Friderici Hoffmanni ... Opera omnia physicomedica denuo revisa, correcta & aucta, in sex tomos distributa; quibus continentur doctrinae solidis principiis physicomechanicis, & anatomicis, atque etiam observationibus clinicopracticis superstructae; ..

발행: 1748년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

xxvi, PRAEFATIO AUCTORIS.

dandum, casus plane singularis , Se propter varia dc mirabilia symptomata nunquam ante annotatus, ubi diligenti circumspectione, meditatione de acri judicio opus est, ut non modo morbi atque symptomatum rationem , sed aptam quoque Sc totis is

causis accommodatam inveniat methodum. Neque deinceps novum sed frequent obvium est, ob peculiarem Sc extra naturae ordinem quasi contingentem tempestatum de temporum anni constitutionem nova morborum, maximeque febrium grassantium,

prodire schemata , quorum commoda sanandi ratio per experientiam nondum satis constat, . sed sollicitam Medici de ea invenienda curam omnino postulant. Neque his labor Medicum, rerum medicarum vere peritum, adeo multum fatigat; siquidem hic non minus theoria physico- medica, quam necessario observationum clinicarum appuratu instructus, attenta circumstantiarum ac causarum, tam antecedentium quam com

sequentium consideratione, facile potest invenire, quaenam medendi via sit ineundae& num per venae sectionem , per laxantia , & per acida ac nitrosa potius , quam per volatilia Sc spirituosa institui debeat curatio. Quare perite ab Hippo CRATE inter praestantis Medici notas , hanc praecipue in ejus lib. de prisca medicina relatam legimus ,

ut aliquid possit invenire , si quando noυus, ct anrea non olervatus morbus occurreret. Notum quoque porro est, sub diverso climate, v. g. in regionibus ad septentrionem vel meridiem vergentibus, certa dari morborum genera, a diversa coeli, aeris, victus M vivendi ratione derivanda, quae pro diversitate sua differentem quoque postulant sana tionem, dum, Optime notante CELSO Lib. I. p. 8. aliud opus es Romae, aliud in aera ro, aliud in Gallia. Quandocunque igitur Medicus rationalis , ut saepius evenit, locum mutarro, & eκ Dania Ela Suecia in Italiam, vel ex hac & aliis calidioribus regionibus septentrionem versus debet concedere: facile auguratur, ipsa medicamenta libi esse pe mutanda , longeque aliam curandi methodum excogitandam, dum sortiora & potentis indolis remedia, quorum usium septentrionales , ceu robustioris naturae incolae sine noxa commodissime serunt, calidiorum regionum gentibus, quae sensibilioris sunt naturae, nunquam sere non graviltimo solent esse detrimento. Accedit adhuc , quod pro temperamentorum varietate , ela pro diversa humorum in diversis gentibus coninditione , medicamentorum quoque operationes mirum in modum differant: Ita Belagis, quorum corpora rudiores habent fibras, minus elasticas, eu dissiculter mobilibus scatent succis, salia volatilia, spirituosa de infusa calida optime conserunt, quae Italis contra , quorum humoreS nuxiliores 3c mobiliores , ac fibrae magis tensae & elasticae sunt. graviter ut plurimum nocent; sed his anodyna, lenientia , nitrosa conducunt. Id quoque circumspectum medicum probe admonet, ut in perlegendis Medicorum monumentis diligenter attendat, in quanam regione vixerit, cujus scripta legenda Mimitanda sibi sumit, ne sorte Belgici auctoris praescriptas formulas , in ista regione optime proficuas, sine discrimine , aegrotantibus in calidioribus locis commendare

audeat. .'

Magnum adhuc est discrimen inter Medicum principiis physico - mechanicis probe instruetum, Sc inter eum , qui in utilissimis hisce doctrinis rudis eu quasi hospes est.

Ille enim cujusvis simplicis ex triplici naturae regno petiti, U. gr. aquarum , maXLmeque sontium tam calidorum quam frigidorum elementa, principia Ela vires, licet usu antea nunquam exploraverit, ex odore, sapore ela analyu chymica potest cognoscere; ela quales in hoc illove morbo, hoc vel alio tempine , ω in hac illave corporis constitutione effectus exserere possit, praevidere. Quod ut clarius adhuc pateat, exemplum adducere placet. Satis, ut arbitror, Per experientiam notum est, corticem cascarillae in nimiis alvi fluxibus, tam serosis, quam sanguineis, essicacissimam esse medicinam : quem effectum Ela operandi modum rationalis Medicus, etiamsi nihil unquam de eo audiverit, ex penitiori, & secundum artis leges suscepta hujus

medicaminis exploratione, facile poterit cognoscere. Etenim , quum hicce corteX gratum de se spargat odorem, eu principium contineat amarum, terreum ac resin ium , Optime e inde anodynam, roborantem & acres humores temperantem colligit

Ulterius sagax & peritus Medicus in persanandis, maxime acutis passionibus , non solum ad medicamenta eorumque agendi emcaciam, sed ad beneficium quoque Seministeriuin ipsius naturae , quae ab antiquissimis optima morborum medicatrix dicitur , respicit, eo, quod haec ipsa sola salius , vel levi tantum arte , aut commoda diaeta aojuta, in plebeiis , rusticis & iis , qui Medico & medicamentis destituti sunt, populis, aegritudines valde periculosas, ut pestem, exanthematicas, variolo S, mo billosas & inflammatorias febres depellit quam optime. Perpλuci vero ex Medicorum numero sunt, qui hanc salutarem artificiosissimae cor-

42쪽

P RAEF ATIO AUCTORIS. xxvii

Poris animalis fabricae, sive naturae a Deo insitam therapiam agnoscunt recteque imtelligunt, cujus tamen ope non modo ipsum corpus animale , in se & sua natura pe Petuo corruptioni obnoXium , per omnem Vitam a tetra putredine integrum conse vatur , verum etiam quod sanitati & vitae adversum est , per varii generis emunctoria expellitur, amicum vero & utile intus retinetur. Rectistime hinc prudens Medicusia morbis , maximeque acutis sanandis, excretionum motuumque praeternaturalium indolem, vim Zc efficaciam , dc tempora quibus fiunt , probe scrutatur , 5c num ad cutis vitaeque tutelam ac sanitatis ruititutionem , an potius ad corporis destructionem M interitum tendant, probe examinat, eosque si deficiunt, vel eXcedunt, commoda medicina moderari inque ordinem redigere studet, praesertim quum in hoc naturae ministerio recte gubernando , artis nostrae usus Se potentia quam maxime consistat. Quum vero naturae motus ordine dc tempore saepius recto fiant, & per convenientia loca materia corpori insensa expellatur; cavet omnino prudens Medicus, ne sorte s Iutarem naturae ordinem inepta dc vehementi medicina perturbet.

linime vero id attendunt imperiti Medici, qui naturae legum in medendo nescii, medicamento vel sortiori, vel leniori singulis fere horis repetito , saepiusque incongruo hunc laudatissimum naturae ordinem pessimo ritu intercipiunt , damnum inserunt praesentillimum.

Verum enim vero surrexerunt hac tempestate celeberrimi nominis Viri, qui huic naturae beneficio nimium pretium tribuerunt, adco, ut sere rationalis medicina non parum inde decrementi accipiat. Statuunt videlicet, per naturam intelligi debere ansemam , quae rationis particeps est, & quae summa sapientia atque arte ipsum corpus

formavit; & hinc non dubitandum esse , quin eadem sapientia illud gubernet & conservet; motus videlicet ita administrando & dirigendo, ut in statu tam sano, quam

praeternaturali, quod noXium est, dc interitum minatur , per convenientia loca eX-pellatur ; indeque concludunt, ad artem exercendam non subtili theoria , vel ratione ex principiis physico- mechanicis petita, ad explicandas res medicas, opus esse ; u pote quae in consideratione rerum inanimatarum magis, quam in corporibus, quae lenta de cognitione interna praedita sunt, locum sibi vindicent; sed susticere, ut Medicus tantummodo naturam, per medicamenta pauca 8c selecta , quae alterandis viti

sis humoribus, Sc iiS per congrua loca blande cvacuandis serviunt, adjuvet. Licet vero haec simplex facilis medendi methodus in persanandis palIionibus levioribus& quae facile transeunt, Sc ubi satis virium est, non improbanda sit et minime tamen

eam solam tam in acutis quam chronicis avertendis ac vincendis morbis sumcere a bitramur, cum natura Sc haec methodus benigna in persanandis contumacibus passi

nibus, ut stat lues venerea , gonorrhoea , assechio hypochondriaca , melancholica, maniaca, cachectica, scorbutica, hydropica, phthisica , asthmatica Sc diuturnae intermittentes & anomalae febres , atque epileptici, spasmodici motus , parum valeat et& opus hic sit potentioribus, dc multo pluribus remediorum genetibus, dc magno

in applicandis remediis judicio, quod plura requirit subsidia.

Verum, ut aperte de hac nova theoria medica noliram interponamus sententiam, asserimus, artis medicae objectum neutiquam esse corpus, a sapiente principio formandum , sed quod jam sapiente de divina semini insita virtute formatum cst ; cujus

motus tantum Medicus sua sapientia, per convenientem rerum necessariarum administrationem, regere debet; siquidem motus vitales , qui pure mechanici sunt, in formato corpore neutiquam amplius a sapiente interno principio fiunt te sustentantur, neque ad salutarem finem in morbis diriguntur ; sed a causis mere externis, evidentibus , necessariis , puta elementis & alimentis , medicamentis aliisque remediorum generibus dependent, reguntur de conservantur : Siquidem deformes post vulnera e ternarum partium reliciae cicatrices abunde docent, nihil adhuc a natura in corpore sapienter formari. Deinceps notandum est, Veteres per vocabulum naturae, vel vires

corporis motrices, vel solidarum partium structuram, quae pro diversia aetate, seXu, vitae genere, bc dispossitione nativa ac haereditaria varia est de mutabilis, tantummodo indigitalle, ideoque has res naturales dixisse. Equidem non negandum est, magnam vim phantasiae esse vitales motus non quidem emciendi, sed duntaxat turbandi & per vertendi , ut videmus in animi affectibus 8c morbis , qui exinde fiunt; sed hos pr vos. effectus, ut in ordinem redigat , nec phantasia, nec anima rationalis quicquam valet, sed prudens Medicus ac commoda medicina id praestare debet. Neque unquam

Veteribus in mentem incidisse reor, ut in animantibus ens cognitione interna praeditum , Omnis generis motus certum in finem efficiens, constituerint. HIppoCRATES pluribus in locis id disertis verbis negat, qui lib. I. de diaeta j. 6. de naturis hominum inquit,

43쪽

xxviii . PRAEFATIO AUCTORIS

res faciunt, non sciunt; quae vero faciunt, scire sibi videntur ; ct quα quidem vident, nomcognoscunt: attamen omnia ipsis Ilunt per divinam necesstatem. Et lib. de morb. vulgata Seot. VII. g. 6. ait, natura ipsa sibi per se, non ex consilio , moriones ad actiones subeundasvrvenit a nullo edocta, citraque disciplinam ea quae conveniunt, essest. HELMONTIUS , qui alias multum immaterialibus animae ideis favet, ab hac sententia plane etiam est alienus; utpote in Lib. de mori. introitu in natur. human. lectu dignitIimo g. IO. negat, coi pus humanum , quale nunc est lapsorum, a mente ad certum finem agente, im mediate regi, quemadmodum fieri videmus in iis quae hominum artificio instruuntur perficiuntur; Sc ridet hoc in passu ipsium Aristotelem ceu naturae plane ignarum, quod res naturales cum artificialibus confuderit, dum in his quidem causa finalis locum habeat, dc supponatur artifex , qui media dirigat; in illis vero , seu rebus naturalibus locum non inveniat; unde, quicquid in natura fit vel generatur , seminum necessitate fieri, recte arbitratur, adeo, ut semina sint rerum principia Ze causae naturales, ac ob fines, non quidem sibi, sed soli Deo cognitas agant. ARET EUs hinc recte naturam artem Dei appellare videtur. Equidem natura non est unum quid, sive una causia, qua animales sunehiones reguntur; sed vox est, quae plures complectitur causas, non modo organicam solidolum structuram, & peculiarem fluidorum crasin , sed potissimum mutuum atque alternum solidorum ac fluidorum motum systali cum & diastallicum, nec non progressivum, intestinum, secretorium Sc excretorium,

item undulatorium de tonicum denotat; quo salvo , omnes sunctiones tam vitales Manimales, quam naturales recte se habent. ι-Εt quemadmodum in macrocosmo, animantium & vegetabilium ex seminibus evolutio , nutritio, foecundatio, maturatio , persec io de vita per motum atque causas evidenteS. mere mechanico - physicas, de per clementa , 5c potissimum per aereo- aethereum fluidum solis calore , quem Veteres ignem dixerunt, agitatum producitur rita etiam in microcosmo id simili modo evenire, certilii ine colligitur ; cum quotidie ObservemuS, quantam mutationem in omnibus corporiS humani functionibus vitae genus, habitus corporis, diaetae, aeris, temporum anni, tempestatum, locorum disterentia essiciant , de quomodo etiam ab hisce rebus animi operationes, moreS, incli nationeS ex parte aetus rationis varient. Sed non hujus est loci de instituti, diutius hisce immorari; id tantum dico, hanc philosophandi rationem nihil plane ad disiciplinam medicam pertinere, ut de ea silere consultius ducamus. Nam omnem rationiS in rebus medicis explicandis , causis morborum investiganais, in quibus

tamen omne medicationi S momentum consistit, usum adimit, atque etiam rerum non naturalium tu medicamentorum virtutem de operationem in corpus humanum dubiam nec non incertam reddit: namque illa non ex arbitrio animae operantur , sed inviolabili necessitate, si requisitis conditionibus applicantur, certum ac determinatum esse- esum edunt. Id unicum adhuc in eorum gratiam , qui medicinam principiis physico- mechanicis superstruetam quasi infamare omni conatu student, ad bene expendendum

addere Volo et ponamus , naturam sive animam rationalem, Uitalium etiam Sc naturalium fiunctionum principium eu caussam esse, eas in certum finem dirigendo: sed tamen eam ipsam nihil prorsus sine mechanismo, id est, sine certa solidorum structuraec fluidorum dispositione eiticere posse , certissimum est. Nam haec , si non conUeniente temperie , proportione Sc ordine sunt conitituta, omnia fiunt praeter naturam, α versa vice. Jam vero nihil evidentius est , quam quod Medicus arte sua non in animam, sed in causas physico- mechanicas, quibus haec tanquam instrumentiS utitur, tantummodo operationem Sc effectum habeat.

Permultum quoque interest scire , ad boni Medici dochrinam , studia & ossicium minime pertinere, ut subtiliori rerum obscurarum meditationi lc cognitioni indulgeat, sed ea potissimum, quae in sensus incurrunt , quae usum habent, oc de quibus evidens ratio conflat Sc dari potest, sectetur. Uti enim multa in rerum natura sunt dis sicu tatum maeandris involuta, quae omnem cognitionem de intellectus humani aciem exsuperant; ita etiam in philosopnia rerum naturalium Ze medicarum id contingit: quae secreta naturae tutius est mirari, quam rimari velle. . Ad hunc censum pertinent, Unde Vis in quovis semine multiplicativa oriatur , dc quomodo formatio partium in utero fiat; qua ratione cogitatio Si phantasia in corpus operetur, & rursus, quomodo sanguinis constitutio 3c motus, mentis usium alterare pollit; item , in quonam si Penda Vis intasmatis Sc contagii in peste aliisque morbis malignis consistat; qualis sit roportio inter naturae Se morbi vires; quomodo sentationes fiant in nerUofi, partius ἔ an motus febriles Sc praeternaturales propter causam naturae insessam, bona in-Iuntione oc saepius mala inventione, excitenturi M omnia possunt tuto a Medico ignorari,

44쪽

- PRAEFATIO AUCTORIS. 'xxix

ignorari , quia sine his ad sanitatem hominem potest perducere. Sufficit , ut is perseequentem usum, attentamque experientiam δί lolidalia deinonstrationem 6c rationem sciat discernere perniciosa a salutaribus, atque rationes physicas, licet non geometricas adferre. Accedit, quod hanc maxime ob causam nimiS curiosa harum retum imperscrutaBilium indagatio sit evitanda, quod videlicet non nisi materiam Sc occasionem pessimarum contentionum, litium dc alterationum praebeat , quae Medicorum amicam harmoniam 8c concordiam, in contultationibus valde necessimam, dirimunt. Ceterum ad sagacis 6c praestantis Medici scientiam atque ossicium quam maxime pertinet, ut valetudinem integram, & ab omni morborum insultu liberam idoneis remediis , ex sonte diaetetico pol illimum petitis , diutius praestet. Nam inter partes medicinae diaetetica primas omnium tenet , dc olim etiam maximi semper habita suit, artisque acertitudinem in avertendis morbis evidenter demonstrat ; cum longe expeditius ut, Corpus a morbis defendere , quam illud corruptum te vitiosum restituere. Per remedia vero diaetetica ea intelligimus, quae ex sinu rerum non naturalium, seu absolute ad vitam necessariarum, cumprimis desumta sunt. Nam quemadmodum recto

harum rerum usu , vita dc sana, de longa , diu persiliere potest et ita ex plane perverse de inordinato harum abusu , omnis generis vitia ic mala in corpus incidere , certa 8e attenta observatione edocemur. Est itaque praecipua doctrinae dc scientiae medicae pars, harum rerum, quibus omni momento ad vitam opus habemus, ex soli

dis physicis principiis, intimam cognitionem sibi comparare , ut quid mali ad morbos procreandos, dc boni ad eos avertendos ac sanandos enicere queant , dilucide addiscant. Nam dc elementorum , aeris potissmum , 8c alimentorum , praesertim ubia temperie valde deflectunt Sc subito mutantur, maxima vis 8c potestas est in corpus humanum, ejus humores de motu, immutandi, imo ipsum animum lc rationem alterandi. Ideoque dantur morbi certis locis, regionibus 8c climatibus proprii, dc pro

diversa temporum anni, tempestatum constitutione , 8c extraordinaria ac subita mutatione, varii generis mala enascuntur. Non datur itaque certior 3c securior methodus de praeservatoria , Sc curatoria , quam per ejusdem naturae dc generis auXilia , quia sunt naturae magiS amica, temperatiora , nec vehementia , sed per gradus Sc paulatim operantur. Inde etiam se num, ut nulla pars medicinae , antiquisIimis quoque temporibus , majori pretio , quam diaetetica habita fuerit. HIPPOcRATIS monumenta , quae polleritati reliquit , Libri de fictu actitor. de diaeta , Libri epidemior. de natura aeris , aquar. dc locor. de alimentis , id luculenter declarant. AsCLEPIADIs tota sanandi methodus in recta victus ratione reposita suit. Si CORNEL. CELSI librum quartum evolvimus, in quo fere de omnium vitiorum , quae in interioribus corporis partibus sedem suam habent, curatione agit, hanc iplam maxima ex parte mutatione coeli, locorum, vitae

generis , Uarietate ciborum atque potus , item abstinentia , Variaque corporis exercia

ratione 6c motu, fricationibus , balneis, linimentis hunc virum praestitisse animadvertimus. Et inter omnes Medicos, qui solidi quicquam Sc laude dignum memoriae prodiderunt , quos imitari possumus , sunt maxime Itali , ut Sanctorius , Mercurialis , Montanus ; dc nostro aevo Eamazetinus , Bagliυus , Lanci ius , quia hanc principem artis nostrae partem, adjuti experimentis physico mechanicis , quae optime naturam corporum dc motuum causas ac leges explicant , paulo subtilius , longeque optime e Xcoluerunt. Sique veritatem non dissimulemus , utique non modo in avertendis , sed etiam sanandis, praecipue chronicis pallionibus, per remedia 6c praecepta diaetetica, si observentur, plus quam per pharmaceutica Sc secreta tantopere decantata cflici posse, certillimum est. Praeterea rcete ac perite GALENUS dixit: nullum tam essicax remedium medicinam habere , quod auxilium terre queat, si ei victus vel resisat , vel non adjuint. Neque hujus moniti deficit ratio ς siquidem morborum origo a causis evidentibus, prava diaeta , dc malo vitae regimine, atque sex rerum non naturalium perverso usu, inprimisque ab imbecilli de sensibili natura, unice dependet; quibus camsis permanentibus , omnis medicamenti vis infringitur. Praeter haec optime olim

ΡLUTARCHUS annotavit, ob noυam victus rationem , noυos incrudeysere morbos, ct corporum

naturam aliam atque aliam inde temperaturam suscipere. Purpura chronica , quod Germaniae incolis, nostro jam tempore, tam familiare sit vitium , nulla mihi videtur alia causa , quam frequentillimus infusorum calidorum, praeserrim potus cotae usu S, quo viscidi de biliosi recrementitii humores acuuntur , dc ad superficiem corporis propcl-Iunrur. Dispositio quoque , quae inclinat ad haemorrhoides , nostro tempore longe

feci uentior quam olim est , apud eos potissimum , qui cibis penetrantis saporis per aromata peregrina comparati , dc vinis calidioribus ex Gallia , Hungaria , Sc exteris regionibus petitis, delectantur; quibus sanguis circa lumbarem regionem ebulliens , Frid. Ho anni opem. Tom. I. d M

45쪽

PRAEFATIO AUCTORIS

Ze per pilaeas quas aloe ingreditur , concitatior redditus, ubi per venas sedis exitum non invenit, non modo stagnans coecas haemorrhoides parit, sea dc ad interiora rugurgitans , pathemata spasmodica sic dicta hypochondriaca excitat, qui morbus nosti otempore nimium solennis est. Ulterius sciendum est , sagacem hominem sibi debere esse Medicum, observando ea, quae ex cibo dc potu , aliisque rebus ipsi utilia atque salutaria, vel minus talia sint. Quare semper mihi perplacuit pulcherimus locus, qui extat in XENO pHONTE de dictis ct sactis Socratis p. 313. Is monebat suos auditores , ut

magnam haberent υaIetudinis curam, tum a peritis discendo , quae commoda sint, rum etiam roram per vitam de se observando , quis potus , quis cibus , quisve labor conferat , quia oblivio , maeror, furor , duritiesque animi nonnunquam a mala corporis habitudine oriuntor , ct quibus corpora recte valent , nullum inde ad mentem redundat periculum. Et profecto tam mutua & amicabilis mentis dc corporis communio est atque societas, in corpus sanum mentis ianitati etiam faveat; de contra sana mens ad corporis sanitatem se vandam multum valeat. Spectat huc insignis locus ex HippoCRATE , qui extat lib. defatibus f. 2O. nihil magis , inquit, ad prudentiam confert quam sanguis; hic ergo cum in consanti habitu permit, confisit etiam prudentia a sanguine vero permutato , concidit smulo prudentia. Et l b. I. de diaeta g. 3O. totus in eo est, ut demonstret , animae sapien-riam a recto victu dependere, ct s laesa fuerit, restitui pose , illo emendando. Quam utilis

vero Sc necessaria ad tuendam vitam Sc sanitatem diaetetices sit scientia, nulli bi rectius de clarius , quam in corporibus imbecillibus, apparet; quorum in numero sunt senes, dc a natura debiles , a gravi morbo vix convaluicentes , de qui ab immodica sanguinis, eX quacunque etiam causa, profusione, vel a nimiis vigiliis , fame , aut diuturno moerore languentes redditi , vires amiserunt: iis vel levis in diaeta error nocet; si

avis fuerit, vel morbi antecedentis recidivam, vel alium pejorem morbum ingignit.

los itaque ante omnia ordinate agere dc leges diaeteticas 1ervare oportet: ne in vitia, praecipue tabem inserentia, incidant , quod fit , si convalescentes a morbo, arbitrio suo vivant, de subito rursus inordinato vitae genere utantur. Quamvis vero doctrina harum rerum sit longe optima Zc utilissima , mirandum tamen est , perpaucoS eX medicinae studio deditos esse , qui hanc inprimis excolendam , sibi persuadent ; Sc sunt

praecipue ii, qui non nisi medicamentis Zc arcanis adversus morbos pugnant , dc qui hanc doetrinam imbiberunt, naturam corporis humani satis per se elle sapientem , ut si vitium quoddam in diaeta accesserit , illud quod nimium sit, per convenientia emundhoria expellat, sique valde insensum fuerit , adversus id se armct , imo quandoque auctiori motu in febribus expellat ; ut non tam curiosa victus observatione opus sit. D eapropter etiam doctrina Sc institutio rerum physicarum , quae per effectus Sc varia experimenta, tam chymica quam mechanica, comparatur, nimis aperte ab his negligitur nec fatis aestimatur, nec aliis, ut scitu necessaria, commendatur. Ego vero Omni tempore, quo arti nostrae docendo de exercendo vacavi , nihil prius, nihil posterius habui, quam ut hanc medicinae partem , quae nos ad rerum naturalium , elementorum Sc alimentorum penitiorem cognitionem atque peritum usum dc applicationem perducit, iis omnibus, quibus sua aliorumque salus curae cordique est, summo- ,

Pere commendarem; idque in meis de diaeta , rerumque physicarum indagatione editis scriptis fatis ostendi. Restat lam , ut etiam de parte medicinae omnium nobilillima de vetustissima chirurgica , quae externarum partium vitiis recte medendi praecepta tradit , nostram sententiam dicamus; quod videlicet haec ipsa Medico scitu sit summe necessaria. Com-Plures quidem in hac perversia versantur opinione, hanc artem , quae manu sanat , Scin sechionibus atque externis remediis applicandis versatur, directe ad medicinam non Pertinere; at hi certe nesciunt , totum hominem , tam quoad e Xternas, quam internas partes , medicinae esse objectum, Sc has invicem tam mirabilem intercedere consensum , ut Uitium, quod externis inhaeret, perfacile transeat ad interiores , Sc istae contra graviter luant , si hae morbose assiciantur. Praeterea sciendum est , vitia, quae

externis partibus inhaerescunt , dc quae Chirurgi ope egent, etiam internas occupare, ut dolores, tumores, extravasationes, scirrhi, inflammationes, ulcera, apollemata ;de singula non tantum externa , sed etiam interna medicamenta requirere ; ut adeo pateat, Chirurgi Sc Medici munus non multum differre. Neque praetereundum , topica, pro diveria vitiorum ratione Zc natura corporum , insignem , ne qua nΟXa inferatur , prudentiam desiderare ; eX quo clare apparet , nec medicinam a chirurgia, nec chirurgiam rationalem, ut verum dicam , a medicinae sundamentis nullo modo

posse luparari. Reete igitur sentiebant Veteres , qui ex familia Asculapii ortos de arce medica imbuendos, ante omnia chirurgiam edocebant ἔ ideoque in suis de re medica

46쪽

PRAEFATIO AUCTORIS

dica monumentis summum eidem pretium statuebant. Atque etiam olim, & nostra hae tempestate, illi Medici, qui paulo curatiorem corporis humani anatomen cum chirurgia eXColuerunt, prae omnibus aliis magno honore habiti, summam celebritatis famam consecuti sunt. Sed quam pauci sunt, qui egregiam hanc artem probe intelligunt Ii quoque, quod turpe dictu est, qui unice huic arti operam suam addiXerunt, eamque ex initituto tractare volunt , utplurimuin suam in ea ignorantiam palam faciunt, ut ideo & ratio Ac salus reipublicae Medicum hujus artis pariter gnarum , rerumque in ea obviarum peritum jure postulet, quo inscitiam Chirurgorum consilio adjuvare, Semodesta admonitione possit corrigere. Etenim, quicunque ex Chirurgis artem suam

non empirice, sed ita, ut decet rationalem, tractare vult, is non modo ex anatome corporis humani partium externarum , ut ossium , musculorum , ' nervorum , tendianum , membranarum, glandularum , vasorum , fibrarum structuram, situm, conne-αionem atque usum tenere: sed & insuper doctrinam de circulo sanguinis , de vita α conservatione sanguinis , de viribus Sc robore partium , de nutritione recte perspe- cham habere debet, ut deinde eo melius de externis laesionibus, nec non de rem diorum usu Sc noxa , judicium ferre possit.

Praeter haec utique operationes manuales , congruis Sc aptatiS instrumentis , omni

dexteritate ac circumspeehione, adminittrandi reeiam scientiam posIideat, necesse est: quibus subsidiis etiam Medicus probe sit instructus, ut Chirurgum inscium consilio juvare , imo saepius corrigere valeat. Ceterum ad medicinam rationalem Ze illud referri debet, ut quis solidum 8c reinum judicium de morbi eventu salutari vel perseculoso , de pernitialibus, quae supervenire solent , symptomatibus, de medicament rum operatione, qualis futura sit, proserre sciat. Nihil enim est, quod plus ad existimationem Medici cumulandam , ad artis quoque certitudinem demonstrandam confert, quam prudens de dictis rebus prognosis. Praeclare ideo HIPPOCRATES in prino, pio Praenotion. disserit et Medicum praenotionem adhibere , optimum esse mihi videtur; praenoscens enim dc praedicens apud aegrotos Sc praesentia, Sc praeterita, & fitura , fidem utique secerit, quod aegrotorum res magis cognoscat; quare gaudebunt homines se ipsos Medico committere. At vero , quam excellens haec praesagiendi scientia est, tam infida, incertaque ea deprehenditur, adeo, ut non immerito judicium de morborum eventu recte formandum dissicillimum sit. Plurimi Medicorum vanis de inanibus suis de suturo eventu praedictionibus, saepius se de artem ludibrio exponunt, dum subinde aegrum, de cujus salute spem secerunt certissimam , interire videamus. Neque alia hujus ignorantiae datur causa, quam quod non suinciente ac- Curatarum & completarum obtervationum clinicarum copia & apparatu instructi sunt; neque, quod maximum est, morborum historias ex sanioribus artis principiis rite resolvere, neque de eo, quod per corporis humani vires 8c effectus, atque per medi- Camentorum energiam fieri potest, re ne dijudicare valent. Veteres hanc partem medicinae maximi semper aestimarunt; sed quoniam non ex integris morborum historiis de observationibus , sed ex paucis tantum circumstantiis suas regulas prognosticas, quarum ingens copia in HippoCRA TlS variis libris reperitur, deduXerunt, non mirum est, rarius illas respondere, sed maxima ex parte fallere. Accedit, quod Veteres nullas veras causas rebus naturalibus Sc medicis explicandis idoneas, ob ignorantiam physices universae Sc vera: medicae physiologiae afferre poterant ; neque in quo vitae, sanitatis, mortis Zc morborum ratio posita sit, intelligebant, multo minus , per quae principia , remedia suas vires exserant, cognoscebant; unde etiam de suturis eventibus vix ullum solidum judicium proserre 'oterant. Et enim curatior Sc propria cujusque corporis cognitio ad prognosin multum valet. Pulcher hanc in rem extat locus apud CELSUM LG. V. cap. 26. ad prognosin confert aliquid

G aetas, ct corpus, ct vitae propossum , ct anni rempus ς quia facilius sanescit puer vel

adolescens, quam senior et valens, quam in mus e neque nimis tenuis, neque nimis plenus , quam se alterum ex his est: integri habitus , quam corrupti: exercitatus, quam iners: sobrius in remperans , quam vino venerique deditus. Opportuni umque curationi rempus vernum

G ἔ aur certe neque fervens , neque frigidum. Siquidem vulnera ct nimius calor ct nimium frigus infesant: maxime tamen horum varietas; ideoque perniciosessimus autumnus est. Et Porro iciem auctor in antecedentibus et ante omnia scire Medicus debet, quae insanabilia snt, re quae di item curationem habeant, quae promptiorem. E enim prudentis hominis, primo eum, qui servari non potes , non attingere, nec subire speciem ejus, ut occis, quem soσs ipsus interemit. Deinde, ubi gravis merus sine certa ramen desperatione es, indicare

47쪽

xxxii PRAEFATIO AUCTORIS

rem attollere, quo plus prasitisse videatur. Sed no o hisce deducendis diutius immorari, quia hoc argumentum in dissertatione de certo mortis in morbis praelagio fusius pedi

Denique iniquum judicium, imo potius calumnia non tantum Vulgi, sed Se eruditorum , quin imo Medicorum est, theoreticum malum esse praeticum , & eum sapiemtiorem ac peritiorem esse , qui multos habet aegros traetandos, quam qui paucos, existimant. Erroris hujps illecebra Sc occasio inde nascitur, quod medicina res existimetur, uti etiam est, multi laboris, temporiS ac experientiae ; hinc argumentantur , qui multos habet aegros simandos, eum peritiorem elle eo , qui bene oc rei te rati c .cinari de morbis solet, sed paucos habet aegrotos. At vero utique experientia , id est, accurata obtervatio earum rerum, quae nocent , vel prosunt, in invenienda medicina locum praecipuum invenit, de ordine praecedit rationem : sed cum jam dudum medicina inventa sit, Sc per tot secula, per tot nationes ac climata , instituta in tot indix iduis experientia & observatione eorum , quae corpori infensa, vel amica sint, a praestantillimis Medicis notatum suerit; jam non tantopere amplius de experientia cingitandum, sed eo nitendum est, ut remedia, quorum noti esseetus sunt , ad certa individua, ad certas morbi circumstantias debito ordine, tempore ac loco applicemus, atque prudenter ea accommodemus. Et liaec specialis medendi methodus nil nisi prudentia, consilium ac ratio Medici est, dc ex morbi cum indole remediorum accuratiore collatione, comparatione dc omnium circumstantiarum pensitatione nascitur& acquiritur. Ubi non negandum, quod qui tali prudentia, ratione de habitu judicanci instiueius sit, arti S continuo exercitio multum proficiat & adhuc confirmetur. Bonus itaque theoreticus saniorum Medicorum consentu is est, qui theoriam ac ratiocinationem suam accommodare hiltoriae morborum , nec non experientiam rationi consormem ac demonstrativam reddere didicerit. Unde bonus theoreticus

non potest etiam non esse bonus praelicus. Hinc . Medici ratio vel theoria, debitis praesidiis instrueta dc experientiae superstrueta , magnos in medicina facit progres sus, caulas ac sonteS morborum apte aperit , cur alia corpori noxia sint, alia proficua , incredibili solertia disquirit, veteres cum recentioribus feliciter conciliat , medendi methodum pro disserentia climatum , anni temporum , subjeetorum , aetatum, vitae generis discrepantem probe distinguit; quin δc remediorum verum usum ab abusu sedulo discernit; praeterca aliorum minus securam curationem perquam facile perspicit, multoque tutiorem & expeditiorem curandi viam in novis ingruentibus asse-etibus adinvenit. Quibus omnibus ille, qui soli inhiat praxi, utut numerosis ad- . fuerit aegrotis, si insuper theoria bona careat, destituitur. Solenne itaque , sed revera stolidum est , experientiam allegare , ubi deficit ratio , circumstantiarum pensi latio, subjecti de causae morbi de modi agendi in remediis cognitio. Ceterum tamen non negandum, plures etiam in theo reticis committi errores, ubi nempe quis ad hypotheses inanes, speculativas , fietitias magis , obscuris nihil significantibus rerminis , quam principiis perspicuis superaedificatas vult praxin accommodare , dc ex hisce principiis ea remediorum genera rejicere conatur, quae per omnia secula Benationes usu, aliorumque applautii se commendarunt. Hic valet illud axioma : malum theoreticum esse malum practicum, si videlicet ex theoria hac nuda , praXin. instruere velit. Praeterea boni Sc praestantis theoretici est criterium , liberum animum ad Ueritatem inspiciendam afferre , nullis praejudiciis , auctoritatibus , opinionibus, scholis 6csceiis Oolirierem : nam libertas philosophandi praestantissimum est mentis humanae or Damentum Sc munus ., qua is maxime utitur, qui a natura judicii acumine instructus est ; quicunque vero hoc naturae beneficio caret, is quam maxime magistrorum suωrum , quos amat, de quos audivit judicio de sententiis firmissime inhaerescit, Se solos illos, tam in theoria, quam praxi, in eo quod laudant vel vituperant, sequem doS esse, existimat. Quare , quum horum scientia tantummodo in notitia placitorum magistralium consistat , minus firmiter de aliorum scientia 6c dogmatibus judieare

Εκ hisce omnibus abunde jam deduinis clarissime apparere arbitror , quam multa praeclara 5c plane eximia , ad artem nostram in ordinem dc connexionem redige dam , de ad medicinae rationalis systema , methodo demonstrativa instruendum sint necessaria; atque quam exiguus eorum sit numerus , qui periri & rationalis Medici nomen ac dignitateiri jure sibi vindicare dc tueri possint, cum maxima ex parte unde quaque ferine ars medica empirice tractetur , certis fundamentis Sc solidis rationi bub dullituta. Equidem in rebus physicis , anatomicis, phvsiologicis , botanicis , i. ' ' . . chymi

48쪽

PRAEFATIO AUCTORIS. xxxiii

chymicis egregii dc pulcherrimi prostant libri; ast ex praecipuis , qui ad artem faciendam pertinent, quales sunt pathologici , dogmatici de therapcutici, paucissitni lunt,

qui Iaudem merentur; plerique plus opinionibus; nutantibu , hypothesibus , auehoritatibus ac praejudiciis, quam veritatibus utilibus de necessariis superstruehi sunt. Prostant quidem nostro tempore a celebribus hinc inde Viris conscriptae pathologiae seu theoriae morborum medicae, quae ab iis, quibus in verba jurare magistri solenne

est , multum laudantur, dc supra modum tamquam omnibus suis absolutae numeris efferuntur; quas tamen , si paulo accuratius coinsideramuS, magna ex parte mancas de imperfectas conspicimus ; siiquidem nec perspicuas virium 8c imbecillitatis corporis humani, nec veras moriendi necessitatis causas reperire ibi licet: de morborum epidemiorum , qui multum medentibus facessunt negotii, origine altum est silentium: humorum intemperies de virulentae qualitates propemodum relegantur: concretionum in vasis , quae polyporum nomine veniunt, dc immedicabiles morbos producunt,

nulla fit mentio; de mirabili nervosarum partium consensu , sine cujus notitia vix ac ne vix quidem symptomata explicari possunt, ibi plane non agitur e corruptio partium sphaceiosa, quae plerumque mortis , tam acutis quam chronicis pallionibus super ententis , causam constituit, habetur rarillima et doctrina de pulsibus, magnae in iudicio de eventu morbi ferendo utilitatis, ibi negleecta aut penitus omisia animadvertitur ; Sc si ad rationalem actionum corporis nostri praeternaturalium explicationem respicimus , operationes animae cum causis physico - mechanicis, de actiones morales cum physicis mirum quantum invicem confunduntur. Dantur adhuc alii dod hissimorum 6c celebrium virorum pathologici libri, in quibus plus materiarum morbificarum, auam motuum vitiosorum habetur ratio; quandoquidem diversillimae intemperiei, pro

abiliendis morborum causis adducuntur humoreS ; cum tamen ex motuum inaequalitate 8c vitio sive errore in locis , dum ex uno loco ad alienum humorum fit transitus, praecipua symptomatum in morbis ratio deduci debeat. Deinceps in therapia recentiorum auctorum curationeS morborum, quae per abstinentiam , quae per decocta sudorisera dc exsiccantia, per aquae potum dc aquas minerales, acidulas Sc thermas, per haInea, per lac vel serum lactis , per acidulas cum lache mixtas , per peregrinationes te Ioci ac cesi mutationes, per varia eXercitationis genera , cumprimis perfricationes fiunt, penitus silentio involvuntur, cum tamen ad vincendas longas 4c rebelles pastiones, nihil convenientius, nihil efficacius hisce jam dictis, de olim , de

nostro jam tempore reperiatur. Praeterea innumeros possidemus pharmaceuticos libros , qui immensa medicamentorum simplicium dc compositorum, Galenicorum MChymicorum, copia Sc farragine referti sunt : in quibus propriaS dc veras eorum fa- 'cultates 8c vires , quas vel in hoc , vel in illo casu praestare possint, nullo modo licet reperire, adeo ut eorum utilitas plane nulla, vel admodum exigua sit; atque inter innumeros libros prae icos , maxime observationes Zc morborum historiae plenae Maccuratius, cum omnibus scilicet circumstantiis conscriptae , valde deficiunt , cum tamen hae ipsae firmum dc inconcussum artis nostrae , tam theoreticae, quam practicae,

fundamentum constituant. Cum itaque a multis retro anniS , magna illa, quae artis nostrae successum Sc incrementum , ac persectionem huc usque retardarunt, impedimenta animadverterim,

nihil magis a longo tempore ardentibus mihi in votis suit, quam ut maturioribus annis, sulficienti observationum copia, Sc firmiore judicio munitus, artem in systema , & corpus methodo rationali constitutum redigere dc digerere possem, quod res,

faciendae medicinae tantummodo utiles Sc necessarias complecteretur. Secutus etiam

sum salutare CELSI consilium, qui in fine praefationis, rationalem medicinam ese debere, pronuntiat; in strui vero ab eυidentibus causis , obseuris omnibus, non a cogitatione artist cis , sed ab ipsis arte rejectis. Inter causas vero evidentes primo loco liber Sc aequabilis sanguinis de fluidorum in circulum progressus, cum motibus secretoriis de excretoriis ponendus est ; ex quo, tanquam sundamento Sc principio demonltrandi , omne in rebus medicis ratiocinium desumsimus. Deinceps per causias evidentes intelligimus quoque rationes eX anatome dc philosophia naturali petendas ; sine quibus theoria medica plane manca ac cruda est. Divina igitur suffultus gratia, sexagesimo aetatiS meae anno, primum medicinae rationalis tomum evulgare coepi. Postea succedentibus annis, sub ingenti occupationum , consultationum, itinerum onere reliqui secuti sunt, ita ut sub septuagesimo odi vo aetatis anno , inter Vires utique valde decrescentes, septimus per Dei gratiam,

absolutus fuerit tomus. Quod si hoc labore dc studio nihil aliud consecutus sum, certe id me. Haestitisse confido, ut ii, qui artis opus aggredi incipiunt, viam planam

5a. A 12, d iij atque

49쪽

xxxiv PRAEFATIO AUCTORIS.

atque apertam inveniant; cui si insistent, non pacile errare & nocere, sed perpaucisoc ethcacibus remediis, accedente praesertim cum usu rerum judicio , misere aegrotantibus opem Be levamen afferre poterunt exoptatissimum. Atque, quod nostri l

bores , & strenui artem juvandi conatus , peritioribus non displicuerint , vel exinde dijudicare licet, quod tomi medicinae systematicae, simul ac lucem adspexerunt, MConsultationes ac dissertationes varii argumenti, non modo in Germania, sed etiam in Belgio, Helvetiis &. Italia variis editionibus in lucem prodierint. Quod vero haee in unum opus congesta scripta mea, non aequali stili nitore atque Cultu compareant. id benevolus techor meditationi & solertiae continuis aliis laboribus saepius interruptae , dc diversae aetatis tempori, quo concinnata sunt, tribuendum esse, judicabit. Ceterum sermo in toto opere licet non adeo venustus , tamen purus, perspicuus & dii cidus est, rei tradendae accommodus, Ac resectis omnibus superfluis, eam praecipue

medicinae partem persequutus sum, in qua proprie Sc principaliter ars consistit et in allegandis auctoribus non adeo diffusius sui, sed potissimum veteres adeundos & cons tendos putavi: quos in iis , quae ad historiam morborum describendam pertinent, de quae experientiae respondent dogmata , sequutus sum fidelissime. Quod superest, Deum immortalem Precor, velit arti nostrae quam nobilissimae, quam ipse mortalium beneficio largitus eu, quamque ipsius gratia adjutus , ultra dimidium saeculi exercui& docui, atque his diligentiae meae munibus ad omnem posteritatem propagandis hanc promovere unice cupio, eos progressus largiri, ut, fatus & noxiis omnino profligatis , ejus veritas; certitudo Ae decor plenissime effulgeat, omnesque, qui se caenda: ipsi consecrant, ex hisce meis laboribus in generis humani utilitatem fructum repe tam amplissimum.

50쪽

XXXV

APPROBATIONES.

HAvendo vedulo per la sede di Revisione , & Approbatione det P. F.

Thomaso Maria Zennari Inquisitore net Libro intitolato Friderici Hos anni Medicina Rationalis Susematica , non v'ester cos' at una contro la fanta sede Catolica , e parimente per Atestato dei Segretario Nostro , niente contro Principi , e buoni costumi , concedemo LicenZa , che possi esser stampato. servando gi' ordini in materia di stampe, & presentando te solite copte allo

Regist. net Magist. Ecceti. contro la Bestemmia. Angelo Legrenti Seg.

H Avendo vedulo per la sede di Revisone, dc Approbatione det P. F. Tlao-

malo Maria Zennari Inquisitore , net Libro intitolato Friderici Hos manuic e. Conquitationum . Responstrum medicinalium Commentaria priora Centuria prima, e Tomo uno non V'esser cola alcuna contro la sania Fede Catolica e parimente

per Attestato dei Segretario Noltro, niente Contro Principi, & boni costumi, concedemo LicenZa che possi esser stampato, osservando gi' ordini in materiadi si pe, & pretentando te solite copte alle Publiche Librarie di Venetia , α di Padoa. Dat. 24. Novembre 1734.

3734. 22. Decembre.

Registrato net Magistrato Eccellentissimo contro la Bestemmia. Angeis Lerenni Seg.

SEARCH

MENU NAVIGATION