Epitome manualis missionariorum orientalium ab admodum R.P. F. Carolo Francisco a Breno strict. observantiæ S.P. Francisci theol., fideique controversiarum praelectore generali olim compositi. Nunc vero in compendium redacti. & in quatuor partes divi

발행: 1736년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

nem seeretis Imperatoris missam praenotavit,& te fertur Act. s. Synod. VIII. , quam tamen dispensationem nuinquam obtinuit, alioqui illam exlii buisset. 3oo. Caeterum falsum est , Ignatium sponte PraeIaturam esssisset semper enim coiistantisi sime recusavit, asserens , numquam Sponsam a se semel assumptam , quacumque vi cogentes dimissum iri: Chirographus autem fuit extortus , manu ejusdem a carnifice violenter mota,

ut patet Ach. 6. Synod. VIII. , & hoe omnibus notorium erat, reseruntque Historici Nicetas, Curopalata , Cedrenus , & Alii: nec sane tot- mentis , immanitatibusque opus erat ab Ignatio toleratis, ut suam Dignitatem sustinet et, si voluntarie ipsi vale dixisset. 3oi. Minus subsistit damnatio adversum Ignatium a Pseudo-Synodo Constantinopolitana edita: tumquia Legati Apostolici , qui eidem praesederunt , nullam sententiae pronuntiandae authoritatem habebant , sed solummodo statum causae , prout invenissent, Pontifici significandi, ex Epist. Nieolai ad Mie haelem e tum- quia Testes erant terrore. Bardae , Photii, NMie haelis eoacti , & hoc quippe notorium erat,&propterea Epitimium acceperunt: Testis,au. tem eo actiis nihil probat , de Test. Cap. Sicut nobis, & Cap. I. de Test. Confessio vero in

Chirographo praedicto expressa , Thronum se

Regiae Urbis pravis artibus occupasse, eoque se indignum, utpote violenter expressa, nulIam facit probationem , Lotharius 3 I. quaest. 2.3 2. III. Reus nolens se Iudici sistere , aerentiens respondere, veluti contumax damnari

potest ; Legis enim praesumptione supponitur convictus , qui renuit ad Judicium accedere, jura sua defensurus , l. de aetate mi tacuit de

362쪽

de inter Actionest Cap. Si potest de Confly

in s. ; maxime in Judicio Ecclesiastico , cujus authoritatis contemptus inducit ab Ecclesi , expulsionem , Matth. Is . I7. Si Ecessam non audierit sit tibi sicut Ethnicus, ει' Piablicanus. Propterea Nestorius ab Ephesino I. , Dioseo rus a Chalcedonensi irreparabilem damnationem retulerunt, Chaleed. & relat. ejusdem Synod. ad Leonem Magnum . Photius autem ita se gessit: nam Act. inquit se invitum trahi ad judicium , ae de multis interrogatus noluit respondere , Judieesque contem' psit: denuo interrogatus, ait : Meae sustificariones non sunt in hoc mundo ; spatiumque rebus suis eonsulendi recusavit. Act. autem 7. ait: Uncariis aurem nempe Apostolicis Legatis, &sedium Patriarehallum rationem non praebemus et aitque ulterius ad poenitentiam invitatus ore Gregorii Syracusani Antistitis ejusdem Diseipuli : Ipsi poenitentiam agant super suae deliquerunt; ergo contumax , & eontemptor eum foetis suis fuit Ecclesiae in Synodo Oeeumenica congregatae. 3og. c d ergo Synodus VIII. eum Photio veluti explorato invasere Sed is alienae se gesserit, atque uti talem damnaverit, qui nee voluit, nee, si voluisset, poterat, quae pro Ignatio faciebant, evertere , aut infirmare sibi adversantia, nullam Photio, ae Fautoribus ejus injustitiam intulit : juxta enim Leges Ee- .elesiae processit , reum plane convictum ordinariae poenae adjiciens , ac Decreta Primae Sedis, quam ipsi met imploraverant, non tumultuarie, sed synodiee ii Patribus agnita exacte adim plens a

363쪽

sECTIO SECUNDA

SFnodus Octaυas vere fuit secumenisa . Patet hoc, quia ejusdem universalitati nihiι deest. 3o4. I. π Mperator Basilius Macedo pro turbi-itibus Eeelesiae Orientalis pacandis hane Synodum ab Adriano II. Romano Pontifice postulavit , ut colligitur ex Epistola ejus dein Ponti fieis A i. i. Synodi lecta : Romani

autem Pontifices, petentibus Imperatoribus, minime consuevere Synodes tantum Nationales convocare , ad quas Apostolicos mitte rent, ut praesiderent, Legatos, ut percurrenti Synodos in Oriente celebratas , & ab Augustis imploratas , Nieaenam utramque , Con stantinopolitanam , Ephesinam I. , & II., Chalcedonensem II. , dc III. Constantinopolitanam liquido apparebit. 3os. II. In omnibus Actionibus non minus a Patribus, quam a Senatoribus Synodus haec

Oecumenica nuncupatur, in quam capita om nium Ecclesiarum convenerunt , 8c utI talem

ipsam coram Imperatore , qui eam colligendam studuerat Metrophanes Smyrnensium Me. tropolita Act. 6. commendat. A l. vero I post editos Sacros Canones habetur terminus Synodi ab omnibus Patribus approbatus , hi Verbis : Sancta , Magna , in Uniυersalis Synodus , quae per Diυinam Doluntatem : Idapsumi pluries repetitur , & inter eaeteras Ocumenicas , quas pro salute Ecclesiae Augusti celebrandas curarunt, haec quoque, quae ponitur nu mero octava , recensetur; igitur suit Oeeumenica .

Pars II. R III. .

364쪽

;o6. III. synodum Oeeu menteam fuisse,

amplitudo . Quantum enim ad occidentales , eoacta Synodo , Legatos Apostolicos , qui Se dis Apostolicae , & Patrum Occidentalium nomine assisterent, mittendo , Cuncti voluntate adstiterunt, eo pacto, quo caeteris Oecumenicis Otientis Synodis dicuntur suille praesentes. Eodem etiam modo Praesules Alexandrinae , Jerosolymitanae , & Antiochenae Dioecesis per Legatos Patriarchales virtute adstitertint , cum praesentia ipsa physica non possent, assensum definitionibus Synodi praebentes: eoque magis istis praesentibus univem litas Synodi enitet , quia

ipsi, utpote Saracenis in politicis subjecti , solo

Romani Pontificis imperio , non vero Augusti accedere potuerunt . Ex iis vero, qui Constantinopolitano subdebantur Patriare hae , omnes quidem acciti sunt: at pauci venerunt , quia pauci a labe Photii erant immunes ; igitur ex parte convocationis Synodus haec est universalis , & Oecumenica. 3o7. Motiva quoque ipsius celebrandae ad universiilitatem sussietebant. I. Extinctio haeress Ιconomachormn , quae denuo pullulabat . II. Condemnatio erroris , quem Photius sese,

laverat ad Ignatiuin vexandum , qui maximam Eeclesiae perniciem poterat afferre, nempe in Homine duas Animas inveniri . III. Prima- us Romani Pontificis , quem Photius evertere conabatur, ad quem stabiliendum Leo Magnus Chalcedonense coegit, a Dioscoro concusisium. IV. Restitutio Ignatii legitimi Patria γehae, expulsio Photii praedonis, & adulteri, uti pro Athanasio vindicando Iulius I. Sardi

365쪽

syaodum Oeeumenicam eolli gendam , maxime stante Pontificis Romani voluntate , a cujus nutu pendet, Synodum esse Oecumenicam , scum ejus simplici beneplacito Synodus V - , quae titulum hunc non merebatur, a lensu Vigilii Romani Pontificis Iustiniano Prin o Augusto morem gerentis , evaserit nedum legitima , sed in Oecumenicam quoque transierit . 3o8. Porro Synodum hane a Sede Apostolica fuisse confirmatam , nedum Analla sitis a se serit in ejusdem praefatione, verum etiam elicitur ex hoc , quod in Professione Fidei, quam olim Romani Pontifices emittebant , cujus fior mula reperitur iii calce Tom. 3. Concit. Par. 2.sec. poster. Edit. Binian. inter Oecumenicas Sy

nodos nil m. octavo Haec numeratur : neque po

test ess e Florentina, ut Abrahamus Cretensis ins ua interpretatione eructare ausus est: nam Pιο- fessio Fidei Synodum hane Constantinopolita nam , non Florentinam appellat multo tempore

posteriorem: neque potest esse illa Photiana squae Schismatico illi Sedem Constantinopolita

nam restituit: nam Pontifex initiandus in prae fata Formula profitetur, se Decreta omnia velle servare, quae ii. Octo Synodis Oeeumenicis antecedentibus , & Praedecessorum suorum sanctionibus continentur , quales sunt Decretales Photii, ejusque Sequacium darii nativae, ejus que Patriarchatus eversi vae, a Nicolao I. , &Adriano ΙΙ. editae. synodus autem Octava his coni plectitur, hisque praecipue innititur, virtu teque ipsarum Photius fuit ejectus; ergo haec

non est Synodus a Photio pro sui restitutioiit

eoacta.

366쪽

sECTIO TERTIA

Glυuntur Objectiones contra primam

partem Abserti .

ros. Bji.I. octava haee synodus errorem exploratum docuit, hi resim Donati- statum sapientem ; ergo est illegitima . Conseq.

patet. Prob. ant. nam Canone q. asserit, Photium numquam suisse Episcopum ; ejus ordinationes irritas omnino affirmat, & praecipit , Eeelesias ab eo dedicatas iterum consecrari oportere : hic autem est error exploratus, Cum Ordinationes, dc Baptismus etiam ab Haeretieis in forma Ecclesiae collatus validus sit. Hi ne Clemens Octavus Bulla Sanctissimus, apud Cherub. Tom. 3. praecipit , Orientales etiam Haereticos , dc ab Haereticis ordinatos, ad Ecclesiam redeuntes absolvi quidem a eensuris, & ab irregularitate dispensari a non tamen denuo ordinari ; ergo erravit Octava Synodus, afferens, Photium numquam suisse Epii copum , & invalidas ejusdem ordinationes, atque Consecrationes declarando . 3IO. Resp. neg. ant. , ad cujus probat. dico, majorem esse veram quoad licitam ex cutionem, non vero quoad ordinis potestatem: Photius enim dici poterat post condemnaticiis nem non esse Episcopus, neque unquam suis te, quia , tametsi fuerit ordinatus Episcopus , id contigit irregulariter, & Canonibus adversantibus, adeoque nec licite poterant ab eo conferri ordines, nec ab eo recipi, neque recepti exerceri: ob quam rationem Formosus Papa

pronunciavit , a Photio nihil, nisi damnatio-Rςm , dari potuisse, quia irreparabilis omni-

367쪽

no hae e fuit , nulla resurgendi spe assulgente , uti eontigit in Clericis degradatis , & sole inni-εςr depositis , propterea dicitur numquam misile Episeopus , & Iuris fictione merus Laicus , te sola Latea communione, si resipuisset, donandus .

III. Id ipsum de sequae ibus quoque Photii

dicendum est : hunc autem esse legitimum sensum Octavae Synodi, patet: nam Ioannes VIII. squi Photium testituit, minime ei praescripsit ordinationem denuo reeipere , sed solummodo veniam in Synodo postulare , ex Epist. ejusde in ad Basil. Tom. 3. Coneil. Edit. Bini an . extante . dipsum ordinatis a Photio concessit Formosus, dummodo, Libellis oblatis, poenitentiam , scemendationem pollicerentur, ex Epist. ejusdem ad stylian. Caesareae Euphatesiae Antistitem

to m. s. cit . extante. Quod autem Synodus prae-eepit , Eeclesias a Photio consecratas denuo dedicari, nihil ossicit; eum Consecratio caracterem non imprimat, adeoque uti mera caeremonia renovari potest, Ecclesia mandante ,

seu ti a Gregotio Magno in quadam Eeelesia Romae ab Arianis Episcopis sacrata renovata est, teste Baron. ad annum Christi 3 Iz. Obji. ΙΙ. Nemo Iudex esse potest , &Pars in eodem judicio , ex Innoc. ΙΙΙ. Cap. Ex parte de Uerbo signi f., nee dissentit Ius civile L. Et hoc Tiberius S de Haeredit. Instit.: at in octava Synodo iidem suete Iudices, & Partes, nempe Legati Adriani II. Romani Pontis eis , de cujus simul , de Nicolai I. judieio in ea usa

Photii controvertebatur , an rectum fuisset; e

go illegitima fuit Synogus. 3I3. Resp. Majorem esse salsari in euiu Deumque generis Principe supremo , sve Mo

368쪽

3so proeessus in infinitum; neque unquam auditum est, Prinei pein offensum in jus vocari a delinqueniste , quasi ab eo nequeat veluti par e coerceri. 3 . Caeterum min. ne g. In Octava enim

Synodo Romanus Pontifex non erat Pars , sed Judex solummodo , cujus judicium minime in controversiam vocabatur , & ab ipso met Photio ante fuerat agnitum I ipsum quippe implor vit, ut Patriarchatum suum , quem caducum ipsemet agnoscebat, aut horitate Petri suprema

firmaret; sed Norma uni ea fuit Eeelesiasti ei Iudieii inter Photium, & Ignatium : ideirco enim Synodum illam Basilius Imperator collegit , ut Decreta Nicolai I. , & Adriani II. , quae a

Photio , dc Michaele Augusto , nedum minime impleta , sed contempta superbe fuerant, exeis mitioni mandarentur. Neque alia ratione Adrianus II. Synodum concessit, ex ejus Epistolis L e .gator uin directricibus Act. l. , &7. perlectis. Nee duo tribunalia sunt Pontificis , & Synodi, sed idem; nempe Romanus Pontifex ex semetis ipso , & idem cum Synodo sententiam ferens, 3 1 r. Obji. III. Ignatius in hae synodo nedum a Legatis Apostolicis , verum etiam a Patribus Synodi, veluti legitimus Patriarcha ad suffraganduin fuit admissus , & veluti talis agnia tuet , & summis amotis , ac venerationis signi- feationibu et affictus , adeo ut Epitimium lapsa tribuendum fuerit ipsi commissum . Photius vero tamquam Reus , & ut Invaser Episeopatus habebatur, & tractabatur: hoc autem videtur inius tam , & personartim acceptionem apertissume sepere , cum de legitimitate Patria retiatus

Ignatii controversia verteretur, eumque Vari

rum criminum Photius aeeusasset; ergo male , S injusse , ac tyrannice Synodus processit; ergo illegitima fuit. 3 Ib. Resp.

369쪽

quam e uini Photius litem de Patriarchatus Ignatii validitate movisset , ipsique crimina objecis set , ob quae repelli debuerat , adhuc tamen Ignatius , cum duodecim circiter annis pacifice in Throno Constantinopolitano Sacro sedisset, nec Dignitatem abdicasset , ejusdem posses ione fruebatur , atque in ea detineri debuit , donee oppositum ab Adversario ostenderetur , quod

utique in synodo fieri debebat a Photio Actore: proindeque ipsi Ignatio Legati Apostolici , Patresque Synodi honores debitos tribuebant . At de Photio constabat , illegitime Thronum

invasisse , cum Laicus esset , & praeter ordinem Saeris fuisset initimus ; praesumebatur ergo In vasor , dc Lupus , donec oppositum ostendisi set , quod utique in Synodo faciendum erat, nec adhuc fecerat 3 sicuti adhuc noli probave rat , impetrasse dispensationeni, Patriarchatum adversis Canonibus obtinendi , neque crimina

Ignatio objecta, di Nicolao quoque Papae impudenter impacta , Vera esse adhuc convicerat s Seque minimc calumniatorem probaverat , aut

ab aliis delictis, quae ipsi imputabantur , osten derat innoxium 3 nec sperabatur ab eo posse fieri . adeo improbitas ejus notoria eensebatur; ideirco eum eo veluti Laico , ac Praedone alienae sponsae actum a Patribus est . 3 17. Obji. IV. ausa Photii minime fuit

examini stibjecta : nam . praeter Libellorum porrectionem , quam Romana Sedes exigebat , ne secusiti schismatici censerentur, & lectionem

Nicolai I. Epistolarum , & Adriani II, , nihil aliud Patres videntur praestitisse , eas veluti regulas Judicii faciendi supponentes : hoc autem non est causam examini subiicere, sed sup

370쪽

eontra morem praeteritorum Coneiliorum , quibus Dioscori, Nestorii, & Aliorum eausae fuerunt discussae , tant et si authoritas Primae Seis dis tangeretur; ergo haee Octava iniquὰ se gessit . 3I8. Itesp. ne g. maj. ut ex corpore Quae stionis perspicuum est. Quod vero Nicolai , Adrianique Epistolae agendorum Regulae fuerint , mirum non est , eum in caeteris Orienta- Iibus Coneiliis idipsum fuerit servatum e hinc Haeretiei eenserentur eisdem subscribere renuentes , ut in Chalcedonensi apparuit , ubi PatIes clamarunt: non subscribit Dissolae Leonis , Haereticus en . Nestorii vero , & Dioscori causam Patres quidem agitarunt , sed Pontifice volente , ac dirigente 'er Legatos , Minstructionem suam ante praemissam.

31s. Alio quoque dum motivo Patres octavae Synodi Epistolis praefatis, veluti regula usi sunt : quia nimirum in illis distinctissime quid in causa Photii actum fuerat; quae sun damenta pro sui defensione proponebat 3 quibus monitis a Sede Apostolica praeventus , & om

nia causae merita continebantur r nec ea vocare

in controversam poterant, muItis, qui testari possent , praesertim Imperatore, ejusque Patritiis viventibus , rerum , uti acciderant , Optime consciis . 32o. Obji. U. Photius, 3c ejusdem Sequa-ees inauditi damnationem retulerunt , ergo Iu

dieiuin Synodi illegitimum , dc iniqum fuit. Conseq. patet e Reus enim audiri in defensioni, bus debet , vel ipsemet physico praesens , vel saltem moraliter per Advocatum se im , ipso iure naturali dictante , legesque Omnes tam civiles, quam Eeelesiasti eae praeseribunt . Ant. autem constat hct. s. in qua Legati Apostolici nec canonice illum citare, nec audire volue.

SEARCH

MENU NAVIGATION