summam gratiam , quamvis probe conscius, admodum lubricas esse res aulicas, munerique

12쪽

demandato pro viribus satisfacturus, incolumitatem tanti Principis dies nodiesque observavi quam diligentissime ; donee triennio

inter haec exacto , munus academicum, quod mihi reservaveram,

ob graves quasdam cauisses repetii. Ego vero musis sic restitutus, redintegratis quasi viribus prenue enitebar, ut non solum salubri As dodirinis imbuerem eos, qui studii mediei cauissa hue consuunt: vertim etiam lucubrationibus in publicum emissis, S in exteris quoque regionibus recusis, sumam haud exiguam industriae meae reportarem. Non poterant baeo latere MAIESTATEM

qui inter curas putre patriae dignas, hanc vel maxime refers, ut illos , qui sacras dodirinas propagant, quique corporum saluti tuen

dae idoneos viros formant, probe cognoscas, cognitosque exornes.

Id quum antea svius visum sit, maxime tamen ante hos sex annos eluxit, quo tempore gravi valetudine asse ius e castris ad Rhenum positis revertebaris. Clementissime enim significabas , quantum S meae mei tribueres, S peritiae tot annorum tisu acquisitae consideres. Annuit Deus consilliis , S curationem felici se simis ornavit successibus. TU autem, quae est clementia TUA, non solum summa gratia me laudandum remunerandumque ducebas , verum etiam ostendebas, T E percupere, ut perpetuo TIBI praesens adessem ; nisi grandi jam aetati meae missionem ac immunitatem hanc concedendam clementissime judica s. Summo se

ne tuti meae praesidio atque filatio est ista CLEΜENTISSIΜ1

RLGIS erga me benignissMa S constans voluntas, quam crebris etiam litte is, regia manu signatis, confirmatam multos per annos expertus sum. Huic itaque otio, quod per T E mihi factum est, debetur haec omnium, quae diversis vitae temporibus et loravi , scriptorum in unum fascem collectio, cui AUGUS-

bendum putavi, ut in omnibus Europae locis, ad quae haec volu- ii i mina

13쪽

EPISTOLA.

mina perventura sunt; videant praedicentque bomines F RDDERICI GUI L LELΜI ineredibile studium viros in arte medica peritos aestimandi, distinguendi, S, quod maxi

mum est, praeclare inciendi, ut, remota omni empiria, res medicae

S obirurgidae in provinciis SVO sceptro fibjectis 'reant

vireant, Os novi quotidie incrementa accipiant. Effectum boo maxime es singulari ista providentia TUA, qua non solum colle gium, Bero lini soret, anatomico - chirurgicum largis in ra-xisti privilegiis; ibidemque olim fundatam scientiarum societatem bibliotheca satis numerosa splendidoque rerum naturalium appa ratu donasti sed etiam sutilis prope annis homines quosdam

idoneos liberalitate TU A clementer adjutos, ad culti mas gentei peregrinatum amandasti, ut si quid in anatomiae, chirurgiae

S historiae meditae studio pei sectius invenirent, id omne follicita diligentia domum referrent. Neque minus silentio praetereundum , sed ad omnis posteritatis memoriam propagandum est, quam impense bonarum artium S litterarum studiis Doeat CELSIS-Si ΜUS ovinisque generis virtutum S scientiarum decoribus ornatissiwus PRINCEPS HERES, is cujus imperio universa res publica S litteraria sibi olim promittit pulcherrima. Eodem certe jure SERENISSΙΜAE NOSTRAE RE-

G I N AE incredibilis erga eruditos, maximeque medicos amor, ejusdemque eximium artium curiosarum , atque exprarimentortim

tam pissicorum , quam cismicorum studium p raedicandum est: quandoquidem cum caeteris sapientiae partibus illam praecipue os

mat, unde pleniorem naturae cognitionem nanciscimur. Pulcher-

xima minerarum ex toto orbe specimina, lapides pretiosi mos, utS herbarum sorumque collectiones eleganti mas lecti mae S U IEbibliotbecae , in quam S mea scripta meamque imaginem inter miros clari mos repositam suscipere dignata est, adjecit ; atque de his omnibus tam perite disserit, ut apertum sit, haec non esse reposita, ut otiosa quiescant , sed ut plane perspicerentur, subiniis probeque considerata fuisse. Siger est,

14쪽

EPISTOLA.

Superest, ut, REX POTENTISSIΜE, TE supplex

rogem, velis pietatem hanc meam clementi me admittere, nec

ad pernari munus TIBI debiti mum TUIS Divorumque AVIae PARENTIS TUORUΜ bene sietis productum, auctum

S ad maturitagem provectum. Equidem dum vivam non de Anam piis apud Deum precibus TUA Μ incolumitatem S E R E

NISSIΜ EQUE DO ΜUS REGI AE perpetuitatem

esagitare, eroque ad ultimum halitum

SERENISSIME AC ΡΟΤENTISSIME REX REX ET DOMINE CLEMENTISSIME

REGIAE MAIESTATIS TUAE

humilline devotus servus

16쪽

DE VITA

REGIS PRUSSIAE CONSILIARII IN ΤΙΜΙ,

Archiatrorum & Professorum in Academia Regia Halensi Senioris &C.

AUCTORE

IPhilosophiae ae medicinae Professore publico.

LORENTISSIMA Sc per totum orbem celeberrima Academia Fri-dericiana, quae Halae Magdeburgicae, auspiciis FRID ERICI primi Borumiae Regis Sc Eleehoris Brandenburgici, An. MDCXCIV. fundata fuit , tam felici incremento caput extulit , ut non solum omnes litterarias civitates sub ejusdem Regis sceptro degentes, de jam olim coalitas , brevi tempore superaret, Verum etiam vicinarum Academiarum nulli quicquam concederet, sive famam & merita docentium in iisdem patrum spectes , sive litteris operantium frequentiam de nobilitatem. Tam laeti Zc ad votum potentissimi fundatoris omnino fluentis successus causam sit quis quaesierit; ex hominum quidem parte non aliam potiorem facile inveniet, quam quod initio statim provide curatum fuit, ne alii constituerentur Ρrofessores, nisii nominis celebritatem consequuti , eastue aetate vigentes , qua M strenuis laboribus sufficerent , Sc rerum usu jam essent subacti oc exercitati. Unde factum est , ut tot viris lectissimis per omnes , ut vocari solent, facultates summis viribus simul enitentibus, omnique ingenio pro novae Academiae gloria contendentibus , nulla sive divinarum sive humanarum rerum scientia fuerit, quam non nova luce collustrarent, adeo, ut mox in sui admirationem plurimos raperent, nec paucos ad aemulum studium provocarent. Εluxit quam maxime inter haec sidera doctrinae elegantis copia & varietate ornatissimus , splendidorum munerum meritorumque decoribus illultris de variis ingenii monumentis artisque felicissimis operibus inclytus vir , Dominus FRIDERIC USHO FEM ANNUS , Comes Ρalatinus Caelareus , Regiae Majestati Borussicae hConsiliis sanctioribus 8c valetudinis tutela, doctrinae naturalis & medicae piimus in Academia Fridericiana Professor Ac primarius, omniumque , qui in ea publice docent , Senior , academiae Caesareae Naturae Curiosorum ut de Petropolitanae ac Regiarum societatum Britannicae ac Borussicae Socius, Patronus ac Praeceptor meus per-Frid. Host anni Oper. Tom. I. a Petuo

17쪽

ii COMMENT DE VITA AUCTORIS.

petuo obsequio ob plurima beneficia colendus ; Cujus vitam tanto majore fiducia Iitteris mandare adgredior, quod longa ac diuturna ejus consuetudine ustis, nullaque rerum ad illum pertinentium notitia destitutus , tum Commentarii de vita Η Ο F F MANNI, quem ipse composuit accuratissime, particepS factus , certiora omnino allaturus esse videar, quam ab aliis ex speectari possint. His itaque praesidiis instrue ho& diligenter uso haud metuendum videtur, ne mediocre hoc Ab' Omnique ornatu v

cuum scribendi genus minus gratum atque posteritati demerenda: inidoneum existi

metur.

Videor autem mihi in laudatissimos ΗΟFFMANNI nostri majores inquirendo

familiam vere Asclepiadeam intueri. Quantum enim per duo admodum tacula resipicienti patet, Medici aut Pharmacopoei sunt, quibus suam debet Originem. Atque ut a materna stirpe initium faciam , indicandus est Vir praestantissimus Wolfgantia Holizυυirth ex familia nobilissima Se consulari apud nos ortus , qui artis pharmaceuticae studiosus illo tempore Wittebergae versabatur, quo Valerius Cordus magna sui nominis gloria Dioscoridem ibi explicabat. Tantopere autem Cordi doctrina capiebatur Holzυυirthius, ut i mitteberga discedentem eum Romam usque prosequeretur, atque indivulsus comes Se socius O III XLI v. eidem immatura morte obeunti adsisteret.

Quum biennium Romae exegisset, stimulabat ipsum plura lustrandi de simplices medicinas in patriis locis requirendi desiderium , quasi hereditate a Cordo praeceptore

acceptum ut Venetiis navem conscenderet Sc Hierofobmam usque pergeret. Ex longinqua peregrinatione redux molygangus noster CID ID Ov. Viri magnifici Ze consultiiIimi Melchioris Κlingit Archiepiscopatus Magdehurgici Cancellarii filiam citharinam uxorem duxit, de ex hac suscepit filiam Elisabetham. Hanc vero Elisabetham Holzυυirthiam conjugem c Io In Lxxix. duxit LAURENTIUS ΗΟFFMANNUS, ex celeberrima Episcopatus Bambergenses metropoli ortus , Lipsiae

autem artem pharmaceuticam edoctus. Hic FRID ERICI nostri proavus, atque I OFFM ANNORUM Halensium , quotquot cognatione nostrum tangunt, sator suit. Ex progenie hujus Laurentii maxime notari merentur duo filii Laurontius de Andreas; quorum ille, D. Georgii Elechoris Saxoniae Archiater, eximium de immortale nomen inter praecipuos Germaniae Medicos consequutus nobilitatis insignia, tribuente divo Ferdinando II. Romanotum Imperatore , familiae II manniana intulit, dc ingenii etiam praeclara monumenta reliquit : hic autem pharmaceuticae rei consecratus in hac urbe mansit 8c ex Gertrude, Riderici Miserti , aedilis 8c camerarii Halenses filia , progenuit FRIDERI CUM HOFFM ANNUM, qui Frideriei nostri

parens factus cst. Postulat hic maxime locus honorificam commemorationem Balthasaris Brunneri, Viri inter sui temporis Medicos celeberrimi de de Hos anniana familia meritissimi facere. Erat is Halae natus, patre Laurentio , cive Ac senatore , qui Originem du-Xerat ex Briga Silesiorum urbe 8c quondam sede Ducali. Commendatissimus autem erat hic Balthasar magno trium imperatorum Archiatro L. Cratoni is Kra rheim, in cujus aedibus aliquanto tempore vixit filii loco habitus. Non minus carus erat Georgio Laureae Electorum de Marchionum Brandenburgicorum Archiatro , cujus filiam uxorem ducebat. Quum vero illam immatura morte amisisset, secundis nuptiis sibi adjungebat Laurentii Ho anni viduam Elisabetham Holaυυirthiam, ejusque liberis Humannianis summa benevolentia fovendis Sc educandis operam ita impendit , ut non in vitrici manus eos incidisse, sed amantissimum patrem in eo habere intelligeretur. Despondebat hic unicam filiam ex priori uxore susceptam, privigno Laurentio , quem ad optimas scientias de medicinae penetralia deduxerat, eundemque commendatione sua potisIimum juverat. Gratus hoc beneficium praedicat Laurentius in praefatione, quam amantistimi vitrici socerique consiliis praefixit, quum apud nos Ct DIOCxvII.

Primum ederentur. Eadem enim non ita pridem apud Batavos , procurante Hermanno Boerhaaυio recula esse publice notum esse debet.

Τransimus ad FRIDERI CUM HOFFM ANNUM , Andreae filium, qui

CID ID CxxvI. apud nos natus Se litteris probe tinctus, medicinae autem scientia Inaeac Wittebergae imbutus tantam crebro Sc felici artis exercitio famam consequutuS est,

ut Augu= Saxoniae Ducis de Archiepiscopatus Magde burgici administratoris, Archi

tri munus consequeretur. Nomen etiam illustre in republica litteraria scriptis immortalibus consequutus est, quae inter maxime celebrantur Methodus medentii Sc clavis Schroederiana. Hic in matrimonio habebat Annam Mariam ex antiqua Be nobili Gomriorum gente Ortam, Friderici Morrii, patricii Sc senatoris filiam , proXima adfinitate

iunctam Μedico de Chymico clarissimo Matth. Vmero; cujus gener fuit itidem cele- . bris

18쪽

COMMENT. DE VITA AUCTORIS. iii

bris Andreas Nietnerus, Ducis Saxoniae de Administratoris Magdeburgici Archiepisco- Patus archiater; Ex hac inter complures liberos suscepit M. D. CLX. a. d. XIX. Februarii FRIDERI CUM nostrum, qui non solum omnes ex iisdem parentibus

natos, verum etiam ejusdem familiae majores , quantumvis laudatissimos, ut cruditionis de meritorum magnitudine ac dignitatum splendore, ita etiam longaevitate,

divino quidem munere , longislime superavit.

Ρrimam ejus aetatem ad christianam pietatem litterarum rudimenta , quantum sese explicantes animi vires capere poterant, pii parcntes formarunt, eidemque tam ne celsario negotio idoneos nomines in subsidium adhibuerunt. Quum haec inter aetatis decimum tertium attigislet annum , publico urbis gymnasio , tunc frequentia auditorum 8c docentium celebritate florentissimo, tradebatur. Inter caeteros eminebat

M. Praetorii neque minus M. Drechst ri fidelis industria de singularis nec omnibus

concessa facilitas, qua teneris adolescentulorum animis ea inlliliare praecepta noverant , quibus ad altiores disciplinas cum fructu percipiendas praeparari debent. Atque horum imprimis virorum fideli institutione per quatuor annoS gavisus , praeter pure ornateque loquendi Oc scribendi exercitia , per omnes etiam pnilosophiae partes de- duetus de mathematicis insuper disciplinis large imbutus suit. Memini ipsum saepe auditoribus suis , saepius filiis , iisque quos filiorum loco praeter caeteros amabat, commemorare, nihil magis praeclare sibi profuisse , quam quod mature ad numerorum doctrinam Sc mathematicas res tractandas deductus suerit. Ita enim sese adsuevisse clarorum Sc perspicuorum conceptuum desiderio , dc ex cognitis certisque principiis obscuriora oc incognita eliciendi demonstrandique methodo, ut deinceps , tam discendo quam docendo occupatus , non nisii quae clara 3c perspicua sunt, vel ipsemet amplecteretur, vel aliis proponere amaret. Solebat in hanc rem commemorare Hippo CRATIS ad T sulum filium epistolam , quae hujusmodi studiorum in

omni vita multiplicem fructum impense laudat, medicinae vero cupido eadem seorsim commendat. Et ingenium omnino tale nactus erat noster, ut istiusmodi disci- sinis , quae certis conclusionibus innituntur Sc connexae sunt , praecipue delectaretur: minime vero ferretur ad illa, quae imaginationis se memoriae ingentem vim 8c nativam promtitudinem poscunt, ut sunt poetica facultas aut musica, item oratoria atque amplitiima stirpium cognitio ; quibus quidem justum pretium statuit, ipse autem

severioribus istis , quae judicium Se mcditationem requirunt, animum a primiS annis, M per omnem deinceps vitam impendit. Haec inter domi ipsum ab otio illiberali satis ravocabat indulgentissimi parentis semper occupatissima ad aliis inserviendum industria. Nam quum continuo illi adhaererent medicinae studiosi, quibus per omnes artis falutaris partes instituendis Operam dabat ; creberrime noster doetillimo parenti adstabat, quoties vel anatomicis vel chemicis 'demonstrationibus occupabatur. Sicque vere illum reportabat fructum, quem isti priscorum Asclepiadarum filii, qui cum patribus, artiS opera , eoque pertinentia progymnasmata , exercentibuS continuo versantes, ipsi propemodum non sentientes proliciebant, tamque profunde animis visa, audita propriisque manibus tractata immittebant , ut facilius fuisset elementa litterarum oblivioni tradere, quam eX animo haec dimittere , quibus a teneris unguiculis adsueverant. Tam felici successu, gradibusque citatis ad metam studiorum decurrentem adoles contem acerba clades Ho furannianam domum MDCLXXV. ad iligens graviter perculit. Dei enim nutu silebat, ut intra triduum uterque parens Sc filia natu maXima , epidemio morbo , qui veris initio tunc saeviebat, abriperentur. Non possum quin hoc loco commemorem , quod ex ore excellentissimi viri saepe me audire cum summa jucunditate nec minori fructu meo, memini. Nam ut 1aepe solebat vel liberis vel familiaribus amicis recensere , quae sibi adversa olim visa, ad felicitatem tamen veram promovendam potentissima, divinitus evenerint; Sc non minus ex sobria philosophia quam pietatis christianae intimis dochrinis de fructu ex adversis capiendo graviter disserere: ita hujus quoque casus non aliter meminisse solebat, quam ut divinae providentiae gratias ageret, quae haec in maximam utilitatem sibi oc suis evenire jussisset. DecesIerant optimi parentes, quo tempore lubrica aetas natorum maXime indigebat parentum consiliis, monitis Sc multis ad vitam commodam substidiis , ab illorum pietate dc indulgentia exspe nandis. Decesserant non amplissimo patrimonio reli,no , dc hujus non exiguam partem flammae consumserant. Sed orba parentibus adolescentia ad Deo constantius fidendum, ad preces ardentius fundendum , ad virtutes amandas Sc honesta studia impenitus colenda impulit , dc loco fastus , quem feliciisime vivere adsueti vix effugiunt, veram modestiam de inserviendi promtum ho-Frid. Hos anni Oper. Tom. I. a si nestumque

19쪽

1v COMME NT. DE VIT A AUCTORIS

nestumque studium inspiravit, quibus virtutibus effectum est , ut satis mediocres opes, divino adspirante favore, susticerent ad illud in vita consequendum, ut nemo illorum, quos tam gravis calamitas simul cum nostro perculerat, non abunde haberet , unde vitam honeste & cum decore toleraret. Quin nec studia, quibus se noster consecraverat , detrimenti quicquam inde cepisse idem probe accurateque ostendit. Nam quum mature gustum medicinae beatus parens praebuisset, verendum erat, ne se his, quae huic disciplinae domestica & propria sunt, nimis cito immergeret, eorumque dulcedine captus segnius aut minori saltem ardore ea tractaret, sine quibus haec , quae ad sublimiores scientias pertinent, nec bene digeri nec communicari cum aliis pos

sunt.

Mansit autem gymnasii patrii alumnus, usque ad finem An. MDCLXXVIII. quo editis speciminibus eruditionis suae per disputationem de Mundo, praeside laudato

Praetorio defensam Sc solennem orationem publice eidem vale dixit, Sc cum patronis ac necessariis amicis de ratione studiorum alibi locorum ineunda earumque sede

eligenda deliberavit. Amor artis salutaris, Η mannianae domui quasi gentilitius, sem-Per animum nostri tenuerat ; ejus autem celeberrimus Prosessor Georg. Wol angus medelius in inclyta Ienensi academia tunc unus omnium maxime florebat e quare omnium consilio haec ipsi schola Asclepiadei dogmatis eligebatur.

Quemadmodum mature cognoverat, Medico suturo maxime idoneas esse disciplinas mathematicas te philosophiae naturalis alliduum studium t ita inprimis curae cordique habebat, ut in hisce magis confirmatus medicinae operam felicius navaret. Nec deerant tam honesto amori, qui abunde satisfacerent, celeberrimi tunc doctores E ardus m euelius ς ille Archimedes Inensum & D. Andr. Schmidius , theologus postea H lmsaaienses de Abbas Mariaevalhnsis, quorum doctrinis se plurimum debere gratus

stipe celebravit. Ad medicinae autem doctrinas recte percipiendas praeter caeteros utebatur jam laudato meritio praeceptore : plurimum tamen ab assidua meditatione Se frequenti bonorum medicinae auctorum lectione exspectabat. Sub hoc praeside in

cathedra stabat An. MDCLXXIX. Sc de Menstruo ventriculi disputabat.

Quum annuum tempus Jenae transegisset omnibusque commilitonibus industriam suam comprobasset; rogabant ipsum non pauci amicorum suorum , ut se participes redderet do1ncsticarum exercitationum, quibus chemiam assidue colebat. Horum itaque in gratiam , 8c ut ipsemet docendo magis confirmaretur; hunc laborem minime

subterfugiendum duxit. Neque parum isto te studio tam illis , quam sibi, profuisse

sensit. Enimvero major erat cupiditas per chemiam speranda Medico doctrinae emolumenta consequendi, quam ut retinere 1e ipsum posIet, quo minus ardenti desiderio quovis modo satisfaceret. Florebat tunc artis hujus singulari laude C par Cra-merus Medicinae in vicina Erfordiens Academia Professor longe celeberrimus, ad quem anno CII ID CLxxx. ineunte proficiscebatur , seque omni Oificiorum genere in amicitiam tanti viri insinuabat. Multum ipsi profuerunt praelectiones chemicae, quibus assiduo studio intererat: sed longe plus emolumenti ex domestica conversatione 3

quotidianis colloquiis ejusdem Medici percipiebat. In hoc secessit elaborabat ad dogmata potissimum Helmontiana quae tunc in scholis medicis regnabant, quibusque luce physicae doctrinae plenius collustratus nuncium remisit, di1Iertationem de Autochiria, quam circa finem anni Jenam reversus illustri medelis legendam te percensendam offerebat, ut, si luce digna esset, sub ejus praesidio publice ventilaretur.

Enimvero tantopere commentatio haec celeberrimo viro placebat ut nostro aperte

declararet, tam egregium specimen majori praemio dignum se existimare. Ne vero ambiguum esset, quorsum haec tenderent; suadebat notro, ut se illis viris adjungeret , qui tum honores doctorales ab ordine medico petierant Sc propediem reportaturi erant. Noster vero sine consilio de auctoritate illorum, quos patrum loco venerabatur, tantam rem minime adgredi ausus, quum id excellentissimo i Melio declarasset, ab ipso tunc Decano facile impetravit locupletissimum testimonium , quod tutoribus de proximis agnatis vel affinibus exhiberet. Quo viso illi facile assenserunt. ut oblatos honores ambiret. His auspiciis examina legibus praescripta subiit, Ae cum Omnium calculos promeruisset, An. Clo Io cLXXXI. ultimo Januarii die de Autochiria , applaudentibus omnibus , disputavit. Hoc facto a. d. V. Februarii , quum nondum

vigesimum primum aetatis annum attigisset , doctorales in medecina honores, brabeuta de praecone toties dicto medelis, reportavit. Enimvero nostro minime illa mens erat, quae in pluribus conspicitur, qui publico eruditionis testimonio acquiescentes, non tam amplificandae ac ulterius comprobandae doctrinae student, quam emolumentis cito reportandis inhiant. Vix doctorem do cathedra

20쪽

COMMENT DE VITA AUCTORIS. v

cathedra medelius noshrum dimiserat , quum jam flagraret cupiditate, maxime quidem Iaudabili , omnibus comprobandi quam esIet docendo , cathedraectve per se tuendae idoneus : Periculum itaque virium sequenti Maio tanto cum successu fecit , ut disputatio , quam primam suis auspiciis habuit, de cinnabari antimonii, mox diversis formis recus a prodiret, quum admirabilis dc profunda chemiae , quam pandebat , doctrinaled hores ubicunque alliceret. Est enim Lugduni Batavorum procurante celeberrimo Paulo Herananno CII ID CLxxxv. I a. edita, dc Francolarii ad Moenum CID ID CLXXXIX. 8. Quantopere jam confiderent novi doctoris nostri dexteritati ac peritiae juvenes academici , mox elucebat, quum praelectiones in chemiam 8c alias univeriae medicina partes institueret. Majori enim numero Sc notabiliori ardore ad scholas ejus confluebant auditores , quam ut aequo animo ferre posse videremur illi , quibus ordinarium docendi munus demandatum erat. Annuum itaque tempus , dc quod excurrit utilitati artis cupidorum Jenae impendit, hocque ad finem tendente de morbo convulpso

ex υisio spectra novam disputationem publice proposuit.

Hoc facto Jenam tantisper relinquere statuit, ut crebrius repetitae invitationi genero limi dc perillustris Viri Domini Ioach. Martin. υersaerra, Serenissimi Electoris Brandenburgici Consiliarii de Principatus Mindensis Cancellarii , assinis sui dilectillimi,

satisfaceret, jamque vacillanti valetudini suae hac peregrinatione configeret. Evenerat enim ipsi , quod omnibus solet, qui intentius naturae contemplationi Sc indagationi sese dedunt, ut corporum suorum robora inquieta cogitatione nocturnaque Uigilia minuant : jamque hypochondriaci morbi rudimenta non obscure sentiebat, Sc cur

pulmonibus suis a phthisi metueret, haud adeo laeta percipiebat praesagia. Quum

Mindam pervenisset, non solum ipsa itineris jucunditate admodum erectas & refocillatas vires mirabatur, verum etiam in honoratisIimi amnis dileetissimaeque sororis domo ita omnia ad votum suum comparata deprehendebat, ut reditum suum ad Inenses mutas , longius, quam initio statuerat, differre non dubitaret. Sed quum mox intelligeret , quam planam sibi tanti viri domus viam ad amicitiam si1mmorum in illa provincia Virorum panderet; divinoque beneficio contingeret, ut pluribus gravi morbo decumbentibus medicas manus singulari dexteritate nec minori felicitate ad-mOUeret; amantillimaeque domus preces propriaeque salutis rationes liquidisΙimae accederent ; statuit tandem Mindoe potius benevolentia praecipuorum Virorum frui ac noctae , quam se denuo invidiae fluetibus ac valetudinis periculo Inde exponere. Saepius memini me ex ore ipsius audire, quod admodum jam male assiicho corpore Iena digressus, itinerum ac vitae magis a Rivae utilitatem tum primum re ne cognoverit, quum a sedentaria vita semet subtraxisset. Atque ab eo tempore usque in senectutem id ma&ime tenuit, ut quantum fieri posset a sedendo sibi caveret. Quoties itaque aliquid meditabatur, deambulabat: quae autem scribenda erant, inter ambulandum die abat. Habebat etiam complures semper, quibus dichabat calamo excipiendi, vel describenda dabat, quae recensuerat. Ita vero agendo de sibi proderat, valetudinem tuendo; Sc illis, qui, dum ipsi a manu erant, rerum utilissim rum ampla cognitione vix sentientes imbuebantur , Sc ad medicam prudentiam dedu

cebantur.

Biennium hic laetus Se felix exegerat, ubi animum cupido incessit, exteras etiam regiones adeundi. Primum itaque ad Batavos excurrit , ibique praecipuas 8c florenti 11imas civitates ordine lustravit , neminemque, cui ab arte dc eruditione nomen paratum erat , insalutatum reliquit. Sed praecipue beneVolentia celeberrimi Bolanici. Pauli H mmanni, Prosessoris Lugdunensis , patria Halensis delectabatur , qui hunc cisvem suum non solum peramanter hospitio excipiebat , Uerum etiam quovis officiorum genere dcmereri non desistebat. Navem deinde conscendit , 5c mense Iulio in Britanniam trajecit, ubi per aliquot menses Londini & Oxonis exachos quicquid in physicis, anatomicis, chemicis vel mechaniciS curiosum Sc utile obvenit, avide consideravit, de ex clarissimorum virorum consuetudine fructum non mediocrem percepit.

Saepius tunc familiariter cum illustri Domino Roberto si is versatus suit, qui non obLcure significavit, se virtuti Sc eruditioni nostri magnum pretium statuere , quum ultro saepe ad se accerseret , dc de rebus chemicis ac physicis longum colloquium institueret. Sed dc Darii, Gellii aliorumque artis salutaris antistitum amorem de benevolentiam sibi comparavit. Tam optato hujus itineris successu laetus Novembri mense Mindam revertebatur; pristinoque more se aegrotantium languoribus depellendis imdulgebat. Sequenti anno CII II CLxxxv. praesidio militari , quod apud Mindenses collocatum erat, cuique generosillimus Sc admodum strenuus Vir, Dominus d) Zieten cum imperio a iij Prae at s

SEARCH

MENU NAVIGATION