Friderici Hoffmanni ... Opera omnia physicomedica denuo revisa, correcta & aucta, in sex tomos distributa; quibus continentur doctrinae solidis principiis physicomechanicis, & anatomicis, atque etiam observationibus clinicopracticis superstructae; ..

발행: 1748년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

xvi COMMENT DE VITA AUCTORIS

emotisque sputis nihil superesse videbatur, quam ut vireS recuperaret. Enimvero hae, satis tarde minutimque collectae, mox iterum diiIipabantur febricula lenta marasmode, quae versus vesperam exasperabatur , nocteique sere insomnes reddebat. Pulsus , jam ab aliquo tempore inaequalis de intermittens, nuncque in dies debilior notabatur : adiapetitus omnino prosternebatur. Quae quum singula durarent, neque constantem emendationem admitterent; nemo non videbat, quid eXpectandum propediem esset y Οmnium id optime sentiebat B. Senex, Sc quam praevidebat proxime instare, animae ad Deum migrationem , constantissima in Deum fiducia anhelabat , planeque cupiebat dissolvi de cum Christo esse. Hoc omnibus sermonibus testabatur, quibus pia semper vota pro Regis Regiaeque domus salute, proque Academiae Fredericianae flore M in

Crementis , pro amicorum omnium felicitate intermiscebat.

Quum res familiae omnes disposuisset, atque de singulis etiam, quae fieri discessu suo vellet, mandavisset; litteras ad Potentii simum Regem dictabat, quibus pietatem suam Regiae Majestati domuique immortalem tellabatur, submissillimisque verbis gratias agebat pro beneficiis innumeris, quae a Regia dc Hectorali domo Borusso-Branclenburgica, sub quatuor lummis Principibus, quibus e servitio per LVI. annos fuerat, percepisset.

Quod per insequens triduum supererat temporis , elus non modicam partem amiciS impertiebatur, quorum aliquibus absentibus amorem benevolentiamque, dictatis fle si

scriptis litteris, testabatur: de multis etiam mandabat certis amicis, ut, si prius disces sisset, quam officium per se explere posset, id suo nomine apud illos vellent efficere. , Id cum novilIimo vitae suae egisIet die, paululumque feriatus, Sc cum necessariis amicis collocutus esset, ab horum discessu cupiebat paululum e lecto tolli: quo faeho viribus omnino exsolvi videbatur. Unde eum illico reponebant, adhibitisque fomentis frictionibusque ad se revocabant. Sed brevis erat fructus auxilium, moxque rediens fortior syncope ita omnes actiones simul efflabat ut nullius earum superstite vestigio . dubitari amplius non posset , Deum disIolvisse illud vinculum quo tam nobilis anima corpori per annos prope octoginta & tres copulata fuerat. Accidit hoc, cum post septimam vespertinam quarta pars horae effluxisset, die duodecimo Novembris, praesentibus necessariis amicis, & quibusdam familiaribus, qui, ut in tam recenti dolore ,

acerbis lachrymis rigens Sc exanime corpus perfundebant, animaeque ad Deum migranti aeternum vale dicebant.

Is fuit exitus viri illustris & incomparabilis, qui patriae suae eximium Sc incomparabile decus omni tempore habebitur: qui Academiam Fredericianam consiliis & auel ritate longius, quam quisquam alius, adjuvit 6c moderatus est: qui cives innumeros ad illam attraxit , eosque meliores dOetioresque remisit : qui orbem medicum doctrina vera dc perspicua illustravit, & quamdiu erunt Medici, cognoscetur ac in honore erit e qui Monarchis ac Principibus, medioxumis oc minimis, arte sua saluti suit.& per immortalia scripta esse numquam desinet: qui pauperum fuit certillimum persu-gium , atque perpetuo beneficio viduis prospeXit ἔ qui vera φλαν inrita hominum unive sum genus prosequutus , quidquid ad ejus salutem veramque felicitatem compertum habebat, in innumeros discipulos, victurosque libros transmisit: qui horum omnium tanquam ignarus meritorum, ab omni fastu remotissimus vixit: qui, nullo horum salutem apud Deum se mereri posse , omnino persuasus, in una Dei misericordia, & Seria

vatoris unici perpellionibus fiduciam firmam collocavit, huicque unice animam res,

gnavit, .

32쪽

LECTORI BENEVOLO SALUTEM.

ETIERUNT nuper a me Nobilissimi Bibliopolae FRATRE sDE TO URNEs Genevenias , quorum nomen de merita in rem litterariam eximia jam ultra saeculum cognita sunt, ut ipsis, omnium a me editorum operum lc scriptorum novam Sc omnibusa'iis me invito divulgatis editionibus , accuratiorem concederem editionem ς eo quod non modo in Gallia, sed etiam Hispania CrLusitania , medico tum eruditiores omnia a me usque eo Edita, quibus rem medicam illustiare Sc perficere sim annixus , aliquot voluminibus comprehensa desiderent avidistime. Ut vero majorem fidem apud caeteros mea habeat concellio , petierunt insuper a me jam Laudati Viri, ut omnia , quae hadhenus stib meo nomine evulgavi, reviserem , atque si opus sit, emendarem& ulterius illustrarem, praefationemque toti operi praemitterem.

Ego his omnibus probe pensitatis , quum vix ullam unquam inserviendi publico& posteritati occasionem praetermiserim , nolui hisce honestis de in Reipublica Medicae emolumentum vergentibus precibus deesse, de officium meum denegare; praesertim quum Medicinae S stematicae Tomos , qui Basedeae , Venetiis de novillimδFrancofurti, me invito , reculi sunt, multis mendis erroribus , omnem sensum Sc contextum turbantibus , resertos animadverterim ἔ certa spe fretus, futurum , ut 11cuti Domini DE TO URNES, integerrimi viri promiserunt, nunc longe correctiora 8c limatiora scripta mea luci sistantur. Inter immensas igitur, quibus quotidie distrahor , in senio occupationes, horis subcisivis id otii Se curae sumsi, ut non modo tomos , praecipue priores Medicinae Sustematicae , ante octodecim annos primum editos reviserim N hinc inde emendaverim , verum etiam reliqua scripta dc dissertationes Lugduni Batasorum de Ulmae recusas, quibus ducem adhuc alias praeclari argumenti oc numquam antea editas adjeci , in meliorem ordinem certasque classes redegerim ; ut Beneυolis Lθeioribus Editoribus satisfacerem plenissime. Neque destiti hisce operibus PRAEPATIONEM praemittere. Arguimentum sumsit de rationalis & periti Medici , ab eo qui, sola nixus experientia, veris dc firmis principiis destitutus praxin exercet, diiseien- . tia ; ut exinde cvidenter & dilucide Lectori innotescat , quae memet impulerint ca ne, ut artem nostram in Rationale Systema methodo demonstrativa innixum redigere , atque hoc ipso Divinae nostrae artis dignitatem praestantiam, quam pauci pernoscunt dc capiunt, demonstrare primus omnium allaboraverim. Haec, senevole Lector , dicebam, in Monito ad Editores inisse , ut operibus meis praemitteretur et cum vero, ab eo tempore , Dei o. M. gratia, mente sana in corpore sano fruitus sim, dum haec sub praelo sudabant, ausolutissimum de mos bis Infan-

33쪽

Infantum Τrainatum, a me promissum, perfeci; hunc invenies in eκtremo Tomo tertio. Nec silentio praeterire possum, Nobilissimos Bibliopolas promissis suis planli stetisse, spem meam non fefellisse , mihique nihil desiderandum reliquisse quoad cha

tae nitorem, typorum elegantiam, mendorumque correctionem, adeo ut opus, quod nunc in lucem prodit, sit omni numero absolutuin, illudque ut Ueram , genuinamque Scriptorum meorum editionem lubens agnoscam; hoc me maxima affecit

laetitia ; hoc, ut spero, omnibus artem Medicam colentibus jucundissimum simul Mutilissimum erit: sicque meis ipsorumque desideriis satis superque factum est.

34쪽

BIBLIOPO LAELECTORI

tionem tibi oflerimus , LECTOR BENE voLE ; in hujus Editionis laudibus praedicandis tempus terere inutile foret, cum luce meridiana clarius sit Reipublicie litterariae gratisi iamam fuisse hanc nostram Operum Collectionem. Tam sano assentientes judicio ut dc voluntati Clarissimi Authoris, qua

nihil unquam nobis antiquius & carius erit , nihil aliud nos agere oportuit quam ut eandem cum priori Editionem , sine ullis additamentis , praelis nostris Committeremus , ne sCilicet minoris pretii prima quam possident Viri docti Videretur. Id tantum nobis curae cordique fuit ut, juxta mentem Illustristismi Authoris, novissima haec Editio priori quantum fieri potuit. Correctior fuerit , ideoque antequam opus praelum subiret, rogatus a nobis illud praelegit Medicina: Doctor , qui omnia quae in praecodenti Editione occurrere potuissent menda expulit. Quasdam tamen sed leves tantum, & ad ordinem Praecipue pertinentes , mutationes in Tractatu de morbis Infantum animas vertes , quas Author ipse fecerat, postquam nobis manuscripta sua commiusisset. Alteram etiam fecimus mutationem, in Indice scilicet trium priorum

Voluminum, Medicinam Rationalem Systematicam complectentium, qui Ιndex in prima Editione in duas dividebatur partes , quarum altera Tomo primo, altera vero Tomo tertio finem imponebat ue hunC autem in unum Collectum sub finem Tomi tertii, locupletiorem, ordine Convenientiori , & ad faciliatatem tuam aptiori digestum reperies. Haec sussiciant de hac nova Editione.

Verum antequam tibi, BENE voLE LECTOR, Valedicamus, monere te

volumus , nos ab aliquo tempore, magno Authoris nostri Celeberrimi opexum supplemento colligendo & edendo operam dare , quod duobus pluribusve voluminibus constabit. In eo invenies I'. non solum eos Tractatus quibus in Collectione sua locum non dederat Author noller , inter quos annumerandus praecipue POTERI Us Illustrissimi Authoris notis adornatus, ab Eruditis omnibus anxie desideratus; verum etiam α'. quosdam Traetatus

qui post Editionem nostram in lucem prolati fuerunt i nec omittemus V. scripta

35쪽

xx BIBLIO POL E LECTORI.

quaedam quae Clarissimo Authori vulgo tribuuntur , licet invito eo lucem viderint. Praeterea cum Formulae Authori nostro propriae avide a Μedicis expetantur , non ultimum tenebit locum Methodus concinnandi formulas medicamentorum exemplis ad Illustris Frid. Hoomanni mentem accommodatis illustrata. Tuam igitur approbationem summo appetentes studio , nihil unquam nos omissuros quod tibi placere possit certum te facere, ac salvum Hle volumus.

36쪽

AUCTORIS

DE DIFFERENTE ARTIS ME DI AES Medicorum conditione ae statu S Criteriis boni ae periti Medici.

AGNA sunt elogia splendidique tituli, quibus medicinam multis

passiim condecoratam videmuS; nullum tamen , me judice , majori jure saluberrimae huic arti tribuitur, quam quo ab optimo medicinae parente HippOCRATE divina appellatur. Et recte quidem: quia sapiemtitIimus universi conditor non modo in triplici naturae regno, ad valetudinem tuendam , omnisque generis morbos profligandos , remedia recondidit aptitIima, sed dc ipsam corporis humani naturam, ri tam sapienti construxit ratione , ut determinato quodam motuum ordine , se a tetra corruptionis labe de imminente interitus periculo vindicare possit auam optime. Quin imo ipse Deus in sacris litteris se Medicum profitetur, Zc Chrisus benignissimus generis humani. servator, quamdiu inter homines egit, nullam magis artem, quam medicam exercuit, ut ideo tum animae, tum corporis Medicus eκ- Ititerit praesentissimus. Et profecto, si benefaciendo , ut constans suit sapientum sententia, homo ad Dei naturam proxime accedit, ego certe, an ex ulla dot trina , si coelestem exceperis, majora in genus humanum beneficia, quam ex medendi scientia possint redundare , non perspicio. Quid enim praestantius , quid optabilius, quam corpus humanum, sublime illud immortalis spiritus domicilium, diu sanum servare de integrum, & non modo dolores corporique pariter ac animo infensas aegritudines avertere , sed mortem quoque diutissime arcere Sat graves igitur rationes habuerunt veteres , . quibus inducti, medicinae inventores in Deorum numerum retulerunt; Sequare primi de praestantissimi heroes, qui populis praefuerunt , inque gravissimis bellorum tempestatibus fortitudinis documenta dederunt , ut Chiron Centaurus , Pal, medes, Achilles, Machaon 6c Podalirius vel docenda arte, vel discenda & exercenda eadem occupati ab illis describuntur, qui plurimum illis adjungere laudis de

honoris voluerunt.

At vero, quo nobilior, quo excellentior haec est scientia, eo magis cum Hippo- CRATE dolendum est, propter ignorantiam eorum , qui eam exercent, σ propter eos, qui remere de medicis judicant, rem esse vilissimam , omniumque opprobrio expositam; siquidem in nulla sere professione, tanta artificum ignorantia & multitudo conspicitur , quam in medica, cum quisque sere , vel ex infima etiam plebe, se Medicum profitetur, ω medicamentum adversus certum morbum jainitat; quare scite PLINIUS lib. I. cap. 29. ait: in hac arte sola evenit , ut cuicunque medicum se pro frenti statim crediarur , . cum t men periculum sit in nullo mendacio majus. Verum enim vero, ut ut ignarum vulgus Medici nomine indignum prorsus aestimandum sit et datur tamen , etiam inter eos, qui medicinae addiscendae cic faciendae ex instituto quasi se manciparunt , ingens admodum differentia , dum auctore gravissimo HippoCRATE Ioc. Vir. multi fama σ nomine medici, re aurem vera o opere pauci dantur; & lib. de veter. medic. ait e sunt ex iis, qui medicinae operam dant, alii leves, alii multo praestanter ς tit enim aliarum artiam U,

pera plurimum inter se disserunt, so etiam in medica eoenit arte. Atque hoc ipsum in Erid. Hos anni Oper. Tom. I. ν ' oninis

37쪽

PRAEFATIO AUCTORIS

omnis generis disciplinis certo observari, satis in propatulo est. Neque enim omnes.

qui coelestem doehrinam profitentur, rerum divinarum cognitione earundemque tradendarum ac tuendarum dexteritate ita aequales sunt, ut ut venerandum nomen the logorum aequo jure mereantur e nec omnes, qui causas in foro agunt, statim jur Coostultorum nomen merentur; nec denique , qui agros vel turres metiri, aut aedificium exstruere didicerunt, mathematici habendi sunt et sed longe utique plura Semajora requiruntur, quae essiciant, ut tam pulchris tamque honorificis appellationibus , quibus exornari plerique gestiunt, peritorum judicio digni existant. Quae vero cum ita sint, & in medicina , perinde ac in caeteris disciplinis, non omnes, qui per

vicos obambulando sese fatigare dc morborum curatio S suscipiunt, veris ac peritis accenseri Medicis debeant; operae omnino pretium fore arbitror, paulo accuratius diducere, quaenam ad nomen hoc cum laude obtinendum desiiderentur ; unde pronum intellectu erit, perpaucos, etiam nostrae aetatis esse medicos , qui jure sibi ac merito hoc nomen pollini vindicare.

Primum vero praestantis Sc periti in arte medica Viri cliterium , ex ipsa medicinae definitione, quam GALENUS lib. de praecognit. prodidit, ubi eam salubrium Sc insalubrium scientiam denominavit , desumemus; siquidem dc praefixus medicinae scopus

de Medici ossicium in eo unice consistit , ut, remotis vanarum opinionum Sc praej diciorum commentis, ex fundata, solida Sc sussiciente ratione demonstrare ac sciem ter adserere postit, cur Se quare hoc vel illud alimentum aut medicamentum ad valetudinem conservandam morbosque sanandos , salutare, vel minus tale sit dicendum. Ex quo consequitur, solidain omnium earum rerum cognitionem, quae tum ad rati natem dc demonstrativam explicationem , tum ad aequum rectumque judicium , de propria aegrotantis natura, morbi causa S de convenienti remediorum applicatione

formandum spee ant, a Medico desiderari. Nam si ulla in disciplina, acriori, exquisito Zc quasi ad exactam lancem revocato judicio, quod tamen non adeo facile, sed ipsius HippoCRATis enato dissicillimum elle solet, opus est, certe illud ad artem medicam requiri arbitror. Quicunque enim aegrotantibus vel salutaria vult proponere, vel noxia disssuadere, is non modo propriam ipsius aegrotantis naturam corporisque constitutionem , morbi originem, genium causaS , symptomatumque rationes , 1ed Ac innumerabilium aliarum rerum de inprimis naturalium , atque remediorum tam a priori, quam a posteriori, vires ac end inus cognitoS perspecto,que habere debet accuratisIime. Quo quis enim meliori rerum naturalium cQgnitione , quo maturiori judicio, tam ob longiorem usum, quam ob rerum salubrium dc insalubrium exquisitius perspectam naturam Medicus est instruetus, eo certe magis aliis est praeserendus. Magnifica certe de omnino praeclara laus est, qua ΤHUANUS, historicorum ille princeps , Holleritim, excellentem quondam Medicum Sc Prosessorem Parisiensem commendat, quando commemorat , quod ipse assidua meditatione acerrimum judicium ad medendum attulerit, ut deinploratos morbos, o ob festinationem ab aliis Medicis per viros vaga cursitatione mulos sa- rigantibus, minhs cognitos, summa felicitare cνraυerit. Longe vero aliter imperiti Mediis corum agunt de sentiunt, qui in sola experientia medendi artem repositam ex illimantes , ex hac unice, quid proficuum corpori, vel noxium sit, cognosci pusIe arbis. trantur; quum tamen dc res ipsa doceat, Sc ipse antiquissimus urtis parens confirmet, experientiam in rubus medicis admodum elle fallacem. Equidem experientiam in nolira arte tum haberi putamus, quando in morbo ad datum aliquod remedium, non

semel, sed aliquoties fauilum vel adversum observavimus effectum, quod quidem cum in sensus incurrat, non fallit: sed in eo fallaciam committi deprehendimus, quod nimis praecipitanter talem effectum ipsi medicamento , ceu Uera: dc unicae causae adinscribere non dubitamus , cum plures siope aliae ad talem effectum producendum concurrentes caulae, quas adsequi vel non possumus, vel non studemus , simul debeant considerari. Atque ex hoc falso principio , uti innumeri sere in rem medicam de artis exercitium errores irrepserunt et ita etiam hoc malum maxime deducendum eise arbitror , quod omnis sere generis homines, ut supra jam ostendimus , ad comsilia daresa artemque exercendam, tam promti sint atque faciles. Nam medicina empirica tam magnum lateque diffusum, cic epidemium quasi malum est , ut vix ullus a summis ad minimos usque ab eo sit immunis, sed quisque ad curandum paratus e . perium remedium depraedicet; id vero cum maximo saepius damno . ex quo eluctari, vel in clariori husus seculi luce difficillimum est. Et quoniam Medicorum plurimi hanc sibi viam eligunt, nudaeque experientiae in

38쪽

PRAEFATIO AUCTORIS. xxiii

dissuaserint, possint asserre, quin imo sponte exinde sequitur, ut tantae inter Meden- eg dissensiones dc dilIidia circa remediorum enicaciam etiam nunc vigeant, adeo, ut mod unus in certo morbo probat atque eXtollit, alter penitus improbet atque rejiciat. Quot enim nostro tempore sunt de venae lectionis in intermittentibus , inque exanthematicis sebribus ς de corticis chinae dc castarillae ad rebelles intermittentes s res profligandas ; de medicamentorum martialium usu in cachexta cic malo hypochondriaco; cie purgantibus acrioribus in hydrope; de camphorae usu interno in malignis Scdeliriis ; de lactis usu in phthisi de doloribus podagricis ; de mannatis laxant bus

circa tempus suppurationis variolosae , quot , inquam , de horum utilitate dc noxa plane diuidentes ac prorsus contrariae medentum opiniones jaetantur , cum tamen omnes de singuli, quo suam sententiam defendant, ad experientiam ceu inconcussum

veritatis medicae fundamentum , coniugiant. Consultum itaque fore ducimus, ut non modo in veras tantarum dissensionum causas paulo accuratius inquiramus, veruinetiam, quomodo eX hoc labyrintho emergere possimus , solicite circumspiciamus. Primum itaque sciendum est, perpaucos esse Medicorum , qui de remediorum viribus Ze operandi modo recte judicandi fundamentum norunt. Plurimi sunt in hac sententia, activis rebus, ipsisque medicamentis Zc alimentis certas , perpetuas Ec absolutas quasdam juvandi Vel nocendi inesse vireS, cum tamen eorum operationes Meflectus , re paulo altius perspecta, certis tantum relationibus 8c conditionibus nitantur , ideoque limitatae sint; adeo ut pro corporum de naturarum disserentia , nec non causarum morbificarum diversitate , neque minus pro diverso , quo adhibentur tempore, mensura, ordine Sc modo , multum inter se varient ac discrepent. Quadrathuc notissima illa philosophorum regula: corpora non agere secundum sphaeram activitatis , sed secundum modum εeceptivitatis. Ut veritas hujus dicti in re medica paulo clarius innotescat, diversum alimentorum

M medicamentorum effectum , pro diversitate rerum Sc naturarum paulo curatius

considerabimus. Quid quaeso frequentius est, quam ut cibi ad sustentandum opti- . . mi , aegrotantibus summo sint detrimento i Aqua pura frigida exaestuantibus fere optima Sc analeptica est medicina; cum corpori ex nimio labore sudanti paulo largius ingurgitata pro veneno sit. Infusum fabarum cossee senibus insignem vigorem , de corpori, dc animo scenerat; juvenibus vero , praesertim sceminis , quorum systemanervorum admodum mobile, non adeo amicum , ut molestum interdum artubus tremorem inducat. Εκ medicamentorum classe magnesia alba, ubi prima regio acidis scatet succis, egregie alvum movet, in aliis , ubi primae viae obsessae sunt viscido humore , non nisi ventris torminal provocat. Mercurius dulcis est praestans in infantibus adversus vermes remedium ς sed ubi primarum viarum regio biliosis, acribus recrementitiis succis scatet, deleteriam saepe induit naturam. Suaveolentia, ut ambraec moschus in infantibus saepius adversus convulsivos Sc epilepticos motus summo . cum fructu adhibentur , cum in sceminis hystericis de animi deliquia , Sc motus spasticos potius augeant. Medicamenta , quae nitrum vel optum correctum ingreditur, in illis , qui doloribus 8c spasmis urgentur, insigniter sudorem 6c exanthemata expellunt , cum in corporibus phlegmaticis 6c imbecillioribus , retinendo transpirationem cum exanthematibuS, summam perniciem inserant. Vidimus matura venae sectione

juvenes sanguineos ad phthisin valde dispositos , ab ea prorsus immunes redditos, cum alii, phlegmatici temperamenti, ex repetita venae sectione in haemoplysin Mphthisin incidere. Spiritus cornu cervi Sc salis ammoniaci urinosus sanguinis massam omnium consensu nimium commovent ς nihilo minus saepius vidi in haemoptysi, in narium quoque dc uteri haemorrhagia optimo cum succestu fuisse haec medicamenta exhibita. Compertissimum porro est, a duobus granis resinae jalappae solutis vel in pilulam redactis, in quibusdam vel decstm posse moveri sedes, cum in aliis vix de-acem grana eundem effectum producant. In nonnullis mercurius parva dosi pedum malleolis inunctus brevi tempore movet salivationem, cum in aliis id majori dosi id fiat dissicillime.; idem purgans pluribus unius ejusdemque aetatis oblatum, mirum in ter se differentes exserit operationes. Atque hoc ipsum simili ratione de reliquis Semagnae aestivitatiS remediis, quae vulgo heroica dicuntur , tenendum esse arbitramur ἔquare recte dictum est ab Hippo CRATE in Lib. de prisca medicin. neminem ad medicanam addisendam animum applicaturum esse, si eadem vitae ct υictus ratio, ct sanis ct aegris accommodata eser; vel etiam, si idem semper essectus data remedia sequeretur , quod romen

nullo unquam rempore expectare licebit; nam alimenta non minus ac medicamenta tam

ad juvandum , quam ad noccndum pro se Sc sua natura prompta atque parata sunt ἴsed tum demum proficiunt, quando prudenter, circumspecte , dc cum recta ac sundata ratione suerunt usitata, alias plus nocent quam prosunt. ' .

39쪽

xxiv PRAEFATIO AUCTORIS.

Iam vero non immerito movetur quaestio: in quonam reinis vel perversus eorum usus consistat, & quomodo hic evitari debeat ' Qua de re, ubi antiquissimos & summos in arte nostra viros consulimus, invenimus inprimis Hippocratem, Galenum , CA sum unanimi consensu aflirmasse et in medicina cum aegrotantium emolumento facienda, non solum ad morbum Sc ejus symptomata esse respiciendum, sed potissimum requiri, ut ad propriam cuique corpori naturam sive idiosyncrasiam, robur quoque virium, praegressos morbos , dispositionem ad morbum a parentibus , insuper ad aemtem, habitum corporis, diaetam dc vitae genus , consuetudinem, clima, anni tempora , imo ad ipsius morbi tempus M progressiam animum advertamus, quia pro hinrum diversitate , medendi methodus 6c remediorum operationes multum admodum differunt. Ut rem in pauca contrahamus: Medicus in curatione morborum M pra scribendis remediis, ad completam, si haberi potest, morbi, & aegrotantis historiam ante omnia debet advertere ; quam si ex sana theoria physico- medica quoad omnes circumstantias, de praecipue quoad causam morbi de symptomatum recte cognosce dam, resolvere satagit, facile perspiciet, non certa & specifica quaedam ad morbum fanandum prostare medicamenta , sed plura saepius, quae alios juvant, aliis eodem morbo laborantibus nocere. Atque hanc ob rationem clarissime apparet, non meliorem ad Medicorum discordiam & dissensiones, quas inter se alunt maxime de di , versis in hoc vel illo morbo medicamentorum effectibus , componendas viam dari, ac si semper, ubi faustus vel infaustus in morbis effectus ab iis observatus fuerit, is ad circumstantias in historiis morborum contentas reseratur. Verum vulgus Medic rum haec omnia parum curat , sed audito tantum morbi titulo, & recensitis quibus.

dam symptomatibus, protinus ad prae scribenda remedia properat , quae ipsi vel per experientiam in simili morbo visa vel audita fuerunt salutaria, vel mox etiam promptus& paratus est ad rejicienda ea , quae ex perverso quodam praejudicio ipsi vel audita,

vel visa suerunt noXia. Deinceps praestans & peritus Medicus ex vera morbi historia & rebus antecedentihus , primam morbi Originem dc sontem, a quo symptomata ceu effectus profluunt, Curate eruere studet, medendique intentionem ad caulam , maxime pr imam rem vendam dirigit. Verum, qui sine ratione artem exercent , symptomatum magis quam causae rationem habent, & ad illa abigenda omne conserunt studium, Sc varia atque minus accommodata exhibent. Est vero praecipuus sagacis S rationalis Medici characher, non multis variisque, sed paucis, appropriatis & esticacibus ad morbum profligandum, uti remediis. Etenim causae morborum tam proximae, quam mediatae non tam multiplices, Mdiffusae, sed simplices & paucae sunt, licet ratione locorum valde dissidentes effeGis producant, ad quas abigendas non tanta remediorum copia & varietate opus esse deprehendimus, modo recto ordine , tempore Sc modo adhibeantur. Longe vero aliter procedit minus rationalis in morborum curatione, utpote .qui , si exhibitum medicamentum non statim desideratum exhibet etaehum, hoc facile mutat Se aliud o dinat ; quod si iterum expectationi minus respondeat , rursus aliud substituit. Qua Perversa medicamentorum varietate dc multitudine tantum abest, ut vim morbi debel- . let, ut potius aegrotum obruendo , morbum pejorem dc contumaciorem saepissime reddat. Quae cum ita sint, antiquitIimi artis nostrae magistri sat graves habuerunt causas , quare crebriorem remediorum mutationem tantopere prohibuerint, eamque tam tum non se er insecuram dc faluti aegrotantium valde adversam existimaverint. Ea quippe cujulvis medicamenti indoles atque facultas est , ut chrpori inserat murationem , quae si non apta , sed aliena, nec abigendae morbi causae accommodata est, longe majores saepe concitat turbas, salutares naturae motus pervertendo. Scite it que magnus ille Anglorum philosophus VERULAMI Us Lib. I. de augmenti scient. remediorum copiam ct varietarem ignorantiae pliam appellaυit; de Medicos ad praescribenda ει mutanda remedia tam faciles justo Zelo his verbis reprehendit : es ex opera Medicorum. quotidiana , quam invisendo , absidendo, praescribendo aegrotis praesunt, putarer quispiam, haud segniter illos curarionem persequi, atque in eadem certa quasi via insestere ; ramen, sequis ea, quae praescribere er adminiserare solant Medici , accuratius introspiciat, inveniet

pleraque υaciliationis ct inconsantiae plena, ct quae ex tempore excogitantur, ac in mentem illis veniunt, absque certo aliquo praesto curationis rermino. Ego saepius a Principibus etiam viris quaesitus, quomodo peritus M praestans Μ dicus , cui fidere tuto possimus, ab imperito discerni possit, responsum dedi, vitandum eum esse, qui, antequam veram morbi indolem lc causam, aegrotique naturam paulo penitius cognoverit, mox ad praescribenda M saepius mutanda medicamenta Paratus sit; commendandum vero eum esse, qui, priusquam se accingat ad ordinan,

40쪽

PRAEFATIO AUCTORIS. xxv

dum remedium , permultis quaestionibus habitum corporis & animi, robur naturae, digestionis Se excretionis negotium , morbi genium, originem dc causas remotaS eκ diaeta,4 vitae genere dc aliis accuratissime 1crutatur, & praegressa seria. meditatione, Perpauca cum debito vitae regimine, sed diutius continuanda remedia praescribere consuescit; utpote semper suspecta esse debet nimia medicamentorum mutatio, quam etiam valde improbarunt veteres , id quod CELSUS I. 3. c. I. prodidit his verbis: opor-m, tibi aliquid non respondet, non experiri aliud atque aliud; nam in longis morbis, quos

tempus ut facit, ita solvit, non statim condemnetur , si quid non satim profuit , minus vero removeatur 3 F quid paulum saltem juvat, quia profectus tempore expletur. Nam si ulla

ire re M arte' ad exoptatum consequendum scopum , temporis exspectatione atque beneficio opus est et certe in operibus artis nostrae valet; nam ad certum effectum landum, sive ad insensum illud, quod motibus vitalibus obest e corpore removen- tarta proportione, mensura de numero motuum , qui tempore continetur, opusit huc JuvENALis di mim e Cunctator debet esse , qui de salute judicat.

prudens Medicus in recto administrandi remedia usu , maxime omnium

corporis' debilem de imbecillem a valida de robusta probe distinguere debet; , illa te omnibus morbis de gravioribus symptomatibus obnoxia eli, de quam

a causis atque rebus minus amicis offenditur, imo disticulter sanescit , cum n corporum robustae morbum , validaque ad nocendum medicamenta facilius ferre,n stiperare pollini. Medici itaque periti est, non modo naturas robustas a, sed etiam medicamenta valida , sortiora a debilibus 8c lenioribus probee; nam Divus senex in Lib. de homin. f. 34. perite prodidit, medicamenta a rura fortiora , quibus vis statum corporis transenutandi ines , nec in debilibus morbis, nec naturis dare oportere; omnesque saniorum Medicorum scholae quotidie adhuco hoc monito personant; sed vulgares practici saluberrimum hoc monitumes,. nec morbi vehementiam , nec vires aegrotantis imbecilles, nec me-iorem esseetiam considerant, sed ad contumacem de chronicum occur

ut eradicetur, vi quadam Sc vectibus quassi opus esse existimant, Mex purgantium, salivantium , emeticorum , sudoriserorum lc diureticorum cinne utendum esse, perverse judicant. Sed dici vix potest, quantum damni malo Chronico laborantes inde experiantur. Ego saepius non sine dolore , a Medicis etiam in dignitate constitutis , exitiales a medicamentis, sortioribus de saepius repetiris, imbecillimis administratis, errores commissos animadverti, ut splendidae etiam Personae, quae securioribus poterant servari, perierint. Ego iamne amrmare possum, me, cum ultra dimidium leculi innumerabilibus aegrotantibus profuerim , nunquam non ab omnibus vehementioribus eκ evacuantium , sedantium de alterantium classe, sedulo Se sollicite tam in morbis acutis, quam chronicis abstinuisse, sive naturae robustae , sive imbecilliores suerint, sed lenioribus, securioribus usu longo exploratis , cum . Patientia dc expectatione temporis , curationes, benedicente Deo, absolvisse felicissime. Hac enim secura Sc leniori methodo, innumeros affectione hypochondriaca, melancholica , maniaca, cacheciuica, scorbutica , hydropica , afthmatica, Sc intermittentium contumacia laborantes, me integerrime sanasse certe profiteor.

t Accedimus jam ad alia criteria, quibus peritus ab imperito Medico possit distingui hic quippe firmiter sibi persuasum habet , non modo in quovis morbo , certa dara

specifica dc salutaria medicamenta , quat ceu arcana summe extollit, Uerum etiam medicinas exstare universales, per chymicam artem, ex auro maxime paratas, quarum

mirabiles in singulis morbis effectias depraedicando , magnam apud ignarum vulgum famam magnumque lucrum aucupatur. At vero eruditus Sc candidus Medicus phan lasmata haec Sc ludibria, quae ex male fana theoria physico - medica proveniunt, ridet , Optime gnarus , morborum causas Sc tempora, aegrotantiumque naturas, multum admodum variare; ideoque nec ullum esse medicamentum, quod his omnibus possit satisfacere, multo minus id, quod aurum ingreditur. Siquidem abunde satis ex chymicis constat, nullum omnino in universa rerum natura existere corpus , quod ad me dicum usum ipso auro minus sit idoneum, dum a nullo menstruo liquore , nisi corro divo, quem ex nitro de sale communi praeparare solemus, archissima ejus compages ,

a qua gravitas, qua nulla major est, dependet, dissolvitur; & falsissimum est, per i spida, ut falso perhibent, menstrua, intimam hujus metalli solutionem posse obtineri,

quae tamen necessaria sit, quando in corpore humano effectum debet praestare. Neque minus inter requisita praestantis atque vere rationalis Medici , id omnium maxime debet referri, ut de rebus medicis, per experientiam nondum satis cognitis ,

sectum serre judicium possit. Occurrit saepius medenti in artis exercitio, ad consilium

i . a iij . dandum ,

SEARCH

MENU NAVIGATION